Caput XI. Concilia Episcoporum aliqua simpliciter esse necessaria
Quamvis autem generalia Concilia, non sint absolute necessaria, tamen Concilia aliqua, sive generalia, sive particularia sint, omnino necessaria esse ad bonam Ecclesiae gubernationem, vix in quaestionem revocari posse dubito: Nam si necesse est, ut veniant scandala, ut ait Dominus, Matth. XVIII. et oportet hcereses esse, ut Apostolus ait, I. Corinth. XI, certe necesse est etiam, ut in Ecclesia sit certum aliquod judicium, quo et scandala tolli, et haereses damnari possint, alioqui brevi tempore Ecclesia universa in partes scinderetur et periret: Nam omne regnum in seipsum divisum desolabitur.
Etsi vero summus Pontifex judex est, vice Christi, omnium controversiarum, eique obtemperare debet fraternitas universa, ut Cyprianus loquitur lib. I, epist. 3. et nos in libris de Pontifice multis argumentorum generibus demonstravimus; tamen non debet Pontifex in controversiis fidei dijudicandis, aut solo suo judicio fidere, autexpectare divinam revelationem, sed adhibere diligentiom, quantam res tanta postulat, et ordidinaria media; et tum demum exspectare assistentiam Spiritus sancti, et directionem divinam. *
Porro medium ordinarium, ac proinde
necessarium esse Concilium, magnum, aut parvum, unum vel plura, prout ipse judicaverit, facile probari potest.
Primum ex divina illa promissione, Matth. XVIII: Ubi fuerint cluo, vel tres congregati in nomine meo, illic sum in medio eorum. Hunc enim locum de Conciliis intelligit Synodus Chalcedonensis in epist. ad Leonem, et aliae Synodi, quas in sequenti libro adferemus.
Secundo, ex facto Apostolorum, qui cum possent etiam seorsim singuli definire controversias, tamen ne viderentur negligere medium ordinarium, et a Christo ipso demonstratum, non sine Concilio controversiam de legalibus Antiochiae exortam definire voluerunt, Act. XV.
Tertio, ex consuetudine totius Ecclesiae, atque omnium seeulorum. Semper enim fuit in Ecclesia ista consuetudo, ut ad res dubias explicandas Concili i Episcoporum haberentur. Et ipsi etiam Romani Pontifices nullam unquam haeresim novam sine novo Concilio damnaverunt, ut cognoscere poterit, qui vel tomos Conciliorum, vel historias Ecclesiasticas evolvere voluerit. Quod autem semper, et ab omnibus factum est, quis negare audebit, ordinarium dici posse, et revera esse?
Sed accedat confirmatio ex Patribus. Cyprianus lib. II. ep. 1 ad Stephanum: « Necesse, inquit, habuimus convenientibus in unum pluribus sacerdotibus cogere, et celebrare Concilium. » Gelasius in tom. de vine, anathem.: «Si praecessit, inquit, consensus Pontificis, doceatur a quibus, et ubi sit gestus, si secundum Ecclesiae regulam celebratus, si paterna traditione profectus, si majorum more prolatus, si competenti examinatione depromptus, ubi procul dubio requirendum est, si synodali congregatione celebratus, quod in receptione damnati, et depulsione Catholici, quia nova est causa, fieri certissimum est. »
Denique, Concilium Toletanum XI, in ipsa praefatione multis verbis demonstrat Conciliorum in Ecclesia necessitatem. Sed illa summa est, si Concilia desint, necesse esse, ut omnia vitiis, et erroribus continuo repleantur. Itaque etsi posset Deus per absolutam potentiam suam Ecclesiam sine Conciliis conservare i tamen secundum ordinariam providentiam ejus, necessaria Concilia sunt ad bonam Ecclesiae gubernationem.
Chapter 11 of 69