Skip to the text

Caput X. Concilia generalia utilia esse, et suo quodam modo necessaria, non tamen absolute, et simpliciter

Ex his causis, ob quae Concilia congregari diximus, facile erit judicare, sintne modo utilia, an etiam plane necessaria Concilia ad Ecclesiae conservationem. Et quidem de generalibus Conciliis ita statuo, ejusmodi Conciliorum convocationes utilissimas et suo quodam modo necessarias, non tamen absolute, et simpliciter necessarias esse. Id quod mihi facile persuadeo, Primum ex eo, quod primis 300 annis caruit Ecclesia Conciliis generalibus nec tamen periit. Quemadmodum enim annis illis 300, Ecclesia sine Conciliis generalinus incolumis mansit, sic etiam po¬

tuisset sine dubio aliis 300, et rursum aliis 600, atque aliis mille permanere; nam non defuerunt illo etiam tempore multas hsereses, multa schismata, multa vitia, atque abusus, quas tamen omnia Ecclesiam Catholicam, tametsi Conciliorum generalium praesidio destitutam, opprimere non potuerunt.

Denique accedit etiam illud, quod nulla ex enumeratis causis generale Concilium absolute necessarium esse convincit. Nam primum emendatio vitiorum et abusuum, (ut a postrema causa incipiamus) fieri potest satis commode, tum per leges summi Pontificis, tum per Conciliorum provincialium decreta, licet suavius id fiat, ut diximus, per Concilia generalia.

Illa autem causa de electione summi Pontificis fieri non potest, si moraliter, non Metaphysice loquimur, ut unquam usu veniat. Quis enim credat futurum aliquando, ut Cardinales, aut nonvelint, aut non possint creare Pontificem? Quod si etiam id accideret, vix dubium esse posset, ad quos pertineret electio. Nam cum Romanus Episcopatus evectus sit ad summum Ecclesiae Pontificatum, eorum sine dubio est, summum Pontificem eligere, quorum est Romanum Episcopum eligere. Quorum autem sit Romanum Episcopum eligere, non magis dubium esse posset remotis Pontificum constitutionibus, quam ad quos pertineat aliarum civitatum Episcopos eligere. Sed de hac re alibi dicendum erit.

Illud constat, propter ejusmodi causam nullum hactenus Concilium generale convocatum esse. Quod idem de quarta causa dici potest. Nam propter suspiciones de doctrina, et vita Pontificum, nunquam convenerunt, nisi provincialia, aut nationalia concilia. Nec sane videtur majori Concilio opus esse; nam dum est vere Pontifex, non potest ab ullo Concilio judicari, nisi forte tribuat ipse Concilio potestatem examinandi causam suam, etsententiam discretivam, non tamen coactivam ferendi. Hanc autem potestatem seque potest Papa tribuere Concilio particulari, atque universali.

Jam vero tertia causa duplici nomine non exigit necessario generale Concilium; primum, quia non est absolute necessarium, ut communi hosti, qualis est Turea, resistatur. Si enim Ecclesia conservari potuit sub immanissimis persecutionibus Neronis, Domitiani, Decii, Diocletiani, cur non posset etiam sub persecutione Turearum? Deinde quis non videt etiam sine generali Concilio posse bellum indici communi hosti, quemadmodum saepe factum est?

Denique nec primam, aut secundam causam necessario postulare Concilii generalis convocationem, testantur praeterita tempora. Nam si ad extinguendas septem haereses celebrata sunt septem Concilia generalia, plusquam centum haereses extinctae sunt a sola Apostolica sede, cooperaniibus Conciliis particularibus et si unum schisma sublatum e»t per generale Concilium Constantiense, Schismata supra quinque etviginti sine Concilio generali sublata sunt.

At S. Augustinus lib. IV. contra duas Epistolas Pelagianorum, cap. 12. affirmat, paucas quasdam haereses fuisse, ad quas superandas necessarium fuerit Concilium plenanarium Occidentis, et Orientis. Sanctus quoque Leo in epist. 43. ad Martianum, laudat Martianum Augustum, quod Synodum generalem a se postulatam etiam ipse necessariam judicaverit.

S. Isidorus in praefatione Conciliorum scribit, ante Constantini tempora, Christianam Ecclesiam in varias haereses divisam fuisse, quod propter Imperatorum persecutiones non liceret Episcopis Concilia celebrare: ubi sine dubio de generalibus Conciliis loquitur. Constat enim ante tempora Constantini, multa Concilia particularia celebrata fuisse. Quare velle videtur Isidorus, Concilia generalia simpliciter esse necessaria ad haereses extirpandas.

Item S. Eugenius Episcopus Carthaginiensis, ut Victor testis est, lib. secundo de persecutione Wandalica, cum urgeretur a Rege Hunerico, ut de fide cum Arianis Episcopis conferret, respondit, causam fidei communem esse toti Catholicae Ecclesiae, proinde convocandos esse Episcopos ex omnibus Ecclesiae partibus, ac praecipue significandam rem totam esse Ecclesiae Romanae, quae caput est omnium Ecclesiarum. Qua responsione significavit Eugenius, ad explicandas quaestiones fidei Concilium generale omnino necessarium esse.

Denique, antiqua illa quaestio, essentne rebaptizandi ab haereticis baptizati? numquam finiri potuit, donec accessit sententia Concilii generalis, etiamsi multae praecessissent Conciliorum particularium, et sedis Apostolicae definitiones. Videtur igitur ad controversias fidei terminandas simpliciter

necessaria Synodus generalis. De qua re sic loquitur S. Augustinus lib. I de Baptis, contra Donatistas, cap. 7: «Quaestionis, inquit, hujus obscuritas prioribus Ecclesiae temporibus ante schisma Donati magnos viros, et magna charitate praeditos Patres, Episcopos ita inter se compulit, salva pace, disceptare, et fluctuare, ut diu Conciliorum in suis quibusque regionibus diversa statuta mutaverint, donec plenario totius orbis Concilio, quod saluberrime sentiebatur, etiam remotis dubitationibus firmaretur. » Et cap. 18: «Hoc, inquit, de Baptismo pie credamus quod universa Ecclesia a sacrilegio schisma- - tis remota custodit. In qua tamen, si aliud alii, et aliud alii, adhuc de ista quaestione, salva pace, sentirent, donec universali Concilio unum aliquid eliquatum sincerumque placuisset, humanae infirmitatis errorem excusaret charitas unitatis. » Et lib. II, ca. 4:

« Necnos, inquit, tale aliquid auderemus asserere, nisi universae Ecclesiae concordissima auctoritate firmati, cui et ipse sine dubio cederet, si jam illo tempore quaestionis hujus veritas eliquata, et declarata per plenarium Concilium solidaretur. » Haec Augustinus.

Sed ad primum testimonium Augustini, non est difficile respondere; nec enim docet Augustinus, Concilia generalia ullo unquam tempore fuisse simpliciter necessaria, sed solum necessaria quodam modo, hoc est, ut suavius, et maturius pax Ecclesiis redderetur. Si quidem Augustinus quo in loco scripsit, ad haeresim quamdam, hoc est, Arianam comprimendam, necessarium fuisse Concilium generale, in eodem scripsit, haeresim Pelagianam, aliasque plurimas sine Concilio generali comprimi potuisse. Si autem quaeras, quare magis eguerit generali Concilio causa Arianorum, quam Pelagianorem, non respondebit Augustinus, quia obscurior fuerit quaestio ab Arianis in Ecclesiam introducta, quam a Pelagianis; id enim non videtur esse verum, cum multo plura et clariora sint in Scripturis testimonia pro divinitate Christi adversus Arianos, quam pro peccato originali adversus Pelagianos: sed quia Pelagianorum haeresis, Deo sic volente ac disponente, brevi damnata fuit ab universa Ecclesia, cum summa pace et consensione id ipsum decreverint Apostolica sedes Romae, Concilia Orientalium in Palaestina, et Occidentalium in Africa. Haeresis autem Ariana multos Episcopos patronos ab ipso suo exordio habere coepit, qui non videbantur facile quieturi, nisi summa totius Ecclesiae Auctoritate obruerentur. Itaque ad haeresim Pelagianam extinguendam non fuit necessarium generale Concilium, necessarium autem fuit ad extinguendam haeresim Arianam; quoniam illa commode, et facile ab Apostolica sede, cooperantibus Conciliis provincialibus variorum locorum, compressa est; haec autem etsi tandem ab eadem Apostolica Sede, et provincialibus Conciliis comprimi potuisset, non tamen aeque commode ac facile.

Idem ad testimonium S. Leonis responderi potest. Judicavit enim S. Leo, necessarium Concilium generale Chalcedonense, ut ejus auctoritate destrui posset id, quod perperam egerat Concilium generale Ephesinum se- * eundum. At hanc non fuisse absolutam necessitatem, sed aliqualem duntaxat, perspicum est ex Concilii Ariminensis irritatione. Fuit enim Ariminense Concilium generale, et frequentissimum, ac longe celebrius Ephesino secundo, et tamen a Pontifice Damaso sine ullius generalis Concilii praesidio irritatum luit. De qua re vide epistolam Damasi ad Episnbpos Illyrici, et epist. 52. Basilii ad Athanasium.

Eodem modo exponere cogimur testimonium Isidori; nam quod ipse ait, ante Constantini imperium Ecclesiam divisam fuisse in varias haereses, quia non dabatur Episcopis facultas congregandorum Conciliorum, et eo modo plebium docendarum: si absolute intelligatur, apertissime falsum est. Nam et ante tempora Constantini plurimae hsereses sunt aConciliisEpiscoporumpenitus sublatae, et extinctae, et post tempora Constantini, non defuerunt haereses novae, quae Ecclesiam longissimo tempore vexaverunt. Certe Nestorianae, et Eutychianae haereses numquam penitus eradicari potuerunt, et tamen post Constantini tempora exortae sunt, et in iis extirpandis Concilia generalia saepius laborarunt. Id igitur solum Isidorus significare voluit, tempore Constantini Concilia generalia celebrari coepisse, atque eam rem ad comprimendas haereses utilissimam exstitisse.

Jam vero quid S. Eugenius sibi voluerit, explicat ibidem Yictor Uticensis. Scribit enim Eugenium mentionem fecisse Concilii generalis, et transmarinarum Ecclesiarum, cum vocaretur ad conferendum de fide cum Arianis; non quod non essent in Africa viri

doctissimi, qui tuto possent committi cum Episcopis Arianis, sed quod existimabat transmarinos doctores, si in Africam venissent, liberius acturos causam fidei, cum non essent subjecti Regi Wandalorum, cui Africani Episcopi subjecti erant. Nec tamen mentitus est Eugenius, cum ait, causam fidei esse communem, et se non posse sine transmarinis Episcopis causam illam suscipere; nam etsi absolute licebat ei conferre cum Arianis de fide, ut saepe alias in eadem regione contulerant Catholici cum Donatistis, tamen non expediebat eo tempore, et proinde nec licebat sine manifesto periculo. Itaque vere non poterat Eugenius sine transmarinis collegis provinciam illam suscipere, non quia deerat auctoritas, sed quia deerat opportunitas; nec iniquitas, sed prudentia fuit, Tyranni illius petitionem sententiae ambiguitate eludere.

Restat Ultima illa objectio, de Baptismo haereticorum, quse solvitur duobus modis. Primum enim fortasse non est verum, quod Augustinus putabat, quaestionem illam non potuisse finiri ante Concilii generalis sententiam. Nam Concilium generale primum fuit Nicaenum tempore Constantini celebratum. Scribit autem S. Hieronymus inDialogo contra Luciferianos, illos ipsos Episcopos, qui cum Cypriano decreverant haereticos esse rebaptizandos, postea contrarium protulisse decretum. Ex quo colligitur, eos Episcopos tandem sententiae Stephani Romani Pontificis acquievisse, qui tamen omnes mortui sunt anta tempora Nicaeni Concilii.

Idem quoque Hieronymus in libro de scriptoribus Ecclesiasticis, scribit Dionysium Alexandrinum in sententiam Cypriani de rebaptizatione concessisse; quod etiam indicat Eusebius lib. YII hist. cap. 4. et tamen constat eumdem Dionysium paulo post mutasse sententiam, nec fuisse ausum rebaptizare quemdam hominem, quem certo constabat ab haereticis baptizatum, ut idem refert Eusebius lib. VII hist. cap. 8. Quid, quod ipse etiam Augustinus in epistola 48. ad Vincentium suspicatur Cyprianum retractasse sententiam suam? Itaque probabile est, etiam ante Nicamum Concilium, auctoritate sedis Apostolicse, quaestionem illam apud omnes Catholicos fuisse finitam. Sed etiamsi quaestio finita non fuisset usque ad Concilii plenarii determinationem, ut Augustinus dicit, non tamen inde colligere oporteret, non potuisse finiri; nam licet Apostolicae sedi cooperantibus provincialibus Conciliis controversiam illam finiendi auctoritas non deesset, maluerunt tamen sancti illi Pontifices differe in tempus aliud magis opportunum absolutam determinationem ejus quaestionis, quam tot magnos viros ab Ecclesia separare. Quia vero temporis opportunitas non ante se obtulit, quam cum Nicaenum Concilium celebraretur; idcirco Augustinus toties repetit, in Concilio plenario orbis terrae, quaestionem illam tandem esse finitam.

At, inquies, Stephanus Papa, congregato Concilio quodam particulari, jussit non rebaptizari, et excommunicandos censuit eos, qui rebaptizarent, ut scribit Dionysius Alexandrinus, Eusebio teste lib. VII hist. cap, 4. et Augustinus lib. de unico Baptismo, c. 14. Igitur quaestionem Papa cum particulari suo Concilio finire voluit, nec potuit. Proinde necessaria videntur omnino Concilia generalia.

Respondeo, ut lib. IV de Pontifice, cap.7. jam ante respondi, Stephanum quidem jussisse, ne ii rebaptizarentur, qui essent ab haereticis baptizati, ac censuisse etiam rebaptizatores esse excommunicandos, non tamen re ipsa illos excommunicasse, id quod manifeste colligitur ex multis antiquis auctoribus. Nam ipse in primis Cyprianus in epistola ad Pompeium non ait, Stephanum excommunicasse, sed excommunicandos putasse, qui contra facerent: « Sacerdotes, inquit, Dei veritatem, Christi, et Ecclesiae unitatem tuentes abstinendos putat. » Et in epistola ad Jubajanum dicjt, se cum collegis suis contrarium sentientibus pacem habere: quod certe non diceret, si aut ab illis ipse excommunicatus fuisset, aut ipse eos excommunicasset: «Nos, inquit, quantum in nobis est, propter haereticos, cum collegis, et Coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus divinam concordiam, et dominicam pacem tenemus. »

Hieronymus in Dialogo contra Luciferianos de Cypriano sic loquitur: « In communione eorum permansit, qui sententia; suae contraierant. » Augustinus lib. I de Baptismo, cap. 7. dicit magnos viros, et Ecclesia; Patres atque Episcopos, hoc est, Stephanum, et Cyprianum, salva pace, et charitate dissensisse. Pacianus epist. 2 ad Sympronianum: «Cyprianus, inquit, in concordia omnium, in pace communi, in confessorum

grege passus est. » Vincentius Lirinensis in suo libello: «0 rerum, inquit, mira conversio, auctores ejusdem opinionis, Catholici; consectatores vero,h£eretici judicantur. Absolvuntur magistri, condemnantur discipuli, conscriptores librorum filii regni erunt; assertores vero gehenna suscipiet. Nam quis illud Sanctorum omnium, et Episcoporum, et Martyrum lumen beatissimum Cyprianum, cum caeteris collegis suis in aeternum dubitet regnaturum esse cum Christo? aut quis contra tam sacrilegus, qui Donatistas et ca;- teras pestes, quae illius auctoritate Concilii rebaptizare se jactitant, in sempiternum neget arsuros esse cum Diabolo. »

Chapter 10 of 69