Caput XVII. Quot Episcopi requirantur ad generale Concilium
Praeter haec argumenta haereticorum, movent Catholici unum dubium de his, qui interesse debent in Concilio; nam vel ad generale Concilium faciendum requiruntur omnes Episcopi totius orbis, vel aliqui tantum; si omnes, nullum fuit ergo hactenus Concilium generale, neque etiam videtur deinceps futurum; si aliqui tantum, quinam illi sunt? non enim videtur major ratio de uno, quam de alio.
Respondeo, non posse istam quaestionem solvi melius, quam ex consuetudine Ecclesiae, et ex iis Conciliis, quae omnium consensu generalia fuerunt, qualia sunt quatuor prima. Ex consuetudine autem Ecclesiae colligimus quatuor conditiones et sufficere et requiri ad generale Concilium. Prima est, ut evocatio sit generalis, ita ut innotescat omnibus majoribus Christianis provinciis. Id enim constat semper fuisse servatum, adeo ut septima Synodus, act. 6. ideo judicaverit Concilium Constantinopolitanum contra imagines, non fuisse generale, quia non exiit sonus ejus in omnem terram.
Secunda, ut ex Episcopis nullus excludatur, undecumque veniat, modo constet eum esse Episcopum et non exoommunicatum.
Tertia, ut adsint perse, vel per alios, quatuor praecipui Patriarchae, praeter summum
Pontificem, videlicet Gonstantinopolitanus, Alexandrinus, Antiochenus, Hierosolymitanus, quia istis suberant omnes alii Episcopi. Id patet tum ex usu, tum ex VII Synodo, act. 6. ubi censetur, Constantinopolitanum contra imagines, non fuisse generale Concilium, quia non habuit Patriarchas: et in VIII Synodo, act. 9. recipitur cum gaudio Vicarius Patriarchae Alexandrini, tanquam sine illo aliquid defuisset Synodi plenitudini. Porro haec tertia non omnino necessaria, sed tantum ad bene esse judicabatur; nam Synodus tertia sine Patriarcha Antiocheno damnavit Nestorium Constantinopolitanum; et Synodus Chalcedonensis, sine Patriarcha Alexandrino omnia fere conclusit; et nunc non sunt necessarii isti Patriarchae, quia haeretici vel certe schismatici sunt.
Quarta, ut saltem ex majori parte Christianarum provinciarum aliqui adveniant, et si quidem Concilium fit in Oriente, semper visum est sufficere, si ex provinciis omnibus Orientis Episcopi conveniant multi; ex toto autem Occidente mittantur aliqui a summo Pontifice, qui suppleant aliorum locum. Et e contrario, si celebretur in Occidente, conveniant, ex omnibus provinciis Occidentis multi; ex Oriente autem pauci aliqui veniant nomine aliorum. Sic in Concilio Nicaeno I, ex Occidente solum fuerunt duo Presbyteri missi ex Italia, unus Episcopus ex Gallia, unus ex Hispania, unus ex Africa. In Concilio II et III, nulli fuerunt qx Occidente, sed tamen Pontifices Damasus et Coelestinus Concilia illa confirmarunt, nomine suo, et aliorum Episcoporum Occidentis, quos ipsi Romae collegerant. In Concilio IV, solum fuerunt legati Leonis, et praeterea misit ipse consensum aliorum Episcoporum Hispaniae, Galliae, et Italiae, qui in suis provinciis celebratis Conciliis ad Leonem scripserant, se in omnibus sententiam ejus sequi. Vide tomos Conciliorum.
E contrario vero ad Concilia Occidentis, ut Lateranense sub Innocentio III, Lugdunense, sub Gregorio X, Viennense, sub Clemente V, ac nuper Tridentinum venerunt Episcopi frequentes ex toto Occidente, ex Oriente vero pauci quidam dumtaxat. Ex quo sequitur, posse interdum Concilia nationalia esse multo majora generalibus, quoad numerum Episcoporum, et tamen minora quoad auctoritatem; nam Concilium II tantum habuit 130 Episcopos ex variis provinciis, et nationibus, et Gon cilium Carthagi¬
niense nationale ex sola Africa, tempore B. Augustini, habuit Episcopos 217, ut relert Prosper in Chronico anni 420.
Chapter 17 of 69