Caput VIII. De Concilio nec manifeste probato, nec manifeste reprobato
Generale nec approbatum, nec reprobabatum, videtur esse Concilium, quod anno 1409, deposuit Gregorium XII, et Benedictum XIII et elegit Alexandrum V. Siquidem S. Antoninus 3. par. tit. XXII, c. 5, §. 2 et 3. summae historialis, asserit, conciliabulum illegitimum, non verum Ecclesiae Concilium fuisse, et eventus idem ostendisse videtur. Coactum enim Concilium fuit ad schisma tollendum, et tamen illud non sustulit, sed auxit. Si autem sine dubio fuisse reprobatum, etiam sine dubio Alexander YI, se non sextum, sed quintum appellasset. Adde, quod est ferme communis opinio, Alexandrum, et qui ei successit, Joannem fuisse veros Pontifices. At certe ex tribus, qui tum se pro Pontificibus gerebant, isti maxime ut veri Pontifices colebantur. Haec de generalibus.
De Conciliis particularibus vide tomos Conciliorum, et Gratiani decretum dist. 16. canon, sexta Synodus, et dist. 20. canon, de libellis. Item Chronicon Onuphrii, et secundum librum Chronograpliiee Genebrardi.
Chapter 8 of 69