Caput XVIII. Episcopos in Conciliis non Consiliarios, sed Judices esse
Sequitur postrema quaestio de forma Conciliorum, quae tamen bipartita erit. Primo namque explicandum occurrit, an Concilia habeant formam judicii, an tantum inquisitionis. Secundo, hoc definito, quod habeant formam judicii, quis debeat esse ordo inter judices; ut enim in corpore forma dicitur figura, sive ordo omnium membrorum suo loco positorum, ita in coetu hominum forma dicitur ordo quidam, quo praeest, qui debet praeesse, subest, qui debet subesse. Est ergo prima pars quaestionis: An Concilium sit verum judicium, et Episcopi veri judices, ita ut standum sit eorum sententiae, quia ipsi sic statuerunt, quomodo statui sententiae Praetoris in causis politicis: an vero tantum sit inquisitio quaedam, et tantum valeat decretum Concilii, quantum valet ejus ratio: quomodo loquimur de decisionibus Doctorum, quas vel in scolis, vel in suis commentariis faciunt.
Haeretici hujus temporis in hoc fere omnes conveniunt, quod Concilium non sit, nisi inquisitio, et quod solus Christus, et verbum ejus scriptum habeat suffragium decisivum, et ideo dicunt, non esse attendendum numerum suffragiorum, et saepe magis sequendum unum, qui pro se Scripturam adferat, quam totum reliquum Concilium. Et inde etiam deducunt, licere unicuique examinare decreta Concilii, et recipere, vel non recipere, ut voluerit. Ita Lutherus docet in assertione artic. 29, et apud Cochleeum in quingentis articulis art. 115. Idem vult Calvinus tibi IV, cap. 9, §. 8. Institut. Idem scribit Brentius in Confessione Wirtembergica, c. de Scriptura, et c. de Conciliis. Kemnitius quoque in Examine IV. sess. Concilii Tridentini, passim Catholicos reprehendit, quod tribuant Episcopis praetoriam auctoritatem judicandi dc controversiis.
Denique, libellus Protestandum, ubi explicant causa?? cur ad Concilium non venerint, diserte docet, non debere in Concilio conveniri, ut votis et suffragiis quaestiones definiantur, sed ut inter tam multos aliquis reperiatur, qui ex Scriptura ostendat, quid sequendum sit, et aliquem talem praeponendum Concilio numerosissimo, etiamsi arenarum numerum vinceret. Hac sententia ostendunt haeretici, quam parvi faciant Concilia, et quod vere nihil aliud cupiant, quam quaestiones nunquam finiri. Vide plura in hoc eodem libro cap. 20.
Nos ergo dicimus, confessum Episcoporum in Conciliis legitimis esse verum Judicum confessum, et eorum decreta et leges necessario sequendas. Probatur primo tribus Scripturis. Prima est Deuter. XVII ubi jubentur, qui dubia habent, recurrere ad Sacerdotum Concilia, et: Qui non obedierit eorum sententice, morte condemnetur. Secunda Matth. XVIII: Si Ecclesiam non audierit, sit tibi velut Ethnicus, et Publicanus. Hic enim locus, etsi varias explicationes admittat, tamen cum Concilium legitimum omnium consensu maxime proprie dici possit Ecclesia, non potest ullo modo rejici haec explicatio, qua asserimus, Dominum jussisse ut sententiae legitimi Concilii obediamus. Tertia Act. XV et XVI, ubi Paulus pertransiens civitates varias, praecipiebat eis custodire dogmata, quae erant decreta ab Apostolis in Concilio Hierosolymitano. De quo Concilio tria notanda sunt.
Primum est, in eo Concilio non ex Scripturis, sed ad suffragia Apostolorum definitam esse quaestionem. Non enim quaestio erat, ut adversarii fingunt, an sola fides justificet, sed an circumcisio, et caeterae legales caeremoniae essent necessariaeChristianis. Id quod manifeste colligitur tum ex occasione Synodi, de qua sic loquitur S. Lucas, Act XV: Surrexerunt quidam de hceresi Pharisceorum, qui crediderunt, dicentes: Quia oportet circumcidi eos, praecipere quoque servare legem Moysi. Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc etc.. Tum ex epistola Concilii, in qua nihil mandatur, nisi abstinentia a sanguine, suffocato, et immolatitiis, et liberantur Gentes ab omnibus aliis Judaicis caeremoniis, Certe autem nihil horum in Scripturis habebatur; ubi enim, quaeso, scriptum erat, ut Gentes non servarent legalia, excepto, mandato de abstinentia a sanguine, suf¬
focato, et immolatiiiis?
Alterum est notandum, Apostolorum sententiam non fuisse permissam examini discipulorum, sed simpliciter imperatum fuisse, ut obedirent, ut clarissime constat ex locis citatis Act. XV et XVI, quare adversarii, qui Conciliorum sententiam examinari volunt ab unoquoque homine privato, cum Scriptura manifestissime pugnant.
Tertium est, Concilii Apostolici definitionem, veram legem fuisse obligantem in conscientia. De qua re supra disseruimus in quarto libro de Pontifice. Et sane id satis Lucas ostendit cum modo praecepta, modo decreta, et dogmata appellat.
Secundo, probatur ex ipsis Conciliis; nam Concilia omnia dicunt anathema non obtemperantibus; vocant sua decreta canones, sive leges Ecclesiasticas, cum subscribunt, Episcopi dicunt: Ego N. definiens subscripsi. Praeterea in Concilio Chalcedonensi, act. 4. cum decem Episcopi iEgypti nollent acquiescere, judicio majoris partis, pro haereticis habebantur. Quae omnia sunt apertissima argumenta, quod Concilia sint vera judicia.
Probatur tertio; nam si non esset in Conciliis agendum suffragiis, sed disputationibus tantum, perperam fieret, ut soli Episcopi sententiam ferrent, cum munus disputandi sit hominum eruditorum, sive sint Episcopi, sive non. Cujus contrarium jam supra ostendimus. Frustra etiam vocarentur Episcopi aliqui rudes, et simplices, quales aliquos fuisse in Concilio Nicaeno scribit Ruffinus lib. X hist. cap. 3. Adde, quod Protestantes in illo suo libello aperte secum pugnant; nam in eo libello docent, debere etiam Laicos cum Episcopis habere suffragium decisivum; et ibidem paulo post dicunt, non debere in Conciliis aliquid definiri ex multitudine suffragiorum, sed tantum ex testimoniis Scripturarum. Multa aliaadferemus postea, cum disputabimus, an Concilia possint errare?
At objiciunt exemplum Paphnutii, qui apud Socratem lib. I, cap. 8. et Sozomenum lib. I, cap. 22. toti Concilio Nicaeno volenti prohibere Sacerdotibus usum uxorum, solus libere restitit, et praevaluit. Lutherus artic. 113. ex quingentis, apud Cochlaeum in septi cipite, cap. 34: « Res, inquit, est insana, quod Concilia concludere et statuere volunt, quid credendum sit; cum saepe nullus vir ibi sit, qui divinum Spiritum, vel modicum olfecerit, sicut contigit in Concilio Nicaeno, ubi tractabant et volebant leges condere super statu Ecclesiastico, ne essent in Matrimonio. Ibi jam omnes erant falsi; tunc procedebat unus tantum homo Paphnutius, et refutavit hoc totum, dixit: Non ita, hoc non estChristianum, tunc totum Concilium oportuit ab ista conclusione desistere. '>
Respondeo Primo: incertam esse hanc narrationem, cum ejus non meminerint antiquiores, Eusebius, Athanasius, Epiphanius, Ruffinus etc. Secundo, si vera sit narratio, Paphnutium ante definitionem Concilii restitisse, ut ipsimet auctores testantur, proinde hoc exemplum non esse ad propositum. Tertio dico, Paphnutium non allegasse Scripturam, sed solum auctoritate sua contendisse, et idcirco, judicio adversariorum, non debuisse audiri. Quarto addo, Paphnutium solum cupivisse, non interdici usum uxorum iis, qui eas habebant; tamen hortatum esse Synodum, ut severe interdiceret Sacerdotibus et Monachis, ne post sacram Ordinationem, vel Professionem uxores ducerent, ut ibidem Socrates et Sozomenus testantur. Ex quo mirum est, si non confundantur Lutherani, qui contra Paphnutii sententiam uxores ducunt, etiamsi Monachi et Sacerdotes fuerint.
Addo postremo, Concilium statuisse plane contrarium ejus, quod isti ex Paphnutio referunt. Nam statuit can. 3. ne in domibus Sacerdotum sint ullse feminee, praeter matrem, sororem vel amitam. Unde Epiphanius haeresi 59, dicit, esse contra canones ut Sacerdos, aut Diaconus, vel Subdiaconus liberos gignat. Quocirca Lutherus more suo secum pugnans, in lib. de Conciliis parte prima, aperte dicit: Concilium Nicaenum prohibuisse Sacerdotibus usum uxorum, ac se non intelligere Spiritum sanctum in eo Concilio, cura, et castrationem prohibeat, et contubernium fceminarum.
Objiciunt secundo aliqui Catholici; Si omnes Episcopi essent Judices, teneretur Pontifex, qui Concilio praesidet in decretis faciendis sequi majorem partem Episcoporum; at falsum est, cum Damasus irritaverit acta Concilii Ariminensis quibus major pars Episcoporum consenserat, ut patet ex epist. Damasi ad Episcopos Illyrici, et Leo irritaverit
quoddam decretum Concilii Chalcedonensis, cui etiam major pars Concilii assenserat, ut ipse Leo testatur epist. 53, 54 et 55.
Respondeo primo, nunquam fortasse adhuc accidisse, ut Pontifex sequeretur minorem partem in Concilio, quando remota fraude et dolo, sententias dixerunt. Quod dico propter Concilia Ariminense et Chalcedonense,. qua; fraude non caruerunt; nam in Ariminensi deceptos fuisse Catholicos verbi Graeci obscuritate, testatur Ruffinus lib. X. c. 21. in Chalcedonensi autem fuisse fraudem, patet ex act. 16. ejus Concilii, ubi Vicarii Romani Pontificis conqueruntur, quod se absentibus fraudulenter factum esset illud decretum.
Dico secundo, Praesidem Concilii, ut Praesidem, debere sequi ut decreto formando majorem partem suffragiorum, tamen Pontificem, non ut Praesidem, sed ut Principem Ecclesiae summum posse retractare illud judicium; et consequenter, si ipse sit Praeses Concilii, posse, non ut Praesidem, sed ut Principem summum, non sequi majorem partem, quemadmodum in temporalibus judiciis debet Praeses a Rege constitutus, sequi majorem partem Judicum, tamen Rex, tanquam Superior, potest totum judicium irritare. Et hoc maxime locum habet in Pontifice, cujus est confirmare, et dirigere fratres suos, et ad hoc habet assistentium Spiritus sancti, ne erret, juxta illud Lucae XXII: Rogavi pro te etc. Vide Joannem de Turrecremata lib. III. cap. 63 et 64, et Canum lib. V. cap. 5, quaest. 2.
Chapter 18 of 69