Skip to the text

Caput XIV. Explicantur dubitationes qucedam

Praeter hsec argumenta haereticorum solent Catholici quaedam dubia proponere. Unum, an non liceat Concilium indici ab alio quam a Papa, quando sit necessarium Ecclesiae, et tamen Papa nolit illud indicere. Alterum, an non liceat Concilium indici ah alio quam a Papa, quando Papa non debeat illud indicere, eo quod sit haereticus vel schismaticus. Tertium dubium, an non liceat Concilium indici ah alio, quam a Papa, quando Papa non posset illud indicere, eo quod esset captivus apud infideles, vel mortuus, vel insanus effectus, aut renuntiasset.

Ad primum respondet Turrecremata lib. III, cap. 8. vix esse possibilem eum casum; non enim credibile est, ullum Pontificem fore tam malum, qui non velit Concilium celebrari, si aperte constet id esse necessarium Ecclesiae conservationi. Quod si etiam ipse ex se talis esset, tamen Deus, qui Ecclesiam conservat, sine dubio, vel ejus mentem mutaret, vel eum de medio tolleret. Dicit secundo, si nihil horum fieret, posse eum haberi tamquam suspectum de haeresi; nam ut dicitur dist. 83. can. Error, et aliis sequentibus, qui errori manifesto non resistit, cum possit et debeat, eum approbare censetur.

Ad secundum et tertium respondeo, in nullo casu sine Pontificis auctoritate posse convocari verum et perfectum Concilium, de quali hic nos disputamus, quod videlicet auctoritatem habet definiendi quaestiones fidei. Praecipua enim auctoritas est in capite, sive in Petro, cui imperatum est, ut confirmet fratres suos, et ideo etiam pro eo Dominus oravit, ne deficeret fides ejus, Luc. XXII. Poterit tamen in illis duobus casibus congregari Concilium imperfectum, quod sufficiet ad providendum Ecclesiae de capite. Ecclesia enim sine dubio habet auctoritatem providendi sibi de capite, quamvis non possit sine capite statuere de multis, de quibus potest cum capite, ut recte docet Cajetanus in opusculo de potestate Papae, c. 15 et 16.

et multo ante Presbyteri Romanae Ecclesiae in epistola ad Cyprianum, quae est 7, lib. II in operibus Cypriani. Porro Concilium istud imperfectum, fieri poterit, si vel indicatur a collegio Cardinalium, vel ipsi per se Episcopi in locum unum conveniant.

Chapter 14 of 69