Skip to the text

Caput XIX

Cujus sit generali Concilio praesidere.

Altera pars quaestionis est: An debeat aliquis praesidere, et quis ille sit. Haeretici nostri temporis docent, ordinarium Praesidem Conciliorum debere esse Imperatorem, ve aliquem ab eo missum, vel si nullum ipse mittat, debere ab ipsa Synodo constitui. Et re ipsa, dicunt, in Conciliis generalibus antiquis non praefuisse fere unquam Romanum Pontificem, sed vel Imperatorem, aut ejus

Legatos, vel antiquiorem Patriarcham, aut Episcopum ejus loci, ubi fiebat Concilium; ita docent Magdeburgenses Cent. IV. cap. 7. coi. 536. Calvinus lib. IV c. Instit. 7§. 1 et 2 Carolus Molinaeus in consilio de Concilio Tri~ dent, non recipiendo, §. 4 ubi aperte mentitur, cum ait, Legatos Pontificis post omnes Episcopos in Conciliis semper sedisse, cum in nullo Concilio inveniantur ultimo loco sedisse.Hermannus Hamelmannus lib. III. Prolegomen. cap. 8. et Brentius in Prolegom. contra Petrum a Soto.

Catholici omnes id munus proprium esse docent summi Pontificis, ut per se vel per Legatos Synodo praesideat, et tanquam supremus Judex omnia moderetur. Dicimus autem, per se vel per Legatos, quia summus Pontifex numquam interfuit Conciliis Orientalibus per se, neque id factum est casu, sed certa ratione, utpatetex epistola Leonis 17 ad Theodosium, et 47 ad Concilium Chalcedonense, ubi dicit, se non venire ad Synodum quoniamid non patitur consuetudo, nec ulla praedecessorum habet de hac re exempla.

Adde, quod Vigilius Papa erat Constantinopoli, cum fieret in ea civitate Concilium V generale, et tamen noluit interesse, sed per libellum confirmavit acta Concilii, ut scribit Photius in lib. de septem Synodis. Ipsi etiam Imperatores cum indicebant Concilia, alios omnes Episcopos per edictum praecipiendo vocabant, Romanum autem invitabant, ut dignaretur venire, si ei placeret ut patet ex epistola Marciani Imperatoris ad Leonem Papam, quae habetur ante Concilium Chalcedonense. Quae autem sit ratio hujus rei, incertum est. Joannes de Turrecramata lib. III. cap. 11. ponit aliquot rationes, quae mihi non multum probantur.

Ego suspicor, has duas fuisse causas inter alias unam, quia non videbatur convenire, ut caput sequeretur membra, cum potius membra sequi debeant caput; itaque propterea interfuit Papa Conciliis Romanis, et quibusdam aliis, quae ipse convocavit ad se, id est, ad locum, ubi ipse erat, non autem voluit, neque debuit ire ad Concilia alibi congregata.

Altera rqtio est, quia in Conciliis Orientalibus semper interfuit Imperator, aut aliquis ejus Legatus; et quamvis nec Imperator, nec Legatus ejus praesideret Concilio proprie ut Judex, tamen praesidebat saltem quoad

locum materialem; et etiamsi summus Pontifex ibi fuisset, adhuc voluissent illi eo modo praesidere, ut patet ex Concilio Florentino, in initio, ubi Graeci ornnio contendedant, ut in summo loco sederet eorum Imperator, et summum Pontificem praecederet. At quamvis utcumque tolerabile sit, ut Principes seculares in Concilio sedeant ante alios Episcopos, tamen nullo modo convenit, ut ante ipsum summum Pontificem. Ne ergo vel hoc tolerandum esset, vel tumultus excitaretur, non ibat ad ea Concilia, sed Legatos tantum mittebat.

Sed his omissis, ad summum Pontificem jure pertinere pracsidentiam in Conciliis generalibus, probatur. Primo, ratione ex Scriptura petita. Summus Pontifex est pastor et pater Ecclesiae universae, adeo ut etiam Episcopi, et Principes omnes, respectu summi Pontificis, oves et fdii dicantur, ut notum est ex illo Joannis ultimo Pasce' oves meas. Et confirmatur ex eo, quod Concilia vocant Pontificem patrem, et ipse vocat Episcopos in Conciliis congregatos, aliquando filios, ut patet ex Theodoreto lib. V. hist. cap. 10. ubi Damasus respondens Episcopis Concilii secundi generalis, sicincipit: « Quod inquit, Apostolicae sedi debitam reverentiam exhibetis, vobis ipsis magno honori est, filii honoratissimi. » Item ex epistola Concilii Antiocheni ad Julium, quae sic incipit: « Domino beatissimo et honorabili patri Julio etc. » Et Stephanus Archiepiscopus Carthaginiensis, cum tribus Conciliis ita scribunt: « Domino beatissimo et sancto patri Patrum Damaso etc. » Et Concilium Chalcedonense in epistola ad Theonem: « Rogamus, inquiunt, tuis decretis, nostrum honora judicium, ut firmitas tua, filiis, quod decet, adimpleat. » At quis, quaeso, ambigere potest, utrum patres filiis, et pastores ovibus praesidere debeant, an filii patribus, et oves pastoribus.

Secundo, probatur ex Concilio Apostolico, act. 15. in quo Petrum praesedisse affirmat Hieronymus in epistola ad Augustinum, quae est 11, inter epistolas Augustini; et idem ex eo colligitur, quod Petrus primussurgit, primus loquitur, primus quaestionem definit, et omnes, ut Hieronymus dixit, sententiam ejus sequuntur.

Probatur tertio, ex actis octo generalium Conciliorum; nam quod in aliis Romanus

Pontifex praefuerit etiam adversarii fatentur. Primum generale fuit Nicaenum: cie Praeside hujus Concilii, quatuor sunt opiniones. Aliqui volunt praesedisse Imperatorem; ita Brentius. Alii Eustathium Antiochenum; ita Magdeburgonses loco notato, et Lutherus in lib. de Conciliis par. 2. Alii Athanasium: ita Calvinus loco etiam notato. Alii Ilosium Episcopum, et Yitum ac Vincentium Presbyteros Legatos Romani Pontificis.

Prima opinio falsissima est. Nam in primis Constantinus postomnes Episcopos subscripsit, ut testatur Basiliuslmperator in fine VIII Synodi: at Praeses primo loco subscripsit. Deinde Constantinus non ausus est sedere, nisi in sede humiliori, quam essent Episcoporum, ei annuentibus Episcopis, ut colligitur ex Theodoreto lib. I. cap. 7. hist. etEusebio lib. III. de vita Constantini. Praeterea Constantinus in ipso Concilio professus est, se debere ab Episcopis judicari, eisque subjectum esse, non praepositum, ut scribit Rulfinus lib. X, cap. 2. Quomodo igitur non secum ipse pugnasset, si in Episcopali judicio praesidere voluisset?

Ad haec Ambrosius epist. 32. dicit, Constantinum in Concilio Nicaeno, non se fecisse judicem, sed liberum reliquisse judicium Sacerdotibus. Item Athanasius in secunda Apologia dicit, non posse haberi Synodum, in qua non Episcopus, sed Comes aliquis praesederit. Et in epistola ad solitarium vitam agentes, arguit vehementer Constantium, quod in Conciliis primas partes tenere vellet:« Si inquit, judicium Episcoporumest, quid cum eo commune habet Imperator? » Et in praecedentibus refert Hosium scripsisse eidem Constantino: «Ne, inquit, nobis in hoc genere praecipe, sed ea potius a nobis disce. Tibi Deus imperium commisit, nobis ea, quae sunt Ecclesiae, concredidit. » Et non procul a fine: « Quis enim, inquit, videns eum in decernendo principem se facere Episcoporum, et praesidere judiciis Ecclesiasticis, non merito dicat, illuni eam ipsam abominationem desolationis esse, quae a Daniele praedicta eat? » Ubi aperte vocat Constantium Antichristum, quia ausus est praesidere in judicio Ecclesiastico. Scribit quoque Suidas in vita Leontii, quod cum Leontius Constantium in Concilio praesidentem et loquentum videret, dixit ad eum, mirari se, quod ille propriorum negligens, id est, bellorum, aliorumque civilium negotiorum, se in alienis, id est, Ecclesiasticis, tam curiosum

praeberet. At certe nec Athanasius, nec Hosius, nec Leontius reprehendissent in Constantio, quod Synodis praesidere voluisset, si antea pater ejus Constantinus inConcilio Nicaeno praesedisset.

Quod Eustathius non fuerit praeses, probatur primo, quia in subscriptione Eustathius non invenitur primus, nec secundus, nec tertius, sed inter alios inferius positus. Secundo, quia cum esset in concilio Alexander, Alexandrinus Episcopus, Antiocheno major et dignior, nulla ratio sinebat, ut ipse praecederet.

At, inquiunt Magdeburgenses, apudEusebium lib. III. de vita Constantini, legimus eum, qui primus sedebat a dextris Imperatoris: Eum autem, qui orationem habuit, constat, fuisse Eustathium ex Theodoreto lib. I hist cap. 7. Respondeo, Eustathium fuisse primumdextriordinisEpiscoporum, ut Eusebius dicit, non tamen primum immediate post Imperatorem. Constat enim ex Athanasio in epistola ad solitariam vitam agentes, Hosium fuisse Principem ejus Concilii, et proinde ante Eustathium sedisse.

Itaque ( si conjectare licet) tres ordines sedium erant in Concilio; unus a dextris, alter a sinistris, et tertius in capite aulae totius, et quidem in hoc tertio sedebat medius Imperator inter Episcopos Ilosium Legatum Pontificis et Alexandrum Episcopum Alexandrinum, necnon Virum et Vincentium Legatos item Apostolicos. Deinde primus ordinis ejus, qui erat a dextris, sedebat Eustathius Episcopus Antiochenus. Alterius autem ordinis, qui erat a sinistris, sedebat primus MachariusEpiscopus Hierosolyma?; atque hac ratione servabatur ordo dignitatis inter primarios Patriarchas; quem certe valde probabile est servatum fuisse in ea Synodo, vel certe, si id placet, respondere possumus, Eustathio datum esse locum digniorem ob antiquitatis et sanctitatis ejus meritum, sed non propterea eum Concilio praesedisse. Nam alioquin Imperator praesedisset inConcilio IV et VI, qui in summo loco sedebat. Itaque non tam ex loco, quam ex subscriptione colligenda et praesidentia; saepe enim honoris gratia ille sedet primus, qui revera primum locum non tenet.

Quod vero Athanasius non fuerit praeses, vix eget probatione, solus enim Calvinus, et sime ulla ratione id asserit; et praeterea constat, Athanasium tunc fuisse Diaconum, et ivisse ad Concilium cum Episcopo suo

Alexandro, et nec sedisse, nec subscripsisse. Yide Ruffinum lib. X. hist. cap. 14, et Sulpitium lib. II. sacrae historiae, Gregorium Nazianzenum oratione in Athanasium, et ipsum Athanasium in secunda Apologia, Porro Diaconum sedere, nedum praesidere in Synodo Episcoporum, nisi locum teneat Episcopi sui,.est omnino inauditum. Non autem tenebat locum Episcopi Athanasius, cum Episcopus ipse Alexander adesset praesens. Denique inter subscriptiones invenitur quidem subscriptio Alexandrini Episcopi Alexandri, proxime posita post subscriptionem Romanorum Presbyterorum, at subscriptio Athanasii nusquam reperitur.

Quod ergo praesides fuerint Legati Pontificis Episcopus Hosius, Vitus et Yincentius Presbyteri, probatur, primo ex subscriptionibus. Hi enim tres primi omnium subscripserunt. Secundo, ex Gedreno, in compendio historiarum, et Photio in libro de septem Synodis, qui dicunt Sylvestrum per suos Legatos Concilio Nicaeno auctoritatem contulisse. Tertio, ex Athanasio in epistola ad solitariam vitam agentes, ubi dicit, Hosium Principem fuisse in eo Concilio, et ipsum esse, qui composuit Symbolum, quod dicitur, Nicaenum. Cum autem Hosius fuerit simplex Episcopus, et proinde inferior omnibus Patriarchis, qui erant in eo Concilio, sine dubio nunquam habuisset primum locum, nisi vicem gessissetRomani Pontificis. Itaque in praefatione quadam Concilii Sardicensis, quae habetur in primo tomo Conciliorum, et fortasse est Dionysii Exigui, viri doctissimi, disertis verbis habetur, Hosium Cordubensem in Nicaeno Concilio Legatum egisse Romani Pontificis; quod etiam ex Codice Graeco intelligi potest, qui in Yaticana Bibliotheca habetur; cujus testimonium vide in lib. II. de Concilio Nicaeno, edito ab Alphonso Pisano, Societatis Jesu, Coloniae anno MD LXXXI.

Secundum Concilium generale fuit Constinopolitanum I, in quo constat non praesedisse Imperatorem, sed tantum misisse ad Episcopos litteras Romani Pontificis, quibus ad Concilium vocabantur, ut patet ex epistola Concilii ad Damasum, apud Theodoretum lib. Y. cap. 9. Constat etiam non praesedisse Romanum Pontificem, sed Nectarium Episcopum Constantinopolitanum: cujusrei causa est, quia Romanus Pontifex non interfuit nec per se, nec per Legatos. Pontifex enim Damasus convocaverat quidem Episcopos

Orientis Constantinopolim, sed ex eo loco postea volebat eos Romam venire, ubi ipse coegerat Synodum Episcoporum Occidentalium ut Romae fieret plenissimum Concilium. Caeterum Orientales excusaverunt se justas ob causas, et conjunxerunt se animis, et sententiis cum Occidentalibus, non autem praesentia corporali. Vide epistolas Damasi ad Concilium Constantinopolitanum, et Concilii ad Damasum, apud Theodoretum lib. V, cap. 9 et 10. Quod autem, si Damasus adfuisset, sine dubio praesedisset, patet ex eisdem epistolis, ubi illi Damasum, ut caput suum agnoscunt, et ipse filios eos vocat.

Tertium Concilium fuit Ephesinum I, in quo certum est, non praesedisse Imperatorem, sed Romanum Pontificem per Legatos suos. Quod non Imperator, nec aliquis nomine ejus, patet ex epistola ipsius, videlicet Theodosii Junioris ad Synodum Ephesinam, quae habetur tomo ejus Concilii cap. 32. ubi dicit, se misisse Candidianum Comitem, ad Concilium, non ut misceret se quaestionibus Ecclesiasticis, sed ad Synodi defensionem. Yide epistolam Nicolai I ad Michaelem Imperatorem. Quod Romanus Pontifex Ccelestinus praesederit per Legatum suum S. Cyrillum, testantur omnes historici: Evagrius lib. I, cap. 4. Photius in libro de septem Synodis, Prosper in Chronico, Nicephorus lib. XIV, cap. 34. et Liberatus Abbas in Breviario cap. 13. Denique Justinianus in Edicto, et Nicolaus 1 in Epistola ad Michaelem, et ipse Coelestinus in Epistola ad Cyrillum, quae exstat in hac Synodo, cap. 16. et inter opera Cyrilli.

At Calvinus respondet, Ccelestinum aliquo artificio quaesivisse saltem nomen praesidenti ae, cum rem habere non posset, et ideo cum mitteret illuc suos, Cyrillo, qui alioqui praefuturus erat, vices suas delegasse, ut saltem per illum praesidere videretur.

At figmentum istud Calvini, quod sine ulla ratione profert, facile refellitur. Primum, ex Prospero, qui dicit, Nestorio praecipue restitisse Cyrilli industriam, et Coelestini auctoritatem. Secundo, ex epistola Ccelestini, qua videmus mandari Cyrillo vices Romani Pontificis, multo ante, quam Legati cseteri mitterentur. Tertio, ex Nicaephoro, loco notato, qui dicit, adeo magni fecisse Orientales hoc privilegium, datum Cyrillo a Coelestino, ut deinceps Cyrillus mitram, et nomen Papae, atque ut judex orbis universi appellaretur, acceperit, et haec ornamenta etiam ad successores transmiserit. Quarto, ex epistola Cyrilli ad Constantinopolitanos, in qua dicit, quod si Nestorius intra terminum a sancto Coelestino Papa praescriptum, non resipuerit, communione Ecclesiae privabitur. Quinto, ex ipsa Synodo, quae ut refert Evagrius lib. I, cap. 4. et ex ipsa sententia, quae habetur tomo II, cap. 10. hujus Synodi, cum damnationem inNestorium pronuntiare vellet, praemisit se cum aliis Ecclesiae canonibus, tum praecipue litteris Papae Gcelestini, necessario compulsum ad tam severam sententiam. Denique, extat epistola Synodi ad Coelestinum, in qua reservant judicio ipsius Gcelestini causam Joannis Episcopi Antiocheni, ut ipse in eum sententiam ferat. Quae omnia sunt certa argumenta, quodCoelestinus re ipsa fuerit Praeses et Princeps in eo Concilio.

Quartum Concilium est Chalcedonense, in quo initio, id est, in prima actione, Imperator Marcianus interfuit, et sedit primo loco, non tamen praesedit, ut Judex, ut ipsemet testatus est in oratione ad Synodum, quae exstat act. I. ubi ait, se venisse ad confirmandam fidem, sicut olim fecerat Constantinus Magnus, id est, non venisse ad explicandam fidem, et controversias judicandas; sed ad hoc, ut fides a Concilio explicata, firma, ac tuta consisteret, defensa videlicet Imperatoris ope et auctoritate. Interfuerunt denique nomine Imperatoris in aliis actionibus quidam Judices seculares. qui non erant Judices controversiarum fidei, sed tantum, an omnia fierent legitime, sine vi, et fraude, et tumultibus. Quia enim in Concilio Ephesino II, Dioscorus Episcopus militibus introductis, vi coegerat Episcopos ad subscribendum: In hoc Concilio interfuerunt vel Imperator, vel Vicarii ejus ad impediendam violentiam. Id quod ex toto Concilio apparet; nunquam enim sententiam ferunt, nunquam subscribunt, et in omnibus sententiis Episcoporum acquiescunt. Et quamvis, in fine primae actionis, videantur judices saeculares terre sententiam in Dioscorum et alios Episcopos: tamen in tertia actione declaratur, illam sententiam fuisse conditionatam, nimirum si id placeret Sanctissimo, Episcopis, quibus, ut ibidem asseritur, id a Domino Deo creditum est. Itaque judices illi non tam sententiam judicariam tulerunt, quam exposuerunt quid sibi videretur. Nam sancta Synodus, post illam judicum sententiam, tertio admonuit Dioscorum, et tandem Le¬

gati Papae sententiam in Dioscorum tulerunt, tanquam veri Concilii praesides, quam omnes Episcopi probaverunt.

Praefuerunt autem revera ut Judices Ecclesiastici, Legati Leonis Papae. Ipsi enim in omnibus actionibus primi nominantur, primi sedent, primi loquuntur, primi subscribunt, ipsi sententiam definitivam in Dioscorum proferunt, nomine Papae et totius Concilii act. 3. his verbis: « Sanctissimus ac beatissimus Papa caput universalis Ecclesiae Leo per nos Legatos suos, sancta Synodo consentiente, Petri Apostoli praeditus dignitate, qui Ecclesiae fundamentum, et petra fidei et coelestis regni janitor nuncupatur, Episcopali dignitate Dioscorum nudavit et ab omni sacerdotali opere fecit extorrem. » Denique B. Leo et Goncilium totum id fatentur. Leo epist. 47. ad Concilium Chalcedonense, sic ait: a In his, inquit, fratribus Paschasino et Lucentio Episcopis, Bonifacio et Basilio Presbyteris, qui ab Apostolica sede directi sunt, me Synodo vestra fraternitas existimet praesidere. » Concilium Chalcedonense in epistola ad Leonem, quae habetur act. 3. in quibusdam exemplarib. in aliis post finem Concilii: «Quibus Episcopis Concilii, tu quidem sicut membris caputpraeeras in his, qui tuum tenebant ordinem, benevolentiam praeferens. Imperatores vero ad ornandum decentissime praesidebant etc. »

Calvinus respondet, in hoc quidem Concilio praesedisse Legatos Pontificis Romani; sed ex privilegio Imperatoris, quod extorserat Leo Papa: « Cum enim fieret Goncilium Ephesinum secundum, inquit Calvinus, non est ausus Leo petere primam sedem in Concilio, sed misit Legatos, et passus est eos subesseDioscoro Alexandrino Episcopo Praesidi. Quia vero res male cessit, et Dioscorus non recte navim gubernavit, Leo, illa occasione accepta, petiit ab Imperatore, ut permitteret aliud Concilium fieri, cui Legati sui praeessent. Imperator, quia videbat, non esse in Oriente ullos idoneos Episcopos tanto oneri, ex defectu personarum, permisit Romanis Legatis praesidentiam. »

Haec historia, quam Calvinus sine ulla probatione recitat, plena est mendaciis; nam in primis, quod Leo non sit ausus petere primam sedem in Concilio Ephesino, mendacium est. Scribit enim Liberatus in Breviario cap. 12, Legatos Romani Pontificis noluisse in Concilio sedere, cum vidissent praesidere Dioscorum, et non datam sanctae sedi

Romanae praesessionem. Porro Dioscorum extorsisse contra fas ab Imperatore praesidentiam illam, scribunt Zonaras in vita Theodosii, et Evagrius lib.I, cap. 10. Unde etiam Leo epist. 24, 23 et 26 ad Theodosium et Pulcheriam, frequenter repetit, Dioscorum in ea Synodo sibi vendicasse principatum. Ubi etiam testatur, Flavianum Episcopum Constantinopolitanum appellasse a Concilio illo ad Apostolicam sedem, et libellum appellationis tradidisse Legatis Romanis: Quomodo ergo non auderet Leo in eo Concilio praesidentiam petere, a quo ad se, tanquam ad majorem, appellabatur? Deinde, quod Leo petierit ab Imperatore, ut sui Legati praeessent in Synodo Chalcedonensi, et quod Imperator id concesserit defectu personarum Orientalium, mendacia impudentissima sunt; nihil enim tale ab ullo narrat. Imo videmus Leonem Legatos misisse absolute, ut praesiderent, nullius consensu petito, nedum venia vel permissione.

Quintum Concilium fuit Constantinopolitanum II. in eo praesedit non Menas, (ut falso Calvinus docet) Concilium enim a Mena celebratum, non generale, sed particulare fuit, ut supra demonstravimus; sed Eutychius, Menae successor, qui tamen agnovit, et professus est, praesidentiam debitam fuisse Romano Pontifici, si is interesse Concilio voluisset. Unde Zonaras in vita Justiniani: « Sub hoc, inquit, quintum Concilium est coactum centum sexaginta quinque Episcoporum, quorum Princeps fuit Vigilius Papa Romanus. » Et ipse Eutychius Patriarcha in Epistola ad Vigilium, quae habetur in fine primae collationis quintae Synodi: «Petimus inquit, praesidente nobis vestra Beatitudine de tribus capitulis quaeri et conferri. » Quae verba Patriarchae Eutychii non solum mendacium Calvini refellunt, qui scripsit Menam in eo Concilio praesedisse, sed etiam alterum Illyrici, qui Centur. VI, cap. 9, colum. 309. asseruit, Vigilium Papa noluisse Synodo interesse, ne cogeretur secundus Eutychio assidere. At qui hoc timere potuit, cum ipse Eutychius praesidentiam illi offerret?

Sextum Concilium fuit Constantinopolifcanumlll, in eo Praesides fuerunt Legati Aga-- thonis Romani Pontificis, Petrus et Georgius Presbyteri, ac Joannes Diaconus. Id enim affirmatZonaras invita Constantini IV, et praeterea ex ipsa Synodo patet, ubi in singulis actionibus isti primi omnium nominantur, loquuntur, subscribunt. Interfuit in hac

Synodo etiam Imperator Constantinus, cum nonnullis viris illustribus, et praesedit, id est, primo loco sedit, sed non fuit ullo modo Judex, aut formaliter Praeses, nam nullam sententiam tulit, et ultimus omnium subscripsit, non definiens, sed consentiens.

Septimum Concilium est Nicaenum II, in quo sine controversia Praesides fuerunt Legati Papae Adriani I, Petrus Archipresbyter, et Petrus Abbas sancti Sabae. Isti enim primi nominantur, et primi subscribunt. Imperator nihil in hac Synodo egisse legitur.

Octavum Concilium est Constantinopolitanum IV; in quo etiam sine controversia Legali Adriani II praesederunt, videlicet Donatus et Stephanus Episcopi, et Marinus Diaconus, qui primi nominantur, et subscribunt, et in ipsa prima actione rogati a Concilio, ut ostenderent litteras Papae, quibus daretur eis praesidentia, mox exhibuerunt litteras Adriani. Denique, ad finem Concilii ita subscribit primus: « Ego Donatus Dei gratia Episcopus Ostiensis, locum obtinens Domini mei Adriani universalis Papae, huic sanctae et universali Synodo praesidens, omnia, quae superius leguntur, promulgavi, et manu propria subscripsi.» Imperator autem Basilius adfuit quidem, sed in fine Concilii aperte testatus est longa oratione, non esse suum, nec ullius hominis Laici, miscere de Ecclesiasticis judiciis. Et tandem subscripsit post omnes Patriarchas non definiens, sed suscipiens, et consentiens, praefatus etiam antea se debuisse subscribere post omnes Episcopos, ut olim fecerunt Constantinus, Theodosius, et Marcianus; tamen se subscripsisse immediate post Patriarchas, quia tali eum honore Episcopi afficere voluerunt.

Si ergo his addamus reliqua generalia Concilia, in quibus omnibus sine controversia Pontifex Romanus praesedit, habebimus ex continua Ecclesiae consuetudine, proprie ad Romanum Pontificem pertinere munus in Conciliis generalibus praesidendi. De caeteris, quae ad formam pertinent Conciliorum, ut de ordine, quae caefceri sederedebent, de vestibus Episcoporum in Synodo; de modo procedendi, etc. vide Joannem-de Turrecremata lib. III, cap. 26 et 27. et Concilium Toletanum IV, cap. 3. Toletanum XI, cap. d. et initium Conciliorum Constantiensis et Basileensis.

Chapter 19 of 69