Skip to the text

Caput XVI. Solvuntur objectiones adversariorum

At objicitur primo a Protestantibus in libello, qui inscribitur, Causa etc. testimonium Lucae, Act. XV, ubi S. Lucas loquens de primo Concilio Apostolorum, ait: Convenerunt Apostoli et Seniores videre de verbo hoc. Et infra: Tunc placuit Apostolis, et Senioribus cum omni Ecclesia; ubi videmus, non solum Apostolos, sed etiam Presbyteros et Laicos in primo Concilio adfuisse.

Respondeo, in isto Concilio interfuisse Apostolos, tanquam judices, ad definiendum, Presbyteros autem ad consultandum; plebem autem non esse vocatam, sed tamen adfuisse, et consensisse, non quidem definiendo, vel disputando, sed tantum audiendo, et non reclamando; quod ita esse probatur dupliciter. Primum, ex consuetudine Ecclesiae, quae est optima Scripturarum interpres; nam cum in omnibus Conciliis, quae post Apostolica tempora sunt celebrata, hunc ordinem observatum esse constet, ut soli Episcopi fuerint judices, licet praesentes adfuerint multi alii, vel Clerici, velLaici, idem omnino in Apostolico Concilio servatum esse credere debemus. Nec enim Ecclesia universa, ac praesertim primis illis temporibus, ab Apostolorum exemplo et traditione discessisset.

Deinde, hoc idem ex ipso contextu demonstrari potest: nam quod Apostoli et Presbyteri tantum vocati sint, patet ex eo, quod ibi dicitur: Convenerunt Apostoli et Seniores videre de verbo hoc; ubi nulla mentio fit plebis. Deinde, quod tam Apostoli, quam Seniores locuti sint, donec discutiebatur controversia, colligitur ex verbis illis: Et cum magna disquisitio fieret; quod vero post disputationem, in qua Apostoli et Presbyteri locuti erant, soli Apostoli sententias definitivas dixerint, patet ex eo, quod soli Petrus, Paulus, Barnabas, et Jacobus introducuntur a Luca loquentes. Et quod nulli alii sententias dixerint, patet ex continuatione textus; nam post Petri sententiam, mox subditur:

Tacuit autem omnis multitudo, et audiebat Paulum et Barnabam. Deinde subditur: Et postquam tacuerunt, nimirum Paulus et Barnabas, respondit Jacobus dicens, et mox finita Jacobi oratione subjungitur: Tunc placuit Apostolis etc.

Itaque mendacium est, quod Magdeburgenses dicunt, omnes qui ibi erant, sententiam suam dixisse, quod autem sequitur: Placuit Apostolis et Senioribus cum omni Ecclesia, intelligitur de consensu tacito, qui debet dari ab omnibus, qui sunt in Concilio. Vide Concilium Carthaginiense in operibus Cypriani; nam etiam in eo Concilio adfuerunt cum Episcopis etiam Presbyteri, Diaconi, et Laici permulti, et tamen soli Episcopi sententias dixerunt.

Secundo, objiciunt iidem ibidem: Concilium generale universam Ecclesiam repraesentat, ergo debent esse ibi homines ex omni genere, id est, Episcopi, Presbyteri, Principes, Privati, Clerici, Laici etc.

Respondeo, multis modis posse aliquid repraesentari, sed optimum modum esse, quo per Principes repraesantantur populi. Sicut enim in comitiis generalibus multorum statuum congregari solent consules vel domini civitatum, sic in comitiis Ecclesiae generalibus congregantur omnes Episcopi: nam quilibet Episcopus personam gerit suae Ecclesiae, ut patet ex Cypriano lib. IV, ep. 9. ubi dicit, Ecclesiam esse in Episcopo. Quare Eusebius lib. III de vita Constantini, Concilium Episcoporum 318, vocat conventum orbis terrarum. Et Augustinus lib. I de Baptismo, cap. 18. ejusdem Concilii Episcoporum consensum, vocat totius Ecclesiae consensum.

Tertio, objiciunt iidem ibidem: communis causa communibus votis et viribus juvanda est, sed causa fidei est communis omnibus Christianis; nec enim minus fides ad Laicos, quam ad Clericos pertinet; igitur ad Concilia etiam Laici convocandi sunt. Respondeo: causam fidei ad omnes pertinere, sed diverso modo; nam ad Praelatos pertinet, ut doctores; ad caeteros, ut discipulos; sicut in bello causa victoriae ad totum exercitum pertinet, tamen ducum est praecipere et ducere exercitum, caeterorum pugnare.

Si quis objiciat illa verba Nicolai I in epistola ad Michaelem, quae habentur etiam dist. 96. can. Ubinam: « Ubinam, inquit, legistis, Imperatores antecessores vestros synodalibus conventibus interfuisse, nisi forte in quibusdam, ubi. de Fide tractatum est, quae universalis est, quse omnium* communis, quae non solum ad Clericos, verum etiam ad Laicos. et omnes omnino pertinet Christianos? » Responderi potest, Nicolaum ex eo, quod fides communis est omnibus, recte collegisse, Imperatorem debere interesse, non quidem ut Judicem, sed ut eum, cui incumbit defendere communem fidem edictis ac legibus, et si oporteat, etiam gladio.

Quarto, objiciunt iidem, et Carolus Molinaeus locis notatis, necnon Brentius in Confessione Wirtembergica, c. de Conciliis, et Hermannus Hamelmannus lib. III Prolegomenorum cap. 6. saepe unius hominis etiam Laici sententia praeposita est sententiae totius Concilii, quia Scripturae auctoritate magis munita erat, et sine dubio etiam deinceps praeponenda est; Ergo debent ad Concilium vocari etiam Laici, et quicumque alii.

Antecedens probant, primo ex Gratiano 36, q. 2, can. ult. ubi legimus Hieronymi auctoritatem, Scriptura sacra munitam, toti Concilio generali praejudicasse. Secundo, ex Panormitano in cap. Significasti, de electione, et ex Joanne Gersone par. I de examinatione doctrinarum: quorum ille dicit, unius privati sententiam praeponendam esse sententiae Papae, si ille privatus moveatur melioribus auctoritatibus Testamenti veteris et novi; iste autem docet, quemcumque hominem doctum posse et debere toti Concilio resistere, si videat illud ex malitia, vel ignorantia errare.

Confirmatur hoc argumentum, quia ratio, cur Episcopi praecipue vocentur, est, quia existimantur esse doctiores caeteris; si ergo multi Laici inveniantur doctiores Episcopis, vel aeque docti, cur non vocabuntur ad Concilium?

Respondeo ad primum: sententiam unius privati posse anteponi sententiae Concilii generalis ante definitionem, dum causa discutitur, in discussione enim eruditio, non auctoritas personae primas tenet; praeterea etiam post definitionem, quando constat, Concilium fuisse illegitimum: at nullo modo post definitionem Concilii legitimi.

Ad illud ex Gratiano, dico primo, mentiri Hermannum, cum ait, secundum Gratianum

anteponi Hieronymum Concilio generali; non enim de generali, sed de particulari loquitur Gratianus. Secundo dico, illa verba, quae Gratianus Hieronymo tribuit, nusquam inveniri in operibus Hieronymi, nec videri ejus verba. Tertio dico, Gratianum eo loco lapsum esse. Non enim pugnant Hieronymus, et Concilium, ut Gratianus putavit. Hieronymus enim tantum dixit, secundum legem veterem licuisse raptori ducere in uxorem mulierem a se raptam, si pater ejus consentiat; Concilium autem statuit, ut non obstante lege illa veteri, quae judicialis est, et Christianos non obligat, non liceat raptori in uxorem ducere eam, quam rapuit.

Ad illud ex Panormitano et Gersone, dico primo, eos loqui canditionaliter, sicut Apostolus, cum ait ad Galat. I: Si nos, aut Angelus de coelo evangelizet etc.. Sicut ergo ex conditionali sententia Apostoli non licet colligere, ergo Apostoli et Angeli poterant Evangelizare aliquid contrarium Evangelio Christi, ita quoque ex eo, quod Panormitanus et Gerson dicunt, licere unicuique resistere Concilio, aut Papas, si eos errare videat; non licere colligere, ergo absolute Concilia et Pontifices errare possunt, et ideo privati homines ad Concilia vocandi sunt. Dico secundo, eos loqui de resistentia, quas potest fieri Concilio vel Papae, tempore discussionis ante decisionem, vel etiam postea, quando Concilium est illegitimum.

Ad confirmationem dico, Episcopos quidem debere eligi quam doctissimos et optimos, tamen eos auctoritatem judicandi habere, non quia docti sunt, sed quia sunt personae publicas, id est, Principes habentes Ecclesiasticam jurisdictionem; quemadmodum etiam in Principibus et Judicibus saecularibus, requiritur quidem jurisprudentia et probitas, tamen non propterea licebit privato homini meliori, et doctiori deturbare Principem, aut Judicem de sua sede, et eam oecupare.

Quarto, objicit Hermannus Hamelmannus lib. III Prolegomenor. c. 10. multa veterum testimonia, quod coram populo tanquam judice causae fidei disputatae sint. Sic enim disputarunt Apostolus Petrus et Simon Magus, apud Clementem lib. I et II Recognitionum; Archelaus Episcopus et Manichaeus, apud Epiphanium haeresi 56. Sylvaster Papa et Judaii, apud Zonaram in vita Constantini; Athanasius et Arius, apud Vigilium Episcopum Tridentinum; Augustinus et Maximinus, apud Augustinumlib. I, c. 1. cont. Maximin. Quod etiam in Nicaeno Concilio multi fuerint Laici docti et eloquentes, patet ex Nicephoro lib. VIII, c. 14. Denique, quod populus sit judex, diserte habet Ambrosius in epist. 32. ubi sic loquitur: «Causam fidei, inquit, in Ecclesia agendam quis abnuat? Si quis confidit, huc veniat. » Et paulo post: « Iste populus judicat, cujus in corde lex divina est, non humana: Lex non atramento scripta, sed Spiritu Dei vivi. » Et infra: « Sed Auxentius, inquit, certus non ignaros vos esse fidei, vestrum refugit examen. i>

Pro solutione duo notanda sunt. Primo, duplex esse judicium, publicum et privatum. Publicum est, quod profertur a publico judice cum auctoritate, ita ut teneantur cseteri illi judicio acquiescere. Privatum est, ea sententia, quam quisque eligit ut veram, sed neminem obligat; quomodo in disputationibus Theologorum et Philosophorum, auditores sunt judices; audita enim utraque parte eligunt quod volunt, sed neminem cogere possunt, ut similiter sentiat.

Nota secundo, judicium publicum in causa fidei numquam esse tributum populo, judicium autem privatum aliquando esse tributum etiam a piis et sanctis hominibus; sed tunc solum, cum aliud fieri non potuit: tenentur enim populi sequi judicium pastorum suorum; tamen quando haeretici impune versantur cum Catholicis, et multos seducunt, expedit quandoque publicas disputationes coram populo cum iis inire, et relinquere judicium populo, ut sequatur, quos viderit melioribus rationibus niti: quomodo fecit Elias lib. III. Reg. cap. XVIII qui cum non posset aliter revocare populum a cultu Baal, instituit certamen cum Prophetis Baal, praesente populo, et ait: Qui exaudierit per ignem, ille sit Deus. Si Dominus est Deus, sequimini illum, si Baal est Deus, sequimini eum.

His notatis, dico ad illa omnia loca, in illis disputationibus datum esse populo judicium privatum, non publicum, et hoc quia non poterat aliter fieri. Id quod ex illa epist. 32 Ambrosii intelligi potest. Sic enim ait: « Veniant plane si qui sunt, ad Ecclesiam, audiant cum populo, non ut quisquam judex resideat; sed unusquisque de suo affectu

habeat examen, et eligat quem sequatur. » Ubi vides negari populo judicium publicum, tribui privatum. Cur autem tribueretur privatum, causa erat, quia tunc Mediolani Imperator Arianis favebat, nec poterat aliud obtineri. Hoc in genere ad illa omnia loca dici potest. In particulari autem, ad illud de Nicaeno Concilio, sciendum est, Laicos non esse vocatos, nec interfuisse actis Concilii; sed per se venisse, ut extra Concilium disputarent cum Episcopis, quos audierant ex toto orbe eo convenisse. Vide Ruffinum 1. X, c. 3.

Chapter 16 of 69