Caput XXI. Refutantur conditiones, quas Lutherani requirunt in Concilio celebrando
Lutherani, qui se Protesfcantes vocant, octo conditiones proponunt Concilii celebrandi; de quibus quoniam satis plene disseruit Gaspar Yvdllalpandffius, nos eas brevissime refellemus.
Primo ergo requirunt, ut antequam fiat Synodus, irritentur omnia acta Concilii Tridentini. Secundo, ut Goneilium fiat in Germania; et enim canon Ecclesiasticus apud
Cyprianum lib. I, epist. 3. ut illic lites judicentur, ubi exortae sunt. Tertio, ut Pontifex Romanus non indicat Concilium, nec ei praesit, sed sit altera pars litigantium, quandoquidem ipse est qui accusatur, et nemo debet simul esse judex, et pars. Quarto, ut ex sola Scriptura divina sententiae ferantur, non ex traditionibus, vel canonibus. Quinto, ut decisio non fiat penes suffragiorum pluralitatem, sed ut juxta normam verbi divini pronuntietur. Sexto, ut Romanus Pontifex absolvat omnes Praelatos a juramento fidelitatis, quo ei obstricti sunt. Septimo, ut Theologi principum, ac statuum Confessionis Augustanae, non minus, quam Episcopi in Concilio sententias, ac voces decisiva^ proferre permittantur. Octavo, ut detur salvus conductus ab Imperatore, non solum personis, sed etiam ipsi causae principali, id est, ut nec personae possint puniri, si nolint Concilio assentiri, nec fides, et Confessio Lutheranorum possint damnari, etiamsi Theologi Lutherani eam defendere non potuerint. Cum his conditionibus dicunt, se Concilium toto pectore optare, et hoc vere pium, et liberum Concilium se vocare.
Prima conditio et iniqua; quia nihil debet irritum haberi, nisi legitimo judicio damnatum. Concilium autem Tridentinum est quidem accusatum ab hasreticis, sed non damnatum in illo legitimo judicio. Sicut ergo Concilium Ephesinum II damnatum est in Concilio Chalcedonensi, et Constantinopolitanum contra imagines damnatum est in septima Synodo: ita Concilium Tridentinum si damnatum esset, deberet in alia Synodo examinari, et judicari, non autem ante Synodi judicium irritari.
Secunda conditio est etiam iniqua; ut etiam Lutherani jure sibi videntur petere, ut Concilium non fiat in Italia, ubi praevalent Catholici, ita Catholici jure postulare possunt, ut non fiat in Germania, ubi praevalent Lutherani, et sane non poterat locus eligi melior atque aptior, quam Tridentum, quod est in finibus Germanice, et Italiae, etiamsi Ethnici hominis judicio quaestio ista relinqueretur.
Ad canonem autem qui est apud Cyprianum dico, intelligi eum canonem de particularibus causis, id est, de criminibus particularium hominum, quae debent judicari ubi sunt commissa, quia ibi facilius testes inveniri possunt. At de causis fidei, quae ad totam Ecclesiam pertinent, alia ratio est.
Unde quaestio exorta Antiochiae de legalium cessatione, Hierosolymae in Concilio Apostolorum terminata est, Actor. XV; et haeresis Ariana exorta Alexandriae in /Egypto, judicata est Nicaeae in Bithynia: haeresis Nestorii exorta Constantinopoli, damnata est Ephesi: haeresis Eutychetis nata Constantinopoli, damnata Chalcedone: haereses Origenistarum, Didymi et Evagrii, in V Synodo judicatae sunt apud Constantinopolim, ubi minime natae fuerant; haeresis Monothelitairum, quae nata erat Alexandriae, Cyro auctore, damnata est primum llomae in Concilio S. Martini Papae: deinde Constantinopoli in VI Synodo. Denique haeresis Iconoelastarum, quae Constantinopoli vel exorta, vel mirifice aucta et confirmata fuerat, apud Nicaeam Bithyniae, et antea etiam Romae in Concilio judicata et damnata est. Adde, quod habuerunt etiam Lutherani in media Germania Concilia provincialia non pauca, ut Coloniense, Moguntinum, et alia, in quibus damnati sunt. Neque objicere debent adversarii, ista Concilia Papistarum fuisse; idem enim omnes hseretici objicere potuissent. Semper enim in Ecclesia id servatum est, ut controversias judicarent Episcopi, qui tunc erant, et non propter novas quaistiones novi crearentur Episcopi.
Tertia conditio iniqua est; quia Romanus Pontifex non potest privari jure suo indicendi Concilia, et eis praesidendi, in cujus possessione jam fuit per 1500 annos, nisi prius in legitimo judicio convincatur, non esse summus Pontifex. Quod vero dicunt, non debere eumdem esse judicem, et partem; dico habere locum in privatis hominibus, non in Principe supremo. Princeps enim supremus donec non declaratur, vel judicatur legitime excidisse a principatu, semper est summus Judex, etiamsi cum ipso litigetur.
Itaque solent privati, qui cum Principe suo litigant, interdum appellare ab ipso Principe male informato, ad eumdem melius informandum. Et confirmatur hoc ex antiquis historiis; nam cum Marcellinus peccasset, et propter ipsum, Concilium congregatum fuisset, Episcopi omnes dixerunt, eum non posse ab ullo damnari, sed ipsum debere esse judicem, et reum, ut refert Nicolaus I in epistola ad Michaelem. Item Sixtus III, cum accusaretur de adulterio, Concilium congregavit Imperator, Pontifice consentiente, sed in eo Concilio nemo ausus est Pontificis causam discutere, nisi prius ipse dixisset, velle se ut causa discuteretur, etsi in suo arbitrio esset judicari, vel non judicari. Id patet tum ex actis Concilii, tum ex epistola ejusdem Sixti ad Episcopos Orientis.
Denique in Concilio IY Romano sub Summacho legimus, Episcopos omnes dixisse, Concilium non potuisse jure indici, nisi a Pontifice, etiamsi ipse esset, qui accusabatur. Ad haec, nonne Arius cum Alexandro de fide litigabat? et tamen in Concilio Nicaeno sedit Alexander, quia Episcopus erat, ut Judex. Item in tertia Synodo praesedit judicio Episcopali Cyrillus, qui tamen altera pars litigantium a Nestorianis dicebatur. Ita quoque in IY Synodo, praesederunt Legati Leonis, cum tamen tota causa inter Leonem, et Dioscorum versaretur. Accedit, quod Pontifex in Concilio non est solus judex, sed habet multos collegas, id est, omnes Episcopos, qui si eum convincere possent de haeresi, possent etiam eum judicare, et deponere, licet invitum. Nihil ergo habent haeretici, cur conquerantur, si Romanus Pontifex Concilio praesedit antequam damnatus esset.
Quarta conditio iniqua est, quia non debent semel definita in dubium iterum revocari, juxta legem Marciani Imperatoris, lib. nemo, C. de summa Trinitate, et fide Catholica. Constat autem in YII Synodo generali definitum esse, traditiones non scriptas esse recipiendas. Quamvis autem ista conditio sit iniqua; posset tamen admitti, donec iterum in Synodo legitime non esset definitum, eas esse recipiendas pro verbo Dei: Hinc enim est, quod Tridentinum Concilium, antequam ad alia progrederetur, definivit Scripturas, et traditiones Apostolicas pro verbo Dei recipiendas.
Quinta conditio tollit penitus formam Conciliorum, ut supra ostendimus, et propterea non potest fieri, ut aliquando ad finem controversiarum deveniatur, nisi detur locus majori parti suffragiorum; cum enim utraque pars proferat Scripturarum testimonia,
quomodo potest cognosci, quse sit Concilii sententia, nisi colligantur suffragia, et plurium sententia valeat?
Sexta conditio est iniqua, et impertinens: Iniqua, quia non debent inferiores liberari ab obedientia superiorum, nisi prius ille legitime deponatur, vel declaretur non esse superior. Quemadmodum iniquum esset, ut quotiescumque fiunt Comitia Imperialia, Imperator deberet liberare a juramento fidelitatis omnes Principes sibi subjectos: Quod autem non sit novum, Episcopos juramentum obedientiee praestare Pontifici, patet ex B. Gregorio lib. X, epist. 31, et ex c. Significasti, extra de electione. Item ex Concilio Toletano XI, cap. 10. Impertinens autem, quia istud juramentum non tollit Episcoporum libertatem, quse in Conciliis necessaria est, jurant enim se fore obedientes summo Pontifici, quod intelligitur, donec Pontifex est, et dum jubet ea, quse secundum Deum, et sacros canones jubere potest: sed non jurant, se non dicturos, quod sentiunt in Concilio, vel se non deposituros eum, si haereticum esse convincant.
Septima conditio, si intelligatur de voce proprie decisiva in forma judicii, repugnat quintae conditioni, et est contra formam omnium Conciliorum, ut supra ostendimus; si intelligatur improprie, et vocetur vox decisiva, Scriptura divina in testimonium alicujus sententiae in medium allata, conditio est aequissima, et nunquam negata Protestantibus, imo eis ter oblata in Concilio Tridentino, nimirum sess. XIII, XY et XVIII.
Ultima conditio pro prima parte, id est, quod attinet ad salvum conductum personarum, oblata est Protestantibus, ut patet ex iisdem locis Concilii Tridentini, id est, sess. XIII, XV et XVIII, pro secunda parte est prorsus inepta, et ridicula: Est enim, ac si aperte dixissent, volumus vexari Episcopos totius Christiani orbis, et sumptus facere, ac labores maximos pati, ut ad Concilium veniant, et tamen cum venerint, nolumus quidquam statui, neque lites unquam finiri.
Chapter 21 of 69