Skip to the text

Caput XX. Solvuntur argumenta adversariorum

Argumenta Calvini sumuntur a praxi Ecclesise. Proponit enim quinque Concilia, in quibus Pontifex Romanus non praefuit. Videlicet Nicaenum, cui praefuit Athanasius; Quintum generale, cui praefuit Menas; Ephesinum secundum, cui praefuit Dioscorus; Carthaginiense sextum, cui praefuit Aurelius, etiam si adessent Legati Pontificis; et Aquileiense, cui non Damasus, sed Ambrosius praesedit. Sed ad prima tria jam est responsum.

Ad Quartum dico, solum in generali Concilio debere necessario Romanum Pontificem praesidere; in provincialibus enim, vel nationalibus, qualia sunt omnia Carthaginiensia, non negamus deberi praesidentiam Archiepiscopo, vel primati ejus loci. Porro Legati Romani Pontificis non fuerunt’ ad illud Concilium missi, ut praesiderent, sed ut quaedam tractarent cum eo Concilio nomine Romanae Ec,clesiae.

Ad Quintum dico, argumentum conflari ex duobus mendaciis Calvini, quae sunt major et minor, propositio; ex quibus quid potest colligi, nisi mendacium? Primum mendacium est, quod Aquileiense Concilium fuerit generale; nam primo, si fuisset generale, fuisset secundum, etproinde Constantinopolitanum, quod postea secutum est, non fuisset secundum, sed tertium. Deinde vix interfuerunt Episcopi 30, qui certe non sufficiunt ad generalem Synodum faciendam. Denique in epistola hujus Concilii ad Imperatorem, dicunt Patres, non fuisse opus congregare Concilium generale, sed abunde satis fuisse ad id, pro quo vocati erant, paucos illos Episcopos, praesertim cum essent ex variis provinciis Occidentis. Itaque Concilium fuit provinciale, sed adjutum etiam aliquot Legatis quarumdam aliarum provinciarum.

Secundum mendacium est, quod Ambrosius praesederit: nam primus nominatur Valerianus Episcopus Aquileiensis, secundus

Ambrosius Mediolanensis: quod est argumentum, Valeriano datum esse primum locum. Neque his repugnat, quod Ambrosius iu eo Concilio fere solus disputat cum haereticis; munus enim disputandi non Praesidi, sed Episcopo doctissimo demandari solet.

Brentius argumenta petit ex Testamento veteri, in quo constat praecipuos Judices, etiam in rebus spiritualibus, fuisse Principes, sive Reges, ut patet de Mose, Josue, Davide, Salomone, Ezechia, Josia. Accedit, quod Deus commisit Principibus custodiam legis divinae, ut dicitur Roman. XIII: Si male egeris, time; non enim sine causa gladium portat { I). Ergo Principum est 'judicare de lege Dei, quomodo sit servanda, et punire transgressores. Sed hoc argumentum jam est a nobis solutum in lib. III de verbo Dei, et in lib. I de Pontifice. Quia tamen non piguit adversarios eadem argumenta saepius repetere, nec nos pigebit solutiones quoque saepius repetere.

Respondeo igitur primo, Mosem non solum Principem, sed etiam summum Sacerdotem fuisse, ut patet ex Psalm. XCVIII: Moses et Aaron in Sacerdotibus ejus. Josue autem, Davidem, Salomonem, et aliquos alios non solum Reges, sed etiam prophetas fuisse, quibus Deus quaedam extraordinarie committebat, quae ad Sacerdotes alioquin ex officio spectabant: IIoc modo Salomon Rex amovit Abiathar a sacerdotio, et constituit Sadoc pro eo, III. Reg. II. id enim fecit, non ut Rex, sed ut Propheta ex divina inspiratione; Unde subjungitur ibidem causa: Ut impleretur sermo Domini, quem locutus est super domum Heli, in Silo. Sed non propter ista extraordinaria, delenda est ex Deut. c. XVII lex illa generalis, qua jubentur omnes in dubiis circa legem recurrere ad Sacerdotes: neque illa Mala chiae II: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus.

Dico secundo, alios reges Synagogae, qui boni fuerunt, nunquam se miscuisse in negotiis sacerdotalibus ejus, et si quando se miscuerunt, punitos fuisse, ut patet de Rege Josaphat optimo, qui II. Paralipom. XIX aperte distinguit officia, et dicit: Amarias Sacerdos et Pontifex in omnibus, quee ad Deum pertinent, praesidebit: Porro Zabadias. qui est dux in domo Juda, super ea opera erit, quee

ad Regis officium pertinent. E contrario autem Ozias Rex, II. Paralip. XXVI, cum Sacerdotis officium usurpare voluisset, mox a Deo percussus, leprosus factus est, et permansit usque ad mortem.

Ad confirmationem dico, Reges esse custodes Legis divinse, sed non interpretes, et proinde ad eorum officium pertinere, ut legibus et edictis suis jubeant eam fidem teneri, quam Sacerdotes tenendam docent, et haereticos ab Ecclesia judicatos coerceant poenis temporalibus, ut Augustinus docet in epist. 48, 50 et 166. Et pii Imperatores Constantinus, Theodosius, Martianus, aliique id saepe fecerunt, ut patet ex 1. Cunctos populos, C. de summa Trinitate et fide Catholica, et ex toto titulo de haereticis in eodem Codice.

Argumenta Hermanni sumuntur ex variis exemplis veterum. Primum est ex disputatatione Athanasii cum Ario, praesidente Probo judice, homine laico, et nondum Christiano, quem Imperator Constantius deputaverat, quae quidem exstat imperfecta in operibus Athanasii, sed perfecta in operibus Vigilii Episcopi Tridentini, qui floruit circa annum Domini 500.

Respondeo, nunquam fuisse talem disputationem re ipsam habitam: sed Vigilium eam composuisse per modum Dialogi: ut eo modo scriberet contra Arianos, ut ipsemet fatetur lib. V contra Eutychen, non procul ab initio; Et praeterea res ipsa clamat; nam disputatio habetur inter quatuor homines, Sabellium, Arium, Photinum, et Athanasium tunc Episcopum, ut patet ex epistola Imperatoris, quae initio disputationis fingitur missa ad Probum: At Sabellius obiit antequam ullus ex aliis tribus orbi innotesceret, ut patet ex.Eusebio lib. VII, histor. cap. 5. Arius quoque obiit tempore Constantini, antequam Constantius regnare inciperet, ut patet ex Socrat. lib. I, cap. 25. ergo non potuit cum Athanasio congredi, tempore Constantii, ut hic fingitur. Quod vero quidam dicunt, duos fuisse Arios, et cum posteriore tamen disputasse Athanasium, refellitur ex ipsomet Vigilio qui initio hujus disputationis aperte testatur, se loqui de illo Ario, qui Arianam haeresim primus excogitavit.

Sed Dices, etiamsi Dialogus sit fictus, tamen apparet, non esse visum absurdum Vigilio, si judex laicus praeesset disputationi

de religione. Respondeo, Vigilium ita Dialogum composuisse, ut ostenderet tantam esse vim Catholicae veritatis, ut etiam sub judice non Christiano vincere possit.

Secundum exemplum est desumptum ex Zonara in vita Constantini, ubi legimus, ad petitionem Helenae, quae conabatur pertrahere Constantinum filium a fide Christi ad Judaismum, disputasse Sylvestrum cum Judaeis coram quibusdam senatoribus, tanquam judicibus, ex mandato Constantini.

Respondeo, videri incertam istam narrationem, omnes enim veteres Helenam laudant ut feminam Christianissimam. Et non solum Catholici, sed etiam Magdeburgenses Cent. IV, coi. 694. rident hanc narrationem, ut fabulosam; et ex Chronico Eusebii colligitur anno 325, lignum crucis Dominicse ab Helena inventum, et Marianus Scotus sub annum 327, scribit illam disputationem incidisse opera Helenae, tunc Christum persequentis, quee nullo modo cohaerent.

Tertium exemplum sumitur ex Optato Milevitano, et Augustino, qui multis in locis scribunt, Donatistas in causa Caeciliani ab Imperatore judice postulasse; Imperatorem autem dedisse eis R omanum Episcopum cum aliis quibusdam Episcopis, sed eos appellasse, et ab Imperatore accepisse alios judices in Gallia, quos rursum appellantes Imperator ipse judicavit. Ergo summus Judex in causis Episcoporum est Imperator.

Respondeo, bene~habet quod haeretici argumentantur ex gestis haereticorum majorum suorum; nam quod male fecerint recurrendo ad Imperatorem tanquam Judicem, et quod pejus fecerint rursum ad eum appellando, Optatus, Augustinus et Imperator ipse testes sunt. Augustinus epist. 48. dicit, hinc merito reprehendit Donatistas, quod apud Imperatorem accusaverint Caecilianum, cum potius eum apud Episcopos Transmarinos convincere debuissent. Et ibidem addit, Imperatorem ordinatius egisse, qui Donatistas, ad se venientes, remisit ad judicium Milthiadis Romani Episcopi.

Optatus lib. I contra Parmen. refert, Imperatorem sic exclamasse: « 0 rabida furoris audacia, sicut in causis Gentilium fieri solet, appellationem interposuerunt. » Item Augustinus in epistol. 162: « Qua in re, inquit, quemadmodum detestetur illos Constantinus audivistis. Atque utinam, ut eis ipse cessit, ut de illa causa post Episcopos judicaret, a sanctis Antistitibus veniam postea petiturus, sic et illi aliquando cederent veritatis. » Ubi vides Constantinum eegre tulisse ad se appellari, et judicasse post Episcopos coactum, ut vel sic frangeret furorem Donatistarum, cum viderent se ab omnibus condemnari: et praeterea intellexisse Constantinum, se non posse jure suo judicare, sed tantum ea spe, quod postea Episcopi veniam illi darent, a quibus eam petiturus erat. Quae autem fuerit mens Constantini extra hos articulos necessitatis, patet ex Ruffino lib. X, hist. cap. 2. ubi asseruit se debere judicari ab Episcopis, non eos judi care.

Quartum exemplum est sumptum ex Breviculo collationum circa principium, ubi sic Augustinus loquitur: « Cum Catholici Episcopi et partis Donati, jussu Imperatoris disputando inter se gestis apud Tribunum et Notarium Marcellinum cognitorem habitis, contulissent etc. » Et in fine Breviculi asserit, Marcellinum, ut judicem, sententiam tulisse pro Catholicis contra Donatistas.

Quintum exemplum sumitur ex Sozomeno lib. IV, cap. 5. et ex Epiphanio haeresi 17. qui scribunt Photinum petiisse et impetrasse ab Imperatore judices, coram quibus causam suam ageret.

Respondeo ad quartum exemplum, ex doctrina ipsius Augustini, collationem illam cum Donatistis extraordinariam, et quadam necessitate susceptam fuisse: Nam ut scribit idem Augustinus lib. III contra Julianum, cap. 1. cum Pelagiani vellent opera Imperatoris cogere Catholicos ad collationem eo modo, quo antea Catholici coegerant Donatistas: Augustinus respondit, Catholicas eam collationem modo extraordinario cum Donatistis necessario habuisse, eo quod illi totam Africam infestarent, nec possent aliter reprimi, vel ad Concilium cogi, nisi per temporales potestates, ut tunc factum est.

Dico praeterea illud judicium non fuisse tale, quale est de quo nos agimus. Non enim ita judicavit Marcellinus, ut ejus sententia totam Ecclesiam obligaverit, sed tantum ut represserit audaciam Donatistarum; sententia enim Marcellini fuit Donatistas ita a Catholicis confutatos, ut non habuerint quod respondere possent. Sicut etiam cum Augustinus disputavit cum Pascentio Ariano, arbitro Laurentio, ut patet ex epist. Augustini 174 et 178. sententia Laurentii non fa¬

ciebat rem de fide, sed tantum valebat ad confusionem Pascentii, qui victus pronuntiabatur; et idem dicendum est de disputatione Photini hEeretici, et de similibus disputationibus. Nunquam enim in Ecclesia habitae sunt pro legitimis definitionibus, qualia sunt decreta Conciliorum.

Sextum exemplum sumptum est ex Socrate lib. V, cap. 10. et Sozomeno lib. VII, c. 12. ubi legimus, Imperatorem Theodosium jussisse, ut singuli Principes variarum religionum, id est, Catholici, Ariani, Eunomiani adferrent ad se scriptam formulam fidei suae. Quod cum lactum esset, Imperatorem impense Deum orasse, ut animum suum dirigeret in vera fide eligenda, et tum demum lectis omnibus confessionibus solam Catholicam approbasse, et eam servari jussisse.

Respondeo, Theodosium non suscepisse aliquam novam controversiam definiendam, neque se judicem ullo modo fecisse in causa fidei. Quod patet primo, quia illa quaestio jam definita erat in Concilio Nicaeno, cujus ipse adeo, strenuus sectator erat, ut noluerit baptizari ab Episcopo Thessalonicensi, nisi prius intelligeret eum esse fidei Nicaenae; ut est apud Socratem lib V, cap. 6. non ergo dubitare potuit, an esset verior fides Ariana, an fides Catholica. Secundo, quia Ambrosius in ep. 32. dicit, non esse Imperatorum in causa fidei judicare; et hoc probat testimonio Constantini, Valentiniani senioris, et Theodosii. Item in Concilio Aquileiensi, idem Ambrosius dicit, Imperatorem Theodosium liberum reliquisse judicium sacerdotibus. Theodosius igitur nihil judicavit in causa fidei, sed tantum legit sectariorum confessiones, ut eis acquiesceret, eisque satisfaceret, ne videretur eos inauditos sine ratione damnare.

Quod autem scribit Socrates, Theodosium a Deo per orationes postulasse, ut se dirigeret in eligenda fide, falsum esse arbitror Nam cum oraverit secreto, ut idem Socrates affirmat, quis potest scire, quid oraverit? Et preeterea certum est eum non sic orasse, quia sic orando peccasset peccato infidelitatis, dubitando de fide, quam semel acceperat; Et tamen eum in hoc facto nihil peccasse, sed laudabiliter egisse, omnes fatentur. Oravit igitur, non ut dirigeretur in eo negotio, ne aliquid imprudenter ageret, et fortasse a Deo veniam petiit, quod alienun* jus occupare videretur; et simul oravit, ne deciperetur legendo confessiones tot hccreticorura.

Septimum exemplum sumitur ex Theodoreto lib. Y, cap. 23. ubi legimus, quod cum Romani Pontifices nollent Flavianum esse Episcopum Antiochenum, tamen Theodosius Imperator aliter judicavit, et jussit Flavianum Antiochi® esse Episcopum.

Respondeo, hanc historiam mirifice ostendere Romani Pontificis primatum, et nihil plane obesse praesenti causae. Dico igitur, Pontificem jure noluisse, ut Flavianus esset Episcopus, Imperatorem autem, quod fecit, ex potentia, non ex justitia fecisse. Id quod probo, quia ut Socrates refert lib. Y, cap. 5. cum esset schisma in Ecclesia Antiochena, et simul sederent Meletius, et Paulinus, placuit tandem Dmnibus, ut simul sederent; sed cum alter moreretur, alter solus Episcopus esset, nemine succedente Episcopo mortuo; idque jurejurando confirmaverunt. At nihilominus mortuo Meletio in ejus locum Flavianus successit, vivente adhuc Paulino, quod contra juramenturii, et proinde illicitum fuisse, omnibus notum erat. Quid ergo mirum, si id Romano Pontifici Damaso displicebat?

Quocirca S. Ambrosius in epist. 78. ad Theophilum Alexandrinum de hac re loquens, sic ait: « Scribit Sanctitas tua, Flavianum ad Imperialium rescriptorum suffragia remeavisse. Frustra ergo tantorum sacerdotum fusus labor; iterum ad hujus secuti judicia revertendum. » Et infra: «Sane referendum arbitramur ad sanctum fratrem nostrum Romanae Sacerdotem Ecclesi®. » Praeterea Chrysostomus quoque Antiochi® non a Flaviano, sed ab Evagrio, Paulini successore, Presbyter ordinatus est, ut est apud Socratem lib. YI, cap. 3. quod ille nunquam passus esset, si Flavianum pro vero Episcopo habuisset. Item Theophilus Alexandrinus Episcopus, ut refert Socrates lib. Y, cap. 15. Romanum Pontificem per Legatum suum rogavit, ut Flaviano peccatum, quod admiserat, dimitteret. Et similem operam apud Pontificem postea navasse Chrysostomuin, patet ex Sozomenolib. Y I II, cap. 3. Ex quibus clarissimum est, Flavianum peccasse, etjudicem ejus ac superiorem fuisse Romanum Pontificem. Item Hieronymus in epist. ad Damasum, de nomine hypostasis, loquens de eodem schismate, petit a Pontifice, cuinam eorum Episcoporum communicare debeat; et asserit se ei com¬

municaturum, qui cum Romano Pontifice conjunctus sit.

Praeterea tres optimi et sanctissimi Pontifices, Damasus, Siricius, Anastasius, ut scribit Theodoretus lib. Y, cap. 23, liberrime in ea causa Imperatorem increparunt, ac dixerunt, eum quidem satis diligenter opprimere Tyrannos, qui contra se insurgunt; at iis, qui contra Dei legem tyrannidem exercent, impunitatem concedere. Quam objurgationem, tam atrocem, nunquam certe Pontifices tam sancti adhibuissent, nisi Imperatorem graviter errare vidissent. Quid, quod Imperator ea objurgatione permotus, ut ibidem Theodoretus refert, non succensuit Romanis Pontificibus, sed Flavianum bis Romam navigare jussit, ut coram Pontifice se purgaret?

Denique, ut ibidem Theodoretus refert, etiam si Imperator de potentia, ut diximus, non de justitia, Flavianum Episcopum esse volebat, tamen nunquam finita est causa illa, neque Episcopi Occidentis, et ACgypti Flaviano communicare voluerunt, donec Evagrio jam mortuo Pontifex Romanus Flaviano delictum condonavit;®t Legatos ejus se admissurum promisit, et ipse Episcopos illustrissimos, et Presbyteros ac Diaconos Antiochenos, Legatos Romam misit.

Habemus ergo quid requiratur ad legitimum Concilium. Nunc breviter appendicis loco annectemus, quale Concilium requirant Protesfcantes in eo libro, quem inscribunt: Caus® cur Electores, Principes, aliique addicti Confessioni Augustan® ad Concilium Tridentinum non accedant.

Chapter 20 of 69