Caput V. Concilia generalia approbata
Concilia generalia approbata numerantur hucusque decem et octo. Primum est Nicsenum, quod quidem celebratum est ab anno Domini 327 usque ad annum 330, qui fuit annus 13 Sylvestri Papae, et vicesimus Con¬
stantini Imperatoris; convenerunt Episcopi 318 e quibus erant Patriarchae, Alexander Alexandrinus, Eustatius Antiochenus, Macarius Hierosolymitanus, et Metrophanes Constantinopolitanus; quamvis hi duo postremi non erant eo tempore Patriarchse, sed diu postea eam dignitatem adepti sunt. Quidam etiam Metrophanem non per se, sed per Legatum Alexandrum, qui postea ei successit in Episcopatu adfuisse volunt. Vide Metaphrastem in Orat, de rebus gest. apud Nicaeam. Ac duae potissimum controversiae definitae sunt: una de die Paschatis: altera de Divinitate Christi adversus hseresim Arianorum, ipso Ario Principe haereseos post annos decem in latrinis dum alvum purgaret fcede defuncto.
Sed quia haec omnia in dubium revocari possent propter discrepantes Scriptorum sententias, paucis singula demonstranda sunt. Primum, de tempore Concilii mira est opinionum varietas, sed veritas nostrae sententiae hac ratione confirmari potest. Constat, Concilium Nicaenum finem accepisse anno 20 Imperii Constantini. Id enim scribit Eusebius lib. III de vita Constantini, et Socrates lib. I histor. c. 12. coepit autem Constantinus imperare anno Christi 311 ut ex Chronico S. Hieronymi, ex Gregorio Haloandro, aliisque Chronologis patet. Efficitur igitur, ut anno Christi 330 fuerit annus Constantini 20 et finis Nicaeni Concilii.
Item inchoatum est Concilium Paulino, et Juliano consulibus, ut Socrates refert lib. I, cap. 9. alias 13. et Nicephorus lib. VIII, cap. 26. Duravit autem annis 3. ut idem Nicephorus ibidem testatur. Porro consulatum Paulini, et Juliani Cassiodorus annotavit anno 17 Constantini, ex quo sequitur finitum Concilium fuisse anno 20 ejusdem; proinde inchoatum anno Christi 327, finitum anno 330. Sane Onuphrius Panvinus, quia consulatum Paulini, et Juliani ponit anno Christi 325. hoc ipso anno ponit initium Synodi Nicaenae.
Deinde incidisse Concilii tempus in Sylvestri Pontificatum, non Sylvestri et Julii, ut Photius docet in lib. de septem Synodis, vel Julii solius, ut Sozomenus scribit lib. I, cap. 16. et ex Sozomeno Calvinus lib. IV Institut. cap. 7, §. 1. et Joachimus Camerarius in historia Nicaenae Synodi, ubi se diligentissimum scriptorum veterum lectorem fuisse affirmat, facile demonstrari potest. Nam, ut supra diximus anno 20 Constantini, finis
Concilio impositus est, quod etiam fatetur Camerarius lib. cit. Sylvester autem creatus est Pontifex anno sexto Constantini, ut ex Chronico Eusebii, ac Hieronymi patet, et sedit in Apostolica sede supra 20 annos, ut Damasus, Onuphrius, et omnes omnino scriptores testantur. Igitur annus 20 Constantini, et finis Nicaeni Concilii in Sylvestri Pontificatum necessario incidit.
Praeterea Milthiades Sylvestri praedecessor sedit eodem Constantino imperante, ut testantur Optatus lib. I contra Parmenian. et Augustinus in epist. 162 et 165. et ipse etiam Constantinus apud Eusebium lib. X hist. cap. 5. non igitur potuit Sylvester nisi post inchoatum Constantini imperium Apostolicam sedem adipisci. Tenuit autem eam omnium consensu supra 20 annos. Ergo 20 anno Constantini, qui fuit postremus Nicaeni Concilii, non Julius, sed Sylvester Apostolicam sedem moderabatur. Quare recte Damasus in Pontificali, Hieronymus in Chronico, Theodoretus lib. I hist. cap. 3. sexta Synodus act. 18. et Concilium Florentinum sess. 3. aliique permulti auctores Nicaenam Synodum Sylvestri Papas temporibus factam esse scripserunt.
De numero Episcoporum, qui eidem Concilio interfuerunt, videntur esse sententiae variae. Nam Eusebius lib. III de vita Constantini dicit convenisse Episcopos supra 250. Athanasius lib. de smitentia Nicaenas Synodi ait, fuisse Episcopos plus minus 300. Eustathius apud Theodoretum lib. I, c. 8. hist. dicit numeratos supra 270. Sozomenus lib. I, cap. 16. ponit circiter 310. Vera tamen, et communis, sententia est, fuisse 318. Nam Epiphanius haeresi 69. scripsit, usque ad sua tempora fuisse conservata nomina singulorum Episcoporum, et fuisse praecise 318. Hilarius quoque in lib, de Synodis prope extremum, et Ambrosius praefatione librorum de fide, mysticum et sacrum dicunt esse numerum Patrum Concilii Nicaeni, et multo antea praefiguratum in illis 348 militibus, quibus Abraham victoriam de quinque regibus reportavit. Denique Hieronymus in Chronico, Sulpitius lib. II hist, Theodoretus lib. I, c. 7. et omnes alii constanter hunc numerum ponunt.
Jam vero duas fuisse causas ejus Concilii: quaestionem videlicet de Paschate, et quaestionem de Christi Divinitate, testantur Eusebius lib. III de vita Constantini, Athanasius in libro de Synodis Arimini, et Seleu-
ciae, et Epiphanius haeresi 70 quae est Audianorum.
Denique, utrum Nicaenum Concilium ante mortem probrosam Arii celebratum sit, non est omnino certum. Epiphanius enim haeresi 69. aperte scribit, Concilium post mortem Arii celebratum fuisse: at contrarium scribunt historici. Ruffinus lib. X, cap. 13. Socrates lib. I, cap. 19 et 25. et caeteri. Neque possunt hae sententiae conciliari, si dicamus duos Arios fuisse, ut significat Sulpitius 1. II sacrae historiae. Nam etiamsi duo Arii fuerint, unus tamen est ille, qui periit in latrinis. Hunc autem ipsum Epiphanius ante Concilium, Ruffinus et caeteri post Concilium ponunt. Et sane videntur historici melius sensisse, praesertim cum in Y Synodo tractatum sit, an liceat haereticos post mortem damnare quod certe in dubium venire non potuisset, si Arium jam mortuum Synodus Nicaena damnasset. Sed res non est tanti momenti, ut propterea oporteat nos plus temporis in ea consumere.
Secunda Synodus est Constantinopolitana, quae celebrata est adversus Macedonium, negantem Spiritus sancti divinitatem, Theodosio seniore Imperatore, ac Damaso summo Pontifice. Convenerunt autem Episcopi ex diversis provinciis 150, e quibus Patriarchae fuerunt Nectarius Constantinopolitanus, Timotheus Alexandrinus, Meletius Antiochenus, et Cyrillus Hierosolymitanus.
Porro tempus Synodi hujus secundae incidit, Prospero teste in Chronico, in Consulatum Gratiani et Theodosii Augustorum, hoc est, in annum Domini 383, vel in annum sequentem, ut vult Socrates, qui lib. Y histor. cap. 8. scribit, Concilium convenisse Coss. Syagrio et Eucberio, hoc est in annum 384, vel si rationem Onuphrii sequaris, in annum 381, quos eodem Prospero et Cassiodoro, et aliis constat Consulatum gessisse post consulatum Gratiani c-t Augusti. Psellus in libro de septem Synodis ponit intervallum annorum 56. inter primam et secundam Synodum. Si autem ad numerum annorum 327, quo tempore diximus inchoatam fuisse Synodum primam, addas numerum annorum 56, efficies numerum annorum 383, qui est numerus, quem Prosper in Chronico adnotavit.
Est vero animadvertendum, in hoc Concilio, neminem adfuisse ex Provinciis Occidentalibus. Siquidem Damasus Papa Romce coegerat Synodum Occidentalium, atque ad
' eum locum invitaverat Episcopos, qui Constantinopoli convenerant, ut eo modo Romae celebraretur Concilium plenissimum; sed quia patres Orientales justis de causis Romam venire non potuerunt, accepit Damasus excusationem eorum, et animis ac sententiis, duae illae Synodi conjunctae sunt, ac si una et eadem fuissent. Atque propter hujusmodi conjunctionem habita est Synodos Constantinopolitana una ex QEcumenicis et legitimis Synodis. Yide Theodoretum lib. Y hist. cap. 9 et 10.
Tertia Synodus est Ephesina I quae coacta est Theodosio juniore Imperatore, et Celestino I summo Pontifice; Convenerunt Episcopi 200. Ex quibus Patriarchae fuerunt Cyrillus Alexandrinus, qui locum etiam Romani Pontificis obtinebat, Joannes Antiochenus, et Juvenalis Hierosolymitanus; quamquam Joannes, quia, se adhuc in itinere constituto, Concilii decretum factum fuerat, initio dissentire coepit a Cyrillo, postea tamen reconciliati sunt, atque idem senserunt. Causa Concilii fuit Nestorii Episcopi Constantinopolitani nova haeresis, quae Christum in duas personas dividebat.
Celebratum vero Concilium est Rasso et Antiocho Consulibus, ut Prosper in Chronico, et Socrates lib. YII, cap. 34. indicarunt; Is autem erat annus Domini 434. Quid secuti sint Psellus,' qui ponit solum intervallum annorum 40 inter secundam et tertiam Synodum, et Onuphrius, qui adnotavit hanc Synodum celebratam anno Domini 430, Coss. Theodosio decimumtertium, et Yalentiniano tertium, non possum dicere, praesertim cum in ipsa Synodo tom. II, cap. 1. disertis verbis legamus Synodum inchoatam post Consulatum Theodosii decimumtertium, et Valentiniani tertium, nec ignorare potuerit Onuphrius, non esse idem Coss. Theodosio decimumtertium, et Yalentiniano tertium, et post consulatum Theodosii decimumtertium et Valentiniani tertium.
Adde, quod Vincentius Lirinensis in lib. de profanis vocum novitatibus prope extremum, qui ipso tempore vixit, ita loquitur: « Ante triennium ferme in Asia apud Ephesum celebratum Concilium est, viris clarissimis Basso, Antiochoque Consulibus. » Quid clarius? De tota hac Synodo vide Liberatum in Breviario cap. 5, 6, 7, 8 et sequentibus, Socratem lib. YII, c. 34. Evagrium 1. I, c. 4. et ipsam Synodum nuper ex Graeco in Lati¬
num sermonem conversam, ac tomis duobus comprehensam.
Quarta Synodus est Chalcedonensis, quae collecta est adversum hceresim Eutychetis Archimandritae, quae unam tantum in Christo naturam asserebat post incarnationem. Acta vero est haec Synodus Leone I Pontifice Maximo, et Martiano Augusto, Consulatu ejusdem Martiani, ut ipsum Concilium testatur act. I. Incidit autem is Martiani Consulatus in annum Christi 454. juxta computum Matthaei Palmerii, et Gregorii Haloandri, vel 432. juxta Marianum Scotum et Sigebertum, vel 451. juxta Onuphrium in lib. de Romanis Pontificib. Psellus 30 annos interponit inter tertiam et quartam Synodum; sed is, ut superiori numero detraxit annos decem, ac posuit 40 pro 50, ita nunc addit annos 10, ac posuit triginta pro viginti, nisi sit error Librariorum. Porro Episcopi adfuerunt 630 ex quibus erant Patriarchae, Bioscorus Alexandrinus, qui tamen mox ejectus est, Maximus Antiochenus, Anatholius Constantinopolitanus, et Juvenalis Hierosolymitanus. Yide Liberatum in Breviario cap. 11. et sequentibus, et Evagrium lib. II histor. c. 2, 3 et 4.
Quinta Synodus generalis non est, ut multi putant, ea quae sub Agapeto et Menna celebrata est, quaeque in secundo tomo Conciliorum sub nomine quintae Synodi quatuor actionibus continetur; siquidem illa particularis fuit, et quintam Synodum antecessit, ut disertis verbis docent Joannes Zonaras in vita Justiniani, et Nicephorus lib. XVII, cap. 9.
Coacta est autem quinta Synodus vera apud Constantinopolim, Vigilio summo Pontifice, et Justiniano seniore Imperatore, anno duodecimo post Consulatum Basilii, ut initio ejusdem Synodi legimus, qui est annus Dominica: incarnationis 553 vel 556, juxta Psellum, qui annis 102 vult posteriorem esse quintam Synodum quarta. Convenerunt Episcopi 165, ut idem Psellus tradit; e quibus erant Patriarchae Eutychius Constantinopolitanus, Apollinaris Alexandrinus, Domninus Antiochenus, et Eustochius Hierosolymitanus, qui tamen non per se, sed per Legatos interfuit. Summus autem Pontifex, nec per se, nec per Legatos interfuit. Synodum tamen per libellum confirmavit, ut Nicephorus scribit lib. XVII, c. 27.
Causa congregandi Concilii fuit Origenis
hseresis, quce tunc invalescebat. Itaque damnatus est Origenes, et simul Dydimus et Evagrius ejus sectatores: necnon Theodori Mopsuesteni, et Theodoreti Cirensis scripta, et epistola, quae dicebatur Iba3 ad Marim Persam. Yide de hac Synodo Zonaram loco citato, Nicepliorum lib. XVII, cap. 27, S. Gregorium lib. I, epist. 24. Evagrium 1. IV, cap. 38. et Liberatum in Breviario cap. 23 et 24: tametsi -quse Liberatus dicit, valde caute legenda sunt; aut enim non sunt ipsius, aut ipse falsa aliqua relatione deceptus fuit. Certe non congimunt cum aliorum Catholicorum Patrum narrationibus.
Sexta Synodus celebrata est apud Constantinopolim anno duodecimo Constantini IV teste Paulo Diacono in vita ejusdem, qui quidem erat annus Domini 684 vel 685, juxta Psellum. qui annos 129 ponit inter quintam et sextam Synodum. Quod vero in ipso Concilio passim adscribitur annus 28 ejusdem Constantini, non est error Typographorum, ut censet Illyricus Cent. VII, cap. 9. Nam etiamsi non imperavit Constantinus post mortem patris, nisi annis 17, tamen imperavit etiam annis multis cum patre suo, ut Zonaras significavit, dum illum ait ab ipso patre coronatum fuisse ante discessum in Siciliam. Itaque Concilium numerat annos Constantini a prima coronatione. Paulus vero Diaconus a morte Constantis patris Constantini.
Convenerunt Episcopi 289, ut idem Paulus Diaconus testatur, et consentit numerus, qui habetur in VII Synodo act. 3. Beda tamen in lib. de sex aetatibus, prope finem, Rhegino lib. I. Ado Viennensis, et Freculphus in Chronico, solum centum quinquaginta Patres numeran.t. Patriarchae fuerunt duo, Georgius Constantinopolitanus, et Macarius Antiochenus. Nam Alexandrinae et Hierosolymitanae Ecclesiarum solum Legati quidam adfuerunt. Summus quoque Pontifex Agatho per Legatos suos interfuit, et praesedit. In ea Synodo damnata est haeresis eorum, qui unam tantum in Christo voluntatem esse volebant. Vide de hac Synodo praeter citatos auctores, Albertum Pigbium in Diatriba, et Franciscum Turrianum in Apologia pro VI et VII Synodo. Albertus enim has duas Synodos sextam et septimam, ut modo exstant, adulterinas, et supposititias esse concedit. Contra Turrianus veras et gennanas esse docet. Quid nobis verius vi¬
deatur in lib. IV de Pontifice cap. 11. jam explicavimus.
Septima Synodus ‘apud Nicaeam congregata est anno 8 Constantini et Irense, ut scribunt Paulus Diaconus lib. XXXIII rerum Romanorum, et Cedrenus in compendio historiarum. Fuit autem is annus Christi 781, si Paulo Diacono credimus, vel 786, si credimus Cedreno. Onuphrius ponit annum Constantini 10 et Christi 789; Psellus annos duntaxat 60 inter sextam et septimam Synodum esse volunt; quod nullo modo cum veritate cohaeret. Ideo quidem mendum esse putant Librariorum, ac Psellum ipsum annos centum scripsisse. Convenerunt Episcopi, ut idem Psellus habet 350, e quibus Patriarcha unus fuit Tharasius Constantinopolitanus, caeterorum Patriarcharum solum Legati adfuerunt. Adrianus Papa per Legatos suos praesedit, ac una cum reliqua Synodo eos damnavit, qui sacras Christi et Sanctorum imagines omni honore spoliabant. De hac Synodo vide, si placet, quae nos disseruimus, cum ageremus de Concilio Francofordiensi, in disputatione de cultu imaginum.
Octava Synodus est Concilium IV Constantinopolitanum, quod celebratum est Adriano II. summo Pontifice, et Basilio Augusto, anno tertio ejusdem Basilii, ut in ipsa Synodo acta prima significant, qui annus erat Domini 870. Convenerunt Episcopi 383 e quibus unus Patriarcha Photius, ac deinde Ignatius Constantinopolitanus, caeteri per Legatos adfuerunt.
Est autem hoc loco animadvertendum, tres Synodos in causa Photii Constantinopoli celebratas. Una tempore Nicolai I Pontificis, etMichaelis Imperatoris celebrata est, in qua depositus fuit Ignatius, et ordinatus Photius; cujus Synodi meminit Zonaras in vita Michaelis; nec est dubium, hanc fuisse profanam Synodum, ut patet ex epistolis Nicolai I et Adriani II.
Altera Synodus est ea, quam nos diximus octavam, quae exstat, quamvis imperfecta, in tomis Conciliorum, in qua deposito Photio, iterum restitutus est Ignatius, atque hujus Synodi meminit Zonaras in Basilii Imperatoris.
Tertia est ea, quam tempore ejusdem Basilii celebravit per Legatos suos Joannes VIII, Adriani successor, in qua Synodo, defuncto jamlgnatio, iterum resti tutus est Photius; et, si vera sunt, quas Graeci dicunt in Concilio Florentino sess. 6. et quae refert ex hac Synodo FranciscusTurrianus, in lib. de actis VI, VII et VIII Synodi, rescissa plane acta praecedentis Synodi, subAdriano: quin etiam statutum, ut tolleretur de Symbolo illa particula (Filioque), sed id nullam habet verisimilitudinem. Idcirco facile mihi persuadeo, aut esse omnia conficta, quae dicuntur de Joanne VIII, ut S. Antoninus docet in Summa historiali part. 3. tit. XXII. cap. 13. §. 10. aut certe verum quidem esse, Ph otium a Joanne VIII per Legatos restitutum in sedem Gonstantinopolitanam post mortem Ignatii; at caetera supposititia, et adulterina esse, et a Graecis conficta, ut ex Manuele Calleca Turrianus ostendit lib. citato.
Confirmor autem in hac sententia, tum quia Zonaras meminit quidem restitutionis Photii, non autem abrogationis Concilii VIII, nec ablationis illius particulae (Filioque) ex Symbolo; tum etiam, quia Graeci in Concilio Florentino sess. 6. non agnoscunt pro Synodo Oecumenica Concilium illud sub Joanne VIII, etsi illis multum prodesse potuisset, si legitimum et germanum Concilium fuisset. Atque hactenus de Conciliis Orientalibus, nunc addemus breviter Occidentalia.
Nonum Concilium est Lateranense Primum, Episcoporum 900 et amplius, anno 1123, contra Saracenos, pro recuperanda terra sancta, tempore Callisti II et Henrici V Imperatoris. Platina, Onuphrius. Non exstat.
Decimum est Lateranense II, Episcoporum mille, anno 1139, contra Antipapas, et pro jure Cleri, tempore Innocentii II et Lotharii Imperatoris. Platina, Onuphrius. Non exstat.
Undecimum est Lateranense III, Episcoporum fere 300, pro reformatione Ecclesiae, et contra Waldenses, anno 1180, tempore Alexandri III et Frederici I Imperatoris. Platina, Onuphrius, item Gulielmus Tyrius, qui interfuit, lib. XX de bello sacro, cap. 26.
Duodecimum est Lateranense IV, Patrum 1283, ex quibus erant Episcopi 1173, anno 1213, contra varias haereses, et pro terra sancta, tempore Innocentii III etFriderici II. Matthaeus Palmerius, Onuphrius, Platina.
Tertiumdecimum est Lugdunense Primum, anno 1243, contra Imperatorem Fridericum, et pro terra sancta, tempore Innocentii JV et Frederici II. Matthaeus Palm.
Platina, Onuphrius. Exstant hujus Concilii aliqua decreta in Sexto decretalium.
Decimumquartum est Lugdunense II, Patrum fere mille, ex quibus Episcopi erant 300, anno 1274, contra errorem Graecorum, tempore Greg. X et Rodulphi Imperatoris. Matthaeus Palm. Platina, Onuphrius. Exstant ex hoc Concilio quaedam in Sexto decretalium.
Decimumquintum est Viennense, Episcoporum 300, anno 1311, contra varias haereses, tempore Clementis V et Henrici VII Imperatoris. Palmerius, Platina, Onuphrius. Exstant ex hoc Concilio decreta, quae dicuntur Clementinae.
Decimumsextum est Florentinum, (Omitto Pisanum, Constantiense et Basileense de quibus postea) anno 1439, Patrum 141, qui subscripserunt, et multorum aliorum, qui ante subscriptionem discesserant; ut in fine Concilii annotatur, contra errores Graecorum, tempore Eugenii IV et Alberti Imperatoris. Matth. Palmerius, Platina.
Decimumseptimum est Lateranense V, Patrum 114, contra schismata, et pro variis negotiis, tempore Julii II et Leonis X et Maximiliani Imperatoris, coepit anno 1512, finem habuit 1517.
Decimumoctavum est Tridentinum, anno 1545 inchoatum, anno 1563 finitum, contra haereses Lutheranorum, tempore Pauli III, Julii III ac Pii IV, et Caroli V ac Ferdinandi Imperatorum. Numerus Patrum his verbis describitur a Gaspare Villalpandaeo, disputatione quinta de Concilio Tridentino. « Adsunt, inquit, sex Cardinales, quatuor Legati, Patriarchae tres, Archiepiscopi triginta duo, Episcopi ducenti vigintiocto. Abbates quinque, Generales ordinum ministri septem, Episcoporum procuratores plurimi. »
Ex his Conciliis nullum est, quod non sit a Pontifice probatum, et a Catholicis recipiatur; nam de primis octo Conciliis patet ex decr. dist.16. can. Sancta octo. De novem sequentibus Synodis, ex eo patet esse probatas, quod in eis praefuerit summus Pontifex. De ultima patet ex confirmatione Pii IV. At Graeci tantum recipiunt prima septem Concilia, ut notum est ex Concilio Florent, sess. 5 et 6. Lutherani autem tantum recipiunt prima sex, ut patet ex Magdeburgensibus Cent. VIII. cap. 9. et Centur. IX. cap. 9. Eutychiani, qui adhuc inveniuntur in Asia, tantum recipiunt prima tria. Nestoriani, qui etiam in Oriente reliqui sunt, tantum recipiunt prima duo. Trinitarii, qui in Hungaria et Polonia nunc versantur, nullum recipiunt.
Chapter 5 of 69