Caput VII. Concilia partim confirmata, partivi reprobata
Primum generale partim confirmatum, partim reprobatum est Sardicense Concilium, Episcoporum 376, anno Domini 351, tempore Constantii et Julii I, ex quibus 300 Episcopi Occidentales fidem Catholicam confirmarunt, quam exponit Hilarius in lib. de Synodis, reliqui 76 Episcopi Orientales fidem Arianam scripserunt. Vide Socratem lib. II, cap. 16. Sozomenum lib. III hist. cap. 10 et 11. et Theodoretum lib. II, cap. 7 et 8.
Secundum est Concilium Sirmiense, quod celebratum est annis quinque post Sardicense, hoc est, anno Domini 356, Liberio summo Pontifice, et Constantio Imperatore. In hoc enim Concilio duse formulae fidei dissentientes inter se editae sunt. Unam composuit Graece Marcus Arethusius, qui postea subJuliano illustre martyrium pertulit, quae quidem ea esse videtur, quam Hilarius in lib. de Synodis prope extremum, ut Catholicam explicat. Alteram alii composuerunt Latine, plenam aperta blasphemia, quam Hilarius reprehendit in lib. de Synodis, non procul ab initio. In eodem etiam Concilio Photini haeresis damnata est, quam damnationem omnes Ecclesiae probaverunt. Vide Socratem lib. I, cap. 24 et seq. et Sozomenum lib. IV, cap. 5et6. vide etiam Epiphanium haeresi 71. qui tamen in eo lapsus videtur, quod Sardicam pro Sirmio acceperit.
Tertium est Concilium Qui nisextum, in quo continentur canones Trullani. Sciendum est enim ex Tharasio disputante in septima Synodo action. 4 sextam Synodum, quae tempore Constantini IV celebrata est, nullos canones edidisse, sed post annos aliquot tempore Justiniani Episcopos rediisse Constantinopolim, et in Palatio, quod dicitur Trullum, 102 canones edidisse qui dicuntur Trullani, et a Balsamone vocatur Concilium Quinisextum, quia non est heec Synodus quinta nec sexta, sed canones addidit quintae et sextae Synodo.
Quo tempore haec Synodus habita sit, non est adeo certum. Nam Theophanes quidam
historicus, quem citat Franciscus Turrianus in libro de VI Synodo, docet celebratam hanc Synodum anno 27 a verae sextae Synodi dissolutione, nimirum anno secundo Imperii Justiniani instaurati. At Tharasius in VII Synodo act. 4. et Epiphanius in eadem Synodo act. 6. tomo I, dicunt post quinque annos a dissolutione Concilii hos canones editos: quod certe probabilius mihi videtur, nam alioqui non video, quae fuerit illa erratica Synodus Constantinopoli a Justiniano habita, tempore Sergii Papae, et quam idem Papa reprobavit, teste Beda libro de sex aetatibus; Paulo Diacono lib. VI, cap. 4. Othone Frisingensi lib. V, cap. 13. Bbeginone lib. I. et Adone Viennensi in Chronico: nam in anno 27 a dissolutione Concilii sexti, non sedebat Sergius, sed Constantinus Papa. Et certe Beda et Tharasius antiquiores Theophane sunt. Quin etiam Beda ipso tempore vixit, quo Sergius Papa sedebat.
Hos ergo canones dicimus partim reprobatos, quia non interfuit summus Pontifex, nec per se, nec per legatos, dum isti canones fierent. Et aperte Sergius Papa qui tunc sedebat, reprobavit erraticam istam Synodum, ut ait Beda in lib. de sex aetatibus in Justiniano. Partim autem approbatos, quia etsi canones illi ex se nullam vim habeant, tamen aliqui postea probari sunt a Pontifice, aut aliis legitimis Conciliis, qualis est can. 82. de pingendis imaginibus, receptus ab Adriano Papa, et VII Synodo, ut patet ex ipsa septima Synodo act. 2. et 4. Vide quae disseruimus adversus hanc Synodum Quinisextam lib. II de summo Pontifice, cap. 18.
Quartum est Concilium Francofordiense, quod celebratum est anno 794, juxta Rheginonem lib. H Adriano I Pontifice, et Carolo Magno Rege Francorum. Quod Concilium ab Adriano confirmatum fuit, quantum ad eam partem, in qua definitur Christum non esse Filium Dei adoptivum, et ab eodem reprobatur, quantum ad alteram partem, in qua ex errore damnatur septima Synodus. Vide quae nos diximus in II lib. de Conciliis, cap. 9.
Quintum est Concilium Constantiense Patrum fere mille, ex quibus Episcopi amplius 300, anno 1414 inchoatum sub Joanne XXIII et anno 1418 finitum sub MartinoV et Sigismundo Imperatore. Piat. Palmerius dicit, quod hoc Concilium quantum ad primas sessiones, ubi definit Concilium esse supra Papam, reprobatum est in Concilio Florentino, et Lateranensi ultimo: quantum ad ultimas sessiones, et ea omnia quae probavit Martinus V ab omnibus Catholicis recipitur.
Sextum est Concilium Basileense inchoatum anno 1431, et continuatum Basilese, ac deinde Lausannse usque ad annum 1449, quo tempore cessit Nicolao V Pontifici, tam Concilium, quam Papa Felix V in schismate ab ipso Concilio creatus. Yide acta Concilii, et Bullam annexam Nicolai V Pontificis. Hujus Concilii nihil est ratum et probatum, nisi qugedam dispositiones circa beneficia Ecclesiastica, quae a Concilio factae fuerant, quas (pacis et unitatis gratia) Nicolaus praedictus approbavit. Concilium vero ipsum reprobatur in Concilio Lateranensi ultimo, sess. 11.
Chapter 7 of 69