Skip to the text

Caput I. Argumenta haereticorum, quibus illi probare nituntur, Sanctos nondum esse beatos etc

Est igitur quaestio Prima: « Sintue piorum hominum spiritus, qui et corpore soluti sunt, et nulla purgatione egent, jam ad fruendam beatitudinem, quae in clara Dei visione sita est, admissi? » Et quidem antiquorum, et recentium haereticorum opinio fuit, animas omnes, quantumvis sanctorum hominum, usque ad ultimi judicii diem servari in quibusdam abditis receptaculis, ubi nec Deum videant, nec beatae dici possint, nisi in spe.

Primus ex haereticis, qui hoc asseruit, quantum ex auctoribus ego colligere potui, Tertullianus fuit, lib. IV. in Marcionem, sic enim ait: « Eam regionem, sinum dico Abrahae, etsi non coelestem, sublimiorem tamen inferis, interim refrigerium praebituram animabus justorum, donec consummatio rerum resurrectionem omnium plenitudine mercedis expungat; tunc apparitura coelesti promissione, quam Marcion suo vendicat quasi non a creatore promulgatam. » ld etiam habet libro de anima, duobus postremis capitibus.

Eum secutus est Vigilantius, de quo sic Hieronymus in libro contra eumdem: «Ais, inquit, vel in sinu Abrahae, vel in loco refrigerii, vel subter aram Dei animas Apostolum et Martyrum consedisse, nec posse suis tumulis, et ubi voluerint, esse praesentes.

Senatoriae videlicet dignitatis sunt, ut non inter homicidas teterrimo carcere, sed in libera, honestaque custodia, in fortunatorum insulis, et in campis Elysiis recludantur. »

Eumdem errorem tribuit Guido in summa de haereticis, Armenis. In eodem versabantur Graeci, ut patet ex Concilio Florentino sess. I. et ex B. Thoma in opusculo VI. cap. 9. Eumdem errorem habet Lutherus in praelect. in Genesim, ut Fridericus Staphylus citat in epitome trimembri Lutheranae Theologiae parte 2. Eumdem habet Cornelius Agrippa in lib. III. de occulta Philosophia.

Eumdem habet etiam Joannes Calvinus; nam li. IV. Instit. cap. 20. §. 20. dicit, solum Christum ingressum esse Sanctuarium coeli, reliquos vera omnes residere in atrio, ibique exspectare usque ad mundi consummationem. Et §. 24. dicit animas Sanctorum adhuc eadem fide, et charitate nobiscum esse conjunctas. Ubi autem fides est, ibi certe non est visio. Et cap. 23. §. 6: « Stultum, inquit, et temerarium est inquirere quo in loco sint animae justorum, et an gloria fruantur, nec ne. Interea cum Scriptura ubique jubeat pendere ab exspectatione adventus Christi, et gloriam, ac coronam eo usque differat: contenti simus his finibus divinitus praescriptis, animas piorum militia; labore perfunctas in beatam quietem concedere, ubi cum felici laetitia fruitionem promissae gloriae exspectant etc. » Nota miram stultitiam hominis, qui dicit stultum, et temerarium esse quaerere, utrum anima; justorum gloria fruantur, necne: et ipse tamen audacter definit eas nondum frui gloria, sed eam exspectare. Argumenta pro hac sententia Calvinus nulla profert, sed multa sunt, et difficilia, quae partim Graeci proferre solent, partim etiam pro illis proferri solent.

Primum argumentum sumitur ex decreto Joannis XXII, qui fertur hoc declarasse, et mandasse Parisi<®sibus, ut non aliter docerent vel in scholis, vel in templis, et nullos promoverent ad gradus in Theologia, nisi prius illi jurarent, se hanc sententiam defensuros. Testes sunt hujus rei Gulielmus Ockam in opere nonaginta trium dierum; Joannes Gerson in serm. de Pascha; Marsilius in IV. sentent. quaest. 13. art. 3. et Adrianus in IV. ubi disputat de Sacramento Conlirmationis.

Secundum argumentum ex Scripturis sumitur; et quidem Primus locus est, Matth. XX. ubi ad vesperam paterfamilias omnibus operariis simul reddit mercedem: constat autem per vesperam intelligi resurrectionem, et per denarium vitam aeternam. Secundus Ileb. XI: Hi omnes testimonio fidei probari, non acceperunt repromissiones, Deo pro nobis aliquid melius providente, ut non sine nobis consummarentur. Tertius I. Joan III: Scimus quia cum apparuerit (''Christus in secundo adventu) similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Quartus Apocal. VI: Vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei. Quid significat illa absconsio sub altari, nisi reconditum aliquod receptaculum, ubi quietae quidem, sed in tenebris versentur animae?

Tertium argumentum sumitur ex testimoniis Patrum Graecorum, Justinus quaest. 60. ex iis quas gentes Christianis opponunt, dicit narrationem de divite, etLazaro non esse veram historiam, et causam reddens: « Neque enim, inquit, ante resurrectionem unicuique ex iis, quae in vita gessit praemium redditur. » Et quaest. 76: « Si ante resurrectionem nulla sunt operum praemia, quis fructus fuit latroni, cum in paradisum ejus animus introductus est? Respondet id consecutum latronem, ut sit in coetu justorum, et videat seipsum, et quae infra se sunt, ei praeterea Angelos et Daemones ».

Irenaeus lib. V. extremo: « Cum enim Dominus, inquit, in medio umbrae mortis abierit, ubi animae mortuorum erant; post deinde corporaliter resurrexerit, etpostresurrectionem assumptus sit, manifestum est, quia et discipulorum ejus, propter quos et haec operatus est Dominus, animae abibunt

in invisibilem locum definitum eis a Deo, et ibi usque ad resurrectionem commorabuntur, sustinentes resurrectionem, post recipientes corpora, et perfecte resurgentes, hoc est, corporaliter, et sic venient ad conspectum Dei. »

Origenes hom. 7. in Levit.:« Nondum, inquit, Sancti receperunt laetitiam suam, nec Apostoli quidem; sed et ipsi exspectant, ut ego laetitiae eorum particeps fiam. » Et lib. II. Periarchon prope finem dicit, Sanctos post mortem deferri in paradisum terrestrem; et inde eos, qui puriores sunt, ad aeris loca conscendere.

Chrysostomus hom. 39. in priorem ad Corinth. in illud; Si in hac vita tantum sperantes sumus in Christo, miserabiliores sumus omnibus hominibus: « Quid ais Paiule? an non animus superstes erit? erit, et immortalis quidem: Quamquam vero vel sexcenties sit immortalis, tamen sine carne ipsa admirandis illis bonis non fruetur. quemadmodum neque poenis punietur. Omnia enim coram tribunali Christi manifestabuntur, inquit Paulus, ut unusquisque ferat quee per corpus sive bona, sive mala gessit; nam si corpus non resurgat anima nostra incoronata manebit, et extra coelestem beatitudinem erit. » Idem homil. 28. in epistol. ad Hebr. « Ne aliquid prae nobis habere viderentur, si primi ante nos coronarentur, unum definivit tempus omnium coronarum; et qui ante tam multos annos vicit, tecum accipiet coronam.»

Theodoretus in cap. XI. ad Hebr.: « Sanctorum ergo, inquit, tot, et tanta fuerunt certamina, sed hi tamen nondum coronas acceperunt etc. » Theophylactus in eumdem locum: « Sancti nihil adhuc coelestium promissionum sunt assecuti. » Et in cap. XVI Lucte docet, narrationem deLazaro esse parabolam, non historiam, quia nondum distributa bona et mala justis et injustis. QEcumenius in eumdem locum: < Omnes, inquit, Sancti testimonium promeriti, quod per fidem placuerunt Deo, nondum consecuti sunt bona justis promissa. »

Arethas Caesariensis Episcopus in c. VI. Apocalyp. « Horum, inquit, spe, quae per intellectum veluti in speculo contemplantur, omni crassitie liberati, merito laetantur quiescentes in finibus Abrahae; nam id multis Sanctis dictum est, unumquemque virtutis cultorem sortitum esse dignum locum, unde etiam de futura sua gloria certam quamdam assequatur conjecturam. »

Euthymius in cap. XYI. Lucae dicit, narrationem illam de Lazaro, et divite esse parabolam, qna designatur quid erit post diem judicii: et in cap. XXIII: Et tunc quidem deditei conversationem in paradiso tamquam arrabonem regni sui, quod est fruitio ineffabilium, ac aeternorum bonorum, quae nec oculus vidit etc. »

Confirmatur fioc argumentum, quia Graeci Patres simpliciter negant Deum videri posse a creatura; ergo multo magis negare debent videri ante diem judicii. VideChrysostomum homil. 23. in Genesin, ubi dicit, ne Angelis quidem Deum esse visibilem. Item. hora. 14. in Joannem ubi dicit, Angelos numquam vidisse filium Dei, nisi post incarnationem. Similia habet Theodoretus in Dialogo Immutabilis. Theophylactus in illud Joan. I. -.Deum nemo vidit unquam et Euthymius in eumdem locum: quibus accedit ex Latinis Hieronymus, teste Augustino epistol. III. ad Fortunatianum.

Quartum argumentum est ex testimoniis Patrum Latinorum. Lactantius lib. VII. cap. 21: «Nec quisquam putet, animas postmortem protinus judicari, nam omnes in una communique custodia detinentur', donec tempus adveniat, quo maximus judex meritorum faciat examen. »

Victorinus Martyr in cap. VI. Apocalyp: « Animas autem occisorum dicit se vidisse sub ara, id est, sub terra. » Et infra: « In novissimo tempore Sanctorum remuneratio perpetua, et impiorum ventura est damnatio. »

Hilarius in Psalm. CXXXVIII. in illud; Si descendero in infernum, ades: « Ilsec, inquit, humanae lex necessitatis est, ut sepultis corporibus animae ad inferos descendant. » Et ne putemus eum loqui de animabus impiorum, subdit: «Quam legem Dominus ad consummationem veri hominis non recusavit etc. n Vult ergo dicere, adeo esse necessarium, ut animae sint in inferno, dum caro est ip sepulchro, ut etiam Dominus hanc legem subire voluerit.

Prudentius in Hymno de exequiis defunctorum, docet, animas sanctas discedere ex hac vita in paradisum terrestrem, sive in sinum Abrahae, quem dives ille ardens longe conspexit.

Quanam regione jubebis Animam requiescere puram?

Gremio senis abdita sancti Recubabit, ut est Eleazar Quem floribus undique septum Dives procul aspicit ardens.

Patet ecce fidelibus ampli Via lucida jam paradisi.

Licet et nemus illud adire Homini, quod ademerat anguis.

Ambrosius lib. II. de Caincap. 2: «Solvitur a corpore anima, et post finem vitee hujus adhuc futuri judicii ambiguo suspenditur. » Et lib. de bono mortis cap. 10; « Satis, inquit, fuerat illis dixisse animas a§jjv petere, id est, locum, qui non videtur, quem Latine infernum dicimus. » Et ibidem: « Scriptura Esdrae habitacula animarum promptuaria nuncupat. » Et occurrens querelae humanae, eo quod justi, qui praecesserunt videntur usque ad diem judicii per plurimum scilicet temporis debita sibi remuneratione fraudari, mirabiliter, ait coronae esse similem diem judicii; coronae enim dies exspectatur ab omnibus, ut intra eum diem et victi erubescant, et victores palmam adipiscantur victoris. Ergo dum exspectatur plenitudo temporis, exspectant animae remunerationem debitam: alias xnanet poena, alias gloria.

Augustinus lib. I. retract. cap. 14: « De sanctis hominibus, inquit, jam defunctis, utrum ipsi saltem dicendi sint jam in illa possessione consistere, merito quaeritur. »

Et epistol. III. ad Fortunatianum, exponens quaedam verba B. Hieronymi: «In his verbis, inquit, hominis Dei multa consideranda sunt: primum, quia secundum apertissimam Domini sententiam etiam ipse sentit, tunc visuros faciem Dei, cum in Angelos profecerimus, id est, asquales Angelis facti fuerimus, quod erit utique in resurrectione mortuorum. » Item in Enchiridio cap. 108: «Tempus, inquit, quod inter hominis mortem, et ultimam resurrectionem interpositum est, animas abditis receptaculis continet. » Lib. XII. de Gen. cap. 35. quaerit, quid opus sit animabus resumptione corporis, si possunt sine carne videre Deum? Respondet autem: « Minime dubitandum est, et raptam hominis a carnis sensibus mentem, et post mortem ipsam carne deposita non sic videre posse incommutabilem substantiam, ut sancti Angeli vident. » Et lib. XII. de Civit. Dei cap. 9:« Pars, inquit, civitatis Dei, quae conjungenda immortalibus Angelis ex mortalibus hominibus congregatur, nunc mortaliter peregrinatur in terris, vel in eis, qui mortem obierunt, secretis animarum receptaculis, sedibusque requiescit. » In Psalm. XXXVIII: « Post vitam, inquit, istam nondum eris, ubi erunt Sancti, quibus dicetur: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi, nondum ibi eris, quis nescit? sed jam poteris ibi esse, ubi illum quondam ulcerosum pauperem dives ille superbus in mediis tormentis vidit longe requiescentem. In illa requie certe securus exspectabis judicii diem. »

Bernardus serm. 3. de omnibus Sanctis: « Advertistis, inquit, ni fallor, tres esse sanctarum status animarum: primum videlicet in corpore corruptibili, secundum sine corpore, tertium in beatitudine consummata: primum in tabernaculis, secundum in atriis, tertium in domo Dei. » Et infra: « In illam beatissimam Dei domum animse nec sine nobis intrabunt, nec sine corporibus suis, id est, nec sancti sine plebe, nec spiritus sirie carne. » Et serm. 4. exponens illud: Vidi sub altare animas interfectorum: intelligit per altare, Christi humanitatem, ac dicit animas Martyrum esse sub altari, quia solum vident Christi humanitatem, post diem judicii exaltandas esse super altare ad videndum Dei essentiam: « Interim, inquit, sub Christi humanitate feliciter Sancti quiescunt, in quam nimirum desiderant etiam S. Angeli prospicex-e, donec veniat tempus, quando jam non sub altare collocentur, sed exaltentursuper altare. Sed quid dixi? Numquid humanitatis Christi gloriam, non dicam hominum, sed vel Angelorum assequi quis poterit, nedum superare? Quonam igitur modo super altare dixerim exaltandos eos, qui nunc sub altari quiescunt? Visione utique, et contemplatione, non praelatione. Ostendet enim tunc nobis Filius, ut pollicitus est, semetipsum, non in forma servi, sed in forma Dei: ostendet etiam nobis Patrem, et Spiritum sanctum, sine qua nimirum visione nihil sufficeret nobis. »

Quintum argumentum sumitur ex ratione; nam judicium, ct examen bonorum, et malorum, futurum est in novissimo die, ergo

praemia et poenae.usque ad eum diem differentur. Praeterea Christi anima post separationem a corpore non statim ascendit in coelum, sed prius descendit ad inferos, et post resurrectionem carnis tandem in coelum ascendit; igitur et Sancti omnes post mortem in inferno erunt usque ad resurrectionem; nam Christi requies, resurrectio, et ascensio, exemplar fuit nostrae quietis, resurrectionis, et ascensionis, alioqui essent discipuli, et servi supra magistrum, et dominum. Adhaec anima, et caro simul operantjur tam bona, quam mala, igitur simul et non una sine alia puniri, aut remunerari debet. Denique daemones nondum puniuntur, sed puniendi reservantur post diem judicii; nam idcirco dicebant Christo: Venisti huc ante tempus torquere nos, Matth. VIII: Et deprecabantur eum, ne imperaret illis, ut in abyssum ii'ent, Luc. VIII. igitur idem de hominibus fiet: si autem impii non puniuntur, certe nec pii remunerantur. Haec igitur sunt argumenta, quae adversus veritatem afferri solent: quae quidem sequentibus capitibus per partes diluentur.

Chapter 1 of 64