Caput XII. Cujus sit congregare Concilia
Exposuimus de fine, nunc de causa efficiente explicemus, oportet. Igitur convenit inter nos, et adversarios Concilia Dicecesana ab Episcopo; Provincialia ab Archiepiscopo; Nationalia a Patriarcha, vel Primate convocari debere. Id enim cum Augustino epist. 217. ad Victorinum, Catholici omnes verum esse fatentur. Idem fatetur Calvinus lib. IV Instit. can. 7, §. 8, et Illyricus Cent. IV, c. 7, coi. 534.
At de Concilio generali maxima controversia est; si quidem Catholici, munus convocandi Concilia generalia ad Romanum Pontificem proprie pertinere volunt, sic tamen, ut possit etiam alius, Pontifice consentiente, Concilium indicere, quin etiam satis sit, si indictionem factam, ipse postea ratam habeat, et confirmet. At si nec ipse indicat Concilium, nec aliquis alius de ejus mandato, vel consensu, nec ipse saltem approbet indictionem, illud non Concilium, sed conciliabulum fore.
Hseretici autem hujus temporis eam auctoritatem Imperatori attribuunt. Ita diserte Lutherus lib. de Conciliis pag. 58. ubi etiam dicit, ideo vocari Concilia universalia, quia ab universali omnium domino Imperatore cogebantur. Carolus Molinseus in consilio de Concilio Tridentino non recipiendo §. 6. inde probat non esse recipiendum Tridentinum Concilium, quia non ab Imperatore, sed a Pontifice indictum fuit. Item libellus Protestantium, quo rationem reddunt, cur ad Concilium Tridentinum non venerint. Idem docent Calvinus et Magdeburgenses loco notato: necnon Brentius in Prolegomenis contra Petrum a Soto, et ante hos omnes Nilus in lib. de primatu Papse.
Esse autem revera Pontificis, non Imperatoris congregare Synodum generalem, primo demonstrari potest ex divinis litteris; nam Concilium Ecclesias non est legitimum: nisi congregetur in nomine Christi, ut dicitur Matth. XVIII. et Calvinus admittit lib. IV t
Instit. cap.9, §. 1 et 2. congregari autem in nomine Christi, nihil videtur esse aliud, quam congregari auctoritate Christi, hoc est, ab eo, qui a Christo habeat congregandi auctoritatem. Nam quod Calvinus dicit, congregari in nomine Christi, esse ita congregari, ut solus Christus praesideat, et nullum collegam habeat, sed omnes subjectos, nec est secundum Scripturas, nec est nota sufficiens ad discernenda legitima Concilia: non est inquam, secundum Scripturas; nam in Scripturis, illud: In nomine, ubique fere accipitur pro eo, quod est ex auctoritate, ut Marci ult.: In nomine meo daemonia ejicient. Jo.Y: Ego veni in nomine Patris mei. Mat. YII: Nonne in nomine tuo prophetavimus? Act. IV: In qua virtute, aut in quo nomine hoc fecistis? Nec ullus fortasse occurret locus, ubi aliquid facere in nomine Christi significet Christum habere praesidem sine collega. Sed quidquid de hoc sit, illud est certum, non 'posse hac nota discerni legitima Concilia; nam verum quidem est in legitimo Concilio oportere Christum ita praesidere, ut nullus sit ei collega, sed omnes subjecti; At quis judicabit? Quis discernet, an Christus ita praesideat cum cogitur Concilium, an non? Nec enim Christus visibili forma in Conciliis praesidet.
Respondet Calvinus, facile id posse discerni; tunc enim Christum sine collega praesidere, cum totum concessum verbo, et spiritu suo moderatur; hoc est, cum nihil de suo capite, sed omnia secundum Scripturae regulam Episcopi definiunt.
At hoc ipsum est ambiguum, et obscurum, nam et adversarii in suis Conciliis, et Catholici in suis affirmant, se nihil ex proprio capite comminisci, sed omnia ex divinis litteris depromere. Quis igitur judicabit, utri verum Concilium faciant? Quare si congregari in nomine Christi, est Christum praesidem habere, ut Calvinus exponit, fieri non potest, ut legitima Concilia a non legitimis ulla ratione discernamus. Maneat igitur quod diximus, congregari in nomine Christi, nihil aliud esse, quam ab eo congregari, qui habet a Christo auctoritatem congregandi.
Porro, Christus cum in coelum ascendit, ac visibilem suam praesentiam Ecclesiae abstulit, non commisit Ecclesiam gubernandam, ac proinde etiam congregandam Tiberio, qui tunc imperabat, sed Petro Apostolo, cui dicit: Pasce oves meas. Igitur qui congregan¬
tur ab eo, qui Petro succedit, in nomine Christi congregantur, non autem ii, qui ab eo congregantur, qui succedit Tiberio. Ad haec, Petrus et qui Petro legitime succedit, Pastor est omnium Christi ovium, proinde etiam Regum, Imperatorum, Sacerdotum; omnes enim comprehendit, qui nihil excepit, cum ait: Simon Joannis, pasce oves meas. Unde S. Leo serm. 3. anniversario suae assumptionis: « De toto, inquit, mundo unus Petrus eligitur, qui et universarum gentium vocationi, et omnibus Apostolis, cunctis Ecclesiae Patribus praeponatur, ut quamvis in populo Dei multi Sacerdotes sint, multique Pastores, omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter regit et Christus. » At quis non videt ovi ne conveniat congregare Pastores, an Pastori congregare oves? Igitur cum Pontifex pastor sit, Imperator ovis, non ad Imperatorem, sed ad Pontificem spectabit munus Concilia Episcopalia convocandi.
Secundo, Concilium generale ab eo indici debet ex auctoritate, qui potest omnes cogere; at nullus unquam Imperatorum totam Ecclesiam subjectam habuit, etiam quoad actiones civiles, ut eam habet Pontifex quoad actiones spirituales: nam Imperatores latissime dominabantur tempore B. Leonis, et B. Prosperi, et tamen tunc major erat orbis Christianus subjectus Papae, quam orbis R omanus subjectus Imperatori. Sic enim loquitur S. Leo serm. 1. de SS. Petro et Paulo: « Per sacram B. Petri sedem caput orbis, effecta (Roma) latius priesides religione divina, quam dominatione terrena.» Et Prosper libro de ingratis ita canit:
Sedes Roma Petri, quae pastoralis honoris, Facta caput mundo, quidquid non possidet
armis,
Relligione tenet.
Nunc autem Imperator, vix unius provincia; Episcopos ad Concilium cogere posset, nec enim Itali, Hispani, Galli Imperatori subjiciuntur, sed habent suos proprios Reges, vel Principes temporales. Quid si nullus esset Imperator, imo etiam nullus Princeps Christianus, num ideo Concilia fieri non possent?
Tertio, Concilia provincialia indicuntur a Metropolitano, et nationalia a Primate vel Patriarcha, ut supra ostendimus, etiam testimonio adversariorum, igitur Concilia generalia non ab Imperatore, sed a summo Pontifice indicenda sunt. Nam si Imperator indicere deberet generalia Concilia, deberet Rex, aut Dux, aut Magistratus civilis indicere Concilia provincialia, vel nationalia. Ut enim se habet Imperator orbis terrarum ad Concilium generale, ita se habet Rex aut Dux unius provinciae ad Concilium illius provinciae, vel nationis: quemadmodum igitur fatentur Concilia provincialia non convocari a Principe illius provinciae politico, sed ab Ecclesiastico, cur non eadem ratione fatentur, Concilia generalia non debere cogi a principe totius orbis terrae politico, sed ab Ecclesiastico? Esse autem Papam Romanum totius orbis Christiani Ecclesiasticum Principem, paulo ante ex magno Leone audivimus, et nos in libris de Pontifice fusissime demonstravimus.
Adde, quod etiam si non esset Romanus Pontifex verus Princeps et Monarcha Ecclesiasticus, ut nos docemus, sed esset solum primae sedis Episcopus, seu primus inter primarios Patriarchas,, ut Nilus existimat; adhuc ad eum pertineret jus indicendi Concilia generalia. Primates enim non imperant proprie aliis Episcopis, et tamen quia primum locum inter Episcopos nationis suae tenent, jure suo Concilia nationalia indicere possunt. Nam ideo Metropolitanus indicit Synodum provincialem, quia toti provinciae preeest, at summus Pontifex toti orbi praeest, ut patet ex Leone serm. 3. de anniversario die assumptionis suae ad Pontificatum, et ep. 84. ad Anastasium in fine.
Quarto probatur, ex illo antiquissimo canone, quo statuitor praeter sententiam Romani Pontificis non posse Concilia celebrari: hunc enim canonem Apostolicum esse scribit R. Marcellus Papa in epistola ad Episcopos Antiochenae provinciae. Eumdem renovavit Concilium Nicaenum I ut testatur Synodus Alexandrina in epistola ad Felicem, et Julius I in epist. ad Episcopos Orientales, cujus meminerunt Socrates lib. II, cap. 13. Sozomenus lib. III, cap. 9. et Nicephorus lib. IX, cap. 5. Si ergo sine Romani Pontificis consensu non licet Concilia celebrare, sequitur ejus potissimum esse illa convocare.
Calvinus respondet loco notato, ex illo canone id solum effici, debuisse vocari ad Synodum etiam Romanum Pontificem, quia erat unus ex praecipuis Patriarchis. At si
ita esset, tunc etiam potuisset fieri canon, ne praeter consensum Episcopi Alexandrini, vel Antiocheni cogeretur Concilium; nam isti etiam erant praecipui Patriarchae et Romano Pontifici aequales, vel majores secundum Calvinum.
Magdeburgenses Centur. IV, cap. 7, coi. 533. aliam excogitarunt solutionem. Dicunt enim verba ^ocratis non significare, praeter Romani Pontificis sententiam non debere celebrari Concilia, sed non debere Ecclesias dedicari. Sic enim in Graeco habetur, ^ S$tv ■Kv.py. •yvwpjv to\j inurxonov /Jtopjg y.caovi&iv rdg ixxhjtriag. At falluntur Magdeburgenses, nam x«v<m$siv rag ixxhriaia.g, non potest significare, dedicare templa, sed canonicum coetum convocare, sive Concilium indicere, quomodo loquuntur Marcellus, et Julius Pontifices, qui Latine videntur scripsisse, et quomodo in Socrate, et Sozomeno Latine vertit Cassiodorus in historia Tripartita lib. IV, cap. 9. et 19. quomodo etiam intellexit Nicephorus lib. IX, cap. 5.
Sed clarissime res tota ex epistola Julii, quam. Socrates adducit, demonstrari potest; siquidem in ea epistola Julius reprehendit Orientales, quod sine suo consensu Concilium Antiochiae celebrassent. Rationem autem reddere volens, cur merito eos reprehenderet, istum canonem in medium adducit. Vel igitur canon de Concilii celebratione intelligi debet, vel stultum sane fuisse Julium necesse est: utrum autem horum sit verius, quis non videt? Adde, quod nullus veterum meminit ejusmodi canonis, quo prohibentur Ecclesiae dedicari praeter sententiam Romani Pontificis; imo nec fuit unquam, nec est nunc usus in Ecclesia istius canonis.
Quinto probatur, ex Concilio Chalcedonensi act. 1. ubi Dioscorus Alexandrinus jubetur non sedere inter Episcopos, eo quod Synodum facere ausus fuisset sine auctoritate Apostolicae sedis: « Quod, inquit, nunquam licuit, nunquam factum est. » Simile quid habemus in Concilio VII generali, act. 6. ubi irritum judicatum est Concilium quoddam Constantinopolitanum, quia sine consensu Romani Pontificis coactum fuisset ab Imperatore.
Sexto probatur, ex Concilio Romano IV sub Symmacho, in quo cum Rex Theodoricus diceret se Synodum convocasse, ut judicaretur causa Symmachi Papee: Responderunt Episcopi omnes, a Papa, non a Rege debuisse vocari Synodum, etiamsi Papa accusaretur. Rex vero ait, se ex voluntate, et consensu Pontificis Synodum convocasse; Episcopi vero non prius acquieverunt. quam Rex litteras Pontificis proferret, et Pontifex ipse praesens testaretur ita esse.
Septimo probatur, testimonio antiquorum Pontificum. B, Leo epistola ad Turbium, quae est 93. cap, 17.: « Dedimus, inquit, litteras ad fratres, et Goepiscopos nostros, eisque Concilium Synodi generalis indiximus. » Pelagius II in epist 1. ad Orientales: <c Generalium Synodorum convocandi auctoritas Apostolicae Sedi B. Petri singulari privilegio tradita est. » Sixtus III, qui et Pelagium, et Leonem praecessit, in epistola ad Orientales: « Valentinianus, inquit, Augustus nostra auctoritate Synodum convocavit, » Adrianus II in epistola ad Basilium Imperatorem quae lecta est in VIII Synodo, act. 1,: « Volumus, inquit, per tuae pietatis industriam Gonstantinopoli numerosum convocari Concilium. v>
His accedat Valentinianus Imperator, qui cum ab Episcopis rogaretur, ut permitteret eis Concilium celebrare, respondit, ut refert Sozomenus lib. VI, cap. 7.: «Mihi, qui sum in sorte plebis, fas non est talia curiosius perscrutari, saperdotes, quibus ista curae sunt, quocumque voluerint loco conveniant. » Accedant ultimo multi alii Canones, qui habentur dist. 17. et plurimae rationes, quas facit Joannes de Turrecremata lib. III, cap. 6. et Concilium Lateranense ultimum sub Leone X, sess. 11. ubi asseritur, Romani Pontificis esse, generalia Concilia indicere: quod decretum factum est uno anno, antequam Lutherana haeresis nasceretur.
Chapter 12 of 69