Skip to the text

Caput XIII

Solvuntur argumenta adversariorum.

Superest argumenta solvere, ex quibus etiam magis confirmabitur veritas. Argumenta Calvini, et Magdeburgensium sumuntur ex indictionibus primorum generalium Conciliorum, quae ab Imperatoribus, non a Pontificibus indicta fuere. De Nicaeno I ait Ruffinus lib. X hist. cap. 1.: « Tum Constantinus apud urbem Nicaenam Episcopale Concilium convocat.» Constantinopolitanum

I testatur Theodoretus lib. V histor. cap. 9. a Theodosio Seniore indictum fuisse. Ephesinum I testatur Evagrius lib. I, cap. 2. hist. nutu Theodosii junioris convenisse. Chalcedonense, testatur B. Leo epist. 43. et aliis nonnullis, a Martiano Imperatore imperatum. Sardicense quoque ab Imperatore Constantio indictum, testatur Theodoretus lib. II, cap. 4.

Confirmatur hoc argumentum a Nilo testimonio S. Leonis I. Is enim in epist. 42. ad Theodosium Augustum supplicat Imperatori, ut jubeat intraltaliam provinciale convocari Concilium. Confirmant idem argumentum Magdeburgenses testimonio Liberii Papae, qui apud T^ieodoretum lib. II, cap. 16. concessit, in Imperatoris potestate esse convocare Concilia. Confirmat rursum Carolus Molinseus in consilio de non recipiendis decretis Concilii Tridentini, §. 6. testimonio S. Hieronymi lib. II Apologiae contra Ruffinum, ubi loquens de Synodo quadam, sic Hieronymus ait: «Dic, quis Imperator hanc Synodum jusserit convocari? » Addamus quartam confirmationem, ex eo, quod simul coeperunt esse Imperatores Christiani, et cogi generalia Concilia; si enim absque Imperatoribus celebrari possunt, cur primis trecentis annis nulla celebrata fuerunt?

Ad haec respondeo primo, ista argumenta posse a nobis merito contemni, nam adversarii nostri nolunt argumenta peti efficacia ex traditionibus, aut consuetudine Ecclesiae sed solum ex divinis litteris; ista autem argumenta omnia petita sunt ex mera traditione, et praxi Ecclesiastica sine ullo Scripturae testimonio. Secundo dico, posse nos opponere consuetudinem consuetudini; si enim quatuor aut quinque Concilia Imperatores indixerunt, plura quam duodecim indixerunt Pontifices, ut adversarii etiam fatentur. Tertio dico, nullum esse Concilium generale Catholicum a solo Imperatore indictum, id est, sine consensu, et auctoritate Romani Pontificis; id quod breviter de illis quinque singillatim ostendo.

Ac primum de Nicaeno I legimus in sexta Synodo, act. 18. Constantinum, et Sylvestrum magnam Synodum apud Nicaeam congregasse. Damasus quoque in Pontificali scribit, cum Sylvestri consensu habitum esse in Nicaea Concilium. Et Ruffinus lib^Xhist. cap. 1. dicit Constantinum ex sententia sacerdotum Concilium indixisse. Ex quibus non solum habemus quod volumus, sed etiam obiter colligimus falsum esse, quod ait Pighius lib. YI, cap. 1. de Ecclesiastica hierarchia, Conciliorum generalium convocationem esse inventum magni Constantini; non enim lioc ipse per se excogitavit, sed sacerdotum sententiam secutus est.

De Constantinopolitano I Theodoretus refert, Theodosium non tam illud indixisse, quam litteras Pontificis Damasi, quibus Concilium indicebatur, ad Episcopos misisse. Sio enim scribuntEpiscopi congregati in illo Concilio ad Damasum Pontificem apudTheodoretum lib. Y hist. cap, 9.: «Mandato, inquiunt, litterarum superiore anno a vestra reverentia ad sanctissimum Imperatorem Theodosium missarum, ad iter duntaxat Constantinopolim usque faciendum nos praeparavimus. »

Licet ergo Theodosius indixerat Concilium, tamen indixit ex mandato Apostolicarum litterarum. Quare in YI Synodo act.18. Patres dicunt, Theodosium et Damasum obstitisse Macedonio per secundam Synodum, sicut paulo ante dixerat, Constantinum et Sylvestrum coegisse primam Synodum ut obsisterent Ario.

De Ephesino I, Prosper in Chronico indicat Synodum Ephesinam factam esse Cyrilli industria, et Coelestini auctoritate. Constat etiam ex Evagrio lib. I, cap. 4. et ex epistola Coelestini ad Cyrillum, quee habetur inter opera Cyrilli, et e.%, Pliotio in lib. de septem Synodis, Cyrillum profectum esse ad Concilium tanquam legatum Apostolicse sedis, quod est argumentum certum eam Synodum non sine consensu Pontificis coactam esse.

De Chalcedonensi patet ex epist. Martiani Imperatoris ad Leonem Papam, quae habetur ante Concilium Chalcedon ense: in qua Imperator indicturus Concilium, rogat Pontificeqi, ut ipse veniat, et Concilium faciat, vel si nolit venire, per litteras significet, quid agi velit: et in fine concludit, se scripturum ad omnes Episcopos, ut ad certum locum conveniant; « Et quee Christianorum, inquit, religioni, atque Catholicae fidei prosint, sicut sanctitas tua secundum Ecclesiasticas regulas definivit, sua dispositione declarent. i) Exstat etiam inter epistolas ad Chalcedonense Concilium pertinentes, quaedam epist: Episcoporum secundae Mesiae ad Leonem Imperatorem, ubi sic aiunt: « In Chalcedonensium civitate multi sancti Episcopi convenerunt per jussionem Leonis Ro¬

mani Pontificis, qui vere caput est Episcoporum. »

Denique Gelasius in epistola ad Episcopos Dardaniae, dicit, solam Apostolicam sedem, ut Synodus Chalcedonensis fieret, sua auctoritate decrevisse. Ubi Magdeburgensium lapsus notandus est, qui Centur. V, cap. 7, coi. 786. non intelligentes quid illud (soja) excluderet, putaverunt excludi Imperatorem, et ideo vociferantur Gelasium esse impudenter mentitum. Sed Gelasius per (sola) non excludit Imperatorem, sed alias sedes Episcopales. Non enim sedes Alexandrina, vel Antiochena, vel Hierosolymitana, aut etiam Constantinopolitana, sed sola Romana sedes eam Synodum fieri voluit, et re ipsa effecit, quamquam non sine ope pii Imperatoris Martiani.

De Sardicensi Concilio, quod a Julio Papa indictum fuerit, potest intelligi ex Socrate lib. II, cap. 16. ubi dicit, Orientales Episcopos culpam absentiae suae a Sardicensi Concilio in Julium Episcopum Romanum contulisse, eo quod nimis angustum tempus praescriptum esset. Ex quo apparet, non ab Imperatore solo, sed etiam a Julio Pontifice, et ab eo potissimum Concilium indictum.

Habemus ergo prima illa Concilia ab Imperatoribus indicta fuisse, sed ex Pontificum sententia, et consensu. Cur autem tunc non solus Pontifex indixerit, ut postea factum est, ratio non erat, quia sine auctoritate Imperatoris Concilium coactum, non esset futurum ratum apud Christianos, ut somniant adversarii, cum aperte dicat Athanasius in epistola ad solitariam vitam agentes: « Quando unquam judicium Ecclesiae ab Imperatore auctoritatem habuit?;) Sed propter multas alias justissimas causas; quarum prima erat, quia tunc adhuc vigebat lex illa Imperialis antiqua, quae prohibebat omnia collegia, et frequentes hominum conventus sine Imperatoris auctoritate, eo quod metuerent Imperatores, ne seditio aliqua fieret. Vide 1. 1, ff. de collegiis illicitis, etl. conventicula, C. de Episcopis, et Clericis.

Secunda, quia etiamsi lex illa non fuisset, cum Imperatores eo tempore in magna pace orbis terrae imperarent, non poterat fieri Concilium nisi in aliqua urbe Imperiali, nulla autem ratio sinit, ut in aliquo Joco ex toto orbe conventus fiat sine licentia Domini illius loci, sicut etiam modo, si Concilium non fieret in terris Pontificis, sed in Gallia,

Hispania, vel Germania, sine dubio peteretur consensus ejus, cujus est illa civitas, vel provincia.

Tertia, quia eo tempore Concilia generalia fiebant sumptibus publicis, prasertim quoad transvectiones Episcoporum ad locum Concilii; vehebantur enim equis, aut vehiculis civitatum, sine dispendio Ecclesiarum, u? constat ex lib. III de vita Constantini. Ubi etiam Eusebius addit, toto tempore Concilii Imperatoris sumptibus omnes Episcopos vixisse. Idem etiam patet exTbeodoreto lib. II, cap. 16. ubi cum Liberius peteret generale Concilium, respondit quidam, non sufficere censum publicum subvectioni Episcoporum. Item ex epist. Constantini 1Y ad Pontificem Romanum, quse habetur initio sextae Synodi, idem patet.

Quarta ratio est, quia eo tempore Pontifex etsi in spiritualibus esset caput omnium etiam Imperatorum, tamen in temporalibus subjiciebat se Imperatoribus, et ideo non poterat invito Imperatore aliquid agere; et cum tantum debuisset petere ab Imperatore auxilium ad convocandum Synodum, vel ut permitteret Synodum convocari, tamen quia Dominum suum temporalem eum de lacto agnoscebat, supplicabat, ut juberet convocari Synodum. At post illa tempora istse omnes causse mutatae sunt, nam nec illa lex nunc viget, nec Imperatores in toto orbe dominantur, nec sumptibus publicis fiunt Concilia, nec sunt Gentiles, qui impedire possint, et Pontifex, qui est caput in spiritualibus, non est subjectus in temporalibus, cum etiam ipse in suis provinciis sit Princeps supremus temporalis, sicut sunt Reges etPrincipes alii, id quod divina providentia factum est, ut Pontifex libere munus suum exequi possit.

Ad primam confirmationem ex Nilo, cujos librum in Latinam linguam Illyricus vertit, respondeo, duas fraudes in eo testimonio S. Leonis, quod ipsi proferunt, inesse; unam Nili, alteram Illyrici. Nam S. Leo in epist. •24. et 25. ad Theodosium disertis verbis petit generale Concilium: «.Generalem, inquit, Synodum jubeatis intra Italiam celebrari. » Nilus autem hanc sententiam Graece referens, pro generalem posuit «hx/iv, id est, propriam seu specialem, cum dicere debuisset oi/. ougevixyjv. Et quia verbum illud Nili iStxvjv potuisset in bonum sensum exponi, ut significaret Synodum specialem, id est, speciali de causa congregatam, Illyricus ad tollen¬

dam omnem ambiguitatem, illud Nili to txvjv vertit provincialem, ut necessario cogeremur intelligere Synodum non generalem, sed particularem a S. Leone postulatam ab Imperatore.

At refellitur ista fraus, tum ex verbis Leonis jam citatis, tum etiam ex epistola Valentiniani ad eumdem Theodosium, qua; habetur inter preeambulas ad Concilium Chalcedonense, ubi Valentinianus de eodem Concilio loquens dicit, S. Leonem voluisse intra Italiam ex toto orie Episcopos convenire. Denique illa ipsa epistola Leonis ad Theodosium, qua Concilium intra Italiam postulatur, nomine Synodi provincialis Romae jam convocatae scripta est; sic enim habet inscriptio: « Leo Episcopus, et Sancta Synodus, quae in urbe Roma convenit Theodosio semper Augusto. » Si ergo Leo Synodum provincialem jam intra Italiam convocaverat, cur id ab Imperatore postularetur? Cur autem generalem Synodum ab Imperatore peteret, jam dictum est.

Ad alteram confirmationem dico, mentiri Magdeburgenses, cum dicunt, Liberium concessisse Imperatori potestatem convocandi Synodum, id est, agnovisse illam potestatem propriam esse Imperatoris, ut ipsi intelligunt. Nam in toto illo Dialogo Liberii cum Imperatore, nulla mentio fit hujus quaestionis: cujus sit convocare Synodum; sed tantum Liberius petit ab Imperatore potentissime, et Ariano, ac proinde sibi infesto, ut fieret Synodus, quia sciebat invito Imperatore fieri non posse.

Ad tertiam confirmationem dico, Hieronymum illud dicere, quia revera tunc ob causas dictas Imperatores Synodos convocabant, licet non sine consensu Pontificum.

Ad quartam confirmationem dico, ante Constantinum non esse facta ulla generalia Concilia, non quia deesset auctoritas, sed quia deerat opportunitas; nec enim Christianis licebat ex multis provinciis in unum locum convenire propter assiduas persecutiones, ut adnotavit Isidorus lib. VI Etymolog. cap* 16.

Chapter 13 of 69