Skip to the text

Caput XV. Quinam sint ad Concilium convocandi

Disseruimus hactenus de causa finali, et efficiente Conciliorum; nunc de his, ex quibus Concilia praecipue constant, quia quasi materia dici possunt, disserendum est. Sunt autem initio annotanda duo. Unum est, Ecclesiam universam quatuor contineri hominum generibus:sunt enim aliqui clerici, aliqui laici, et rursum ex clericis, alii praelati, alii non praelati, item ex laicis alii principes, alii privati. Haec distinctio, tametsi ex parte ab haereticis hujus temporis non recipiatur, tamen ex parte etiaih recipitur; nam illi etiam fatentur esse quosdam certos homines dedicatos ministerio Yerbi, quibus ex officio convenit docere, et pascere populum, quos ipsi ministros vocant, et rursum inter eos alios esse majores, quos vocant superintendentes, alios minores, quos tantum ministros appellant.

Alterum est, in Conciliis multis de causis aliquos interesse posse: alii enim intersunt, ut judices, qui dicuntur habere suffragium decisivum, alii ut disputando examinent difficultates, qui dicuntur habere suffragium consultivum: alii ut ministrent, quales sunt notarii, custodes, et alii, ut defendant Concilium, et dent operam, ut intus et extra omnia sint pacata. Quaestio igitur est, qui sint ex illis quatuor hominum generibus vocandi ad Concilium, et qua de causa.

Adversarii nostri duo dicunt. Primum, ex omni genere hominum debere interesse eos, qui eruditi sunt, et omnes debere esse judices, atque habere suffragium decisivum, quidquid sit de aliis muneribus. Ita diserte scribit Lutherus in lib. de Conciliis par. II, pag. 264. ubi vult ex omnibus locis debere congregari ad 300 homines doctos in sacra Scriptura. Idem scribunt Protestantes in eo libro, quem inscripserunt: Causa cur Electores, et caeteri Confessioni Augustanae addicti, ad Concilium Tridentinum non accedant. Postquam enim dixerant, primam causam esse, quia Concilium fuerat indictum a Pontifice, ponunt secundam causam, quia in eo non habuerant suffragium nisi Cardinales, Episcopi, Abbates, et Generales ordinum, cum debuissent omnes viri docti etiam laici suffragium habere decisivum. Idem prorsus docet Carolus Molina3us in suo consilio de Concil. Trident. non recipiendo, §. 28. Idem Magdeburgenses Cent. I, lib. II, cap. 9, coi. 548. ubi explicant historiam Concilii Apostolorum, de quo Act. XV, et dicunt in eo Concilio, postquam dictae sunt sententiee, a tota Ecclesia collata fuisse suffragia, et omnium judicio definitum, hominem justificari sola fide sine operibus.

Secundo dicunt, Concilium Ecclesiae non constare nisi ex vere piis et electis, id quod apert edocet Brentius in Confessione Wittembergensi, capite de Conciliis, ubi postquam dixerat Concilia debere cedere Scriptulis, reddit rationem, quia de Scripturis certi sumus, quamam sint, et quod sint infallibilis • veritatis; at de Conciliis non item, quia non quilibet coetus hominum est vera Ecclesia, cum non omnium sit fides, neque omnes sint electi. Idem etiam tenentur dicere Confessionistse et Calvinistse, qui, ut infra videbimus, solos electos et sanctos ad Ecclesiam pertinere volunt, et certe Concilium Ecclesiae nonnisi ex hominibus Ecclesiae constat.

At Catholicorum sententia est, solos Praelatos majores eosque omnes, id est, Episcopos in Conciliis generalibus et provincialibus habere jus suffragii decisivi ordinarie, ex privilegio autem et consuetudine, etiam Cardinales, Abbates, et Generales ordinum, licet Episcopi non sint; ex Presbyteris autem et aliis Clericis minoribus tantum vocari aliquos viros doctos, qui juvent in disputando, vel aliis ministeriis; Principes autem vocari, tum ut Concilium defendant, tum ut testes et conscii decretorum Concilii, postea transgressores et contumaces poenis corporalibus puniant. Denique, ex privatis Laicis tantum vocari aliquos, qui videantur utiles, vel necessarii ad aliquod ministerium Concilii. Hanc sententiam esse Catholicorum, patet, tum ex personis, quae interfuerunt Concilio Tridentino, tum ex Joanne de Turrecremata

lib. III, cap. 12 et 15. et aliis catholicis Auctoribus.

Nunc ad probationem accedamus sententiae nostrae et refutationem contrariae. Ac primum sententia illa posterior non eget refutatione, tum quod refutanda sit in quaestione de Ecclesiae definitione, tum etiam, quod tam falsa sit, ut seipsam destruat; nam quod dicit, Concilium constare ex electis et sanctis, affirmat aliquod esse Concilium, et nullum esse Concilium; nam ponit esse Concilium, dum explicat, ex quibus hominibus constet; imo Brentius adeo praesupponit esse, ut dicat, magnam esse auctoritatem Conciliorum; et tamen cum dicit ex electis constare, cogitur dicere, nullum esse Concilium. Concilium enim facere, est homines inter se conjungi et coire in unum, electi autem in hoc mundo non possunt inter se conjungi, cum nemo sciat, quinam sint electi. Quod si qui adversariorum non requirunt in veris Ecclesiae membris electionem, requirunt tamen internam fidem ac pietatem, ac proinde non poterunt unquam ostendere ullum Concilium, quod certo dici possit Christianum Concilium, cum internam fidem ac pietatem in aliis nemo videat.

Prior autem sententia refellenda nunc est, ac primo, ratione desumpta ex Scriptura sancta. Definire in Conciliis ea, quae sunt credenda, vel agenda, proprium est munus pastorum; id enim proprie est pascere; est enim docere, et docere ita, ut teneantur alii credere. Porro docere, esse pascere, patet Hierem. III: Dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos scientia, et doctrina. Item ad Ephes. IY: A lios autem pastores et doctores. Ubi notat Hieronymus in hunc locum, et Augustinus epist. 59. ad Paulinum, conjunctum esse nomen pastoris cum nomine doctoris, quia proprium est pastorum docere. At non sunt pastores laici, nec Ecclesiastici quicumque, sed soli Episcopi; sic enim legimus Actor. XX: Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei. Et Joannis ultimo Petro dicitur: Pasce oves meas.

Si quis autem contendat, omnes Christianos esse Episcopos, et quod dictum est Petro, omnibus Christianis esse dictum; is demonstrare debebit, quinam sint illi, qui in Ecclesia dicuntur oves. Si enim omnes sint

Pastores, ubi oves? Quod si quidam sunt Pastores, id est, Episcopi, et quidam oves, id est, Laici, et soli Pastores in Conciliis convenire debent, ut definiant, quae sint bona pascua, quae vero noxia; certe sequitur, non Laicorum. sed Sacerdotum esse Concilia. Adde, quod Philippus in Locis, cap. de numero Sacramentorum, et Calvinus lib. IV institut. cap. 14, §. 20. ponunt ordinationem Pastorum, qui dedicantur ad pascendum, id est, docendum populum, inter Sacramenta Ecclesiae. Et aperte dicit Calvinus, hoc Sacramentum non esse commune toti Ecclesiae, sed tantum quibusdam, qui per illud initiantur. Proinde ex eorum confessione, Laici non ordinati non sunt pastores, sed oves tantum; ergo non convenit eis docere, praesertim ea auctoritate, ut fit in Conciliis.

Probatur secundo, testimoniis veterum. Prima Concilia in Ecclesia celebrata fuerunt tempore Victoris Papae, super quaestione Paschatis; de iis sic loquitur Eusebius 1. V hist, cap. 23: « Ob quam causam, inquit, conventus Episcoporum, et Concilia per singulas quasque provincias convocantur. » Haec ille. Qui non quorumvis eruditorum, sed Episcoporum dicit congregata esse Concilia. Quod idem docent Cyprianus in initio epistolae ad Jubajan. Hilarius lib. de Synodis, Ambrosius epist. 32. Hieronymus lib. II Apologiae contra Ruffinum, Augustinus ep. 119. Leo epist. 16 et sequ. Ruffmus lib. X hist. cap. 1. Athanasius in epist. ad solitariam vitam agentes, aliique Patres, qui passim asserunt, Concilia Episcoporum esse.

Praeterea Theodosius junior in epist. ad Ephesinam Synodum, quae exstat ini. tomo ejus Concilii c. 32: « Illicitum est, inquit, eum, qui non sit in ordine sanctissimorum Episcoporum, Ecclesiasticis immisceri tractatibus. » Puleheria quoque Imperatrix in epist. ad Strategum Bithyniae, quae habetur ante Concilium Ghalcedonense, jussit, ut Clerici, Monachi, et Laici, etiam vi repellerentur a Concilio, exceptis paucis illis, quos Episcopi secum duxerant. In Concilio Chalcedonensi, act. 1. cum ad Martinum Archimandritam mitteretur, ut subscriberet, respondit, non esse suum, sed Episcoporum tantum subscribere. Et in eodem Concilio cum pro Dioscoro Monachi et Laici ingressi essent, saepius Patres clamarunt: « Mitte foras superfluos, Concilium Episcoporum est. »

Tertio probatur ex Conciliis hactenus celebratis: nam omnium Conciliorum decreta ab Episcopis solis facta esse, patet ex subscriptionibus, ubique enim inveniuntur soli Episcopi subscripsisse, exceptis paucis generalibus, quibus Imperator etiam subscripsit, sed alia forma, quam Episcopi. Episcopi enim definiendo ut Judices, Imperatores consentiendo subscripserunt; et quibusdam etiam paucissimis, ut Florentino, Lateranensi, et Tridentino, quibus subscripserunt Abbates, et Generales Ordinum. Caeteri, quamvis optimi et doctissimi essent, numquam sunt admissi, nisi ad consultandum, excepto Concilio Basileensi, ubi Presbyteri admissi sunt ad suffragium decisivum, sed perperam et contra morem omnis antiquitatis. Nec illud Concilium fuit legitimum, ut supra diximus.

Quarto probatur rationibus; nam in primis negotia Ecclesiastica et publica, a personis Ecclesiasticis et publicis tractanda sunt, ut notum est; tales autem soli sunt Episcopi. Deinde, si omnes homines docti admitti deberent, vel numquam essent Concilia generalia, quia vix possent omnes docti totius Ecclesiae convocari; vel si tandem congregarentur, esset impossibile regere tale Concilium, propter nimiam multitudinem. Praeterea tunc sine dubio plures essent in Concilio inferiores, quam superiores; et proinde tunc vere vinceret major sententia meliorem, et in Ecclesia regerentur superiores ab inferioribus, non e contrario, quod absurdissimum est. Item si ita esset, tunc facile posset unus Princeps, in cujus regione fit Concilium, definire quidquid vellet; posset enim facillime colligere omnes Presbyteros et dectos homines suae provinciae, et in Concilium introducere id, quod non possent alii Principes, qui longe abessent. Denique, nulla est Respublica, quae ratione naturali docente, non habeat aliquem ordinem in comitiis, ita ut non quicumque de plebe, sed tantum Principes et capita caeterorum, locum et suffragium habeant.

Chapter 15 of 69