Caput IX. De utilitate vel etiam necessitate celebrandorum Conciliorum
His igitur praemissis, explicanda sunt ea, quibus legitima Concilia constant. Ea vero ad quatuor causas reduci possunt, ad finem, causam efficientem, materiam, et formam Conciliorum. Ac ut a fine, quae prima causarum est, incipiamus, Primum exponenda) breviter erunt causae, ob quas Concilia celebrari solent; deinde ex iis judicandum erit, utrum Conciliorum congregatio sit necessaria, an solum utilis. Porro causae praecipuae, ob quas Concilia celebrantur-, sex numerari solent.
Prima causa est haeresisnova, id est, numquam antea judicata, propter quam causam coacta sunt prima septem generalia Concilia. Semper enim Ecclesia tanti fecit periculum novarum haeresum, ut non putaverit aliter posse resisti, quam si omnes aut certe permulti Principes Ecclesiarum conjunctis viribus, et quasi agmine facto irruerent in hostes fidei.
Secunda est schisma inter Romanos Pontifices. Hac enim de causa celebratum est Concilium tempore Cornelii. Item aliud tempore Damasi, et rursum alia temporibus Symmachi, Innocentii II, et Alexandri III, et Pisanum, atque Constantiense temporibus GregoriiXII, et Benedicti XIII; nullum enim est potentius remedium, Concilio, ut saepissime probatum est.
Tertia est, resistentia communi hosti totius Ecclesiae. Hoc modo coacta sunt Concilia ab Urbano II, Callixto II, Eugenio III, aliisque Pontificibus pro bello contra Saracenos. Item ad deponendum Imperatorem celebrata sunt Concilia a Gregorio III, contra Leonem III, Iconomachum; a Gregorio YH, contra Henricum IY; ab Innocentio IY, contra Fredericum II.
Quarta causa est suspicio hseresis in Romano Pontifice, si forte accideret, vel etiam tyrannis incorrigibilis; tunc enim deberet congregari generale Concilium, vel ad deponendum Pontificem, si inveniretur haereticus, vel certe ad admonendum, si in moribus videretur‘incorrigibilis: nam ut dicitur iu VIII Synodo, act. ultim. can. 21. debent generalia Concilia cognoscere controversias circa Romanum Pontificem exortas, non tamen audacter in eum sententiam ferre. Ob istam causam legimus celebratum Concilium Sinuessanum in causa S. Marcellini, et Romana Concilia in causa Damasi, Sixti III, et Leonis III, et IY, quorum nullus a Concilio damnatus fuit, sed Marcellinus sibi ipse coram Concilio poenitentiam injunxit, reliqui se purgaverunt. Vide Platinam, et tomos Conciliorum.
- Quinta causa est, dubitatio de electione Romani Pontificis. Si enim Cardinales non possent, aut non vellent Pontificem creare, aut certe omnes simul perirent; aut aliunde fieret vere dubium, ad quos pertineret ejusmodi electio, ad Concilium generale spectaret decernere de electione futuri Pontificis, quamquam non est verisimile id aliquando eventurum.
Sexta est reformatio generalis abusuum et vitiorum, qu® in Ecclesiam irrepunt; tametsi enim solus Pontifex potest leges toti Ecclesiae praescribere, tamen longe suavius res agitur cum approbante Concilio generali summus Pontifex ejusmodi leges praescribit. Ilinc videmus omnia fere generalia Concilia canones edidisse de reformatione. Vide Joan. de Turrecremata lib. III, cap. 9 et 10.
Chapter 9 of 69