Skip to the text

Caput XX. Solvuntur argumenta adversariorum

Superest nunc argumenta adversariorum proponere, et solvere.

Argumentum primum. Invocatio Sanctorum in injuriam Dei cedit; Nam Rom. X. dicitur: Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt? Ergo ille solus invocatur, in quem credimus, non autem credimus nisi in Deum, ergo vel solum Deum invocamus, vel Sanctos faciemus Deos.

His accedunt duo loca Patrum. Ambrosius in I. cap. ad Roman.: « Solent, inquit, pudorem passi neglecti Dei, misera uti excusatione dicentes: Per istos posse ire ad Deum, sicut per comites pervenitur ad Regem. Age, numquid ita demens est aliquis, aut salutis suee immemor, ut honorificentiam Regis vendicet comiti, cum de hac re si qui etiam tractare fuerint inventi, jure ut rei damnentur majestatis? et isti se non putant reos, qui honorem nominis Dei deferunt creaturae, et relicto Domino conservos adorant; quasi sit aliquid plus, quod servetur Deo; Nam ideo ad Regem per tribunos aut comites itur, quia homo utique est Rex, et nescit, quibus debeat Rempublicam credere. Ad Deum autem (quem utique nihil latet, omnia enim merita novit) promerendum, suffragatore non opus est, sed mente devota. »

Item Theodoretus lib. VIII. ad Grgecos in fine: « Suos, inquit, mortuos Dominus Deus noster in templa pro Diis vestris induxit; ac illos quidem cassos gloria, vanosque reddidit, suis autem Martyribus honorem illorum dedit. Pro Pandiis enim

Diasiisque ac Dionysiis, hoc est, Jovis, Liberiqire patris solemnitatibus, Petro, Paulo, Thomae, Sergio, Marcello, Leontio, Antonino, Mauritio, aliisque SS. Martyribus solemnitates populari epulo peraguntur. » His verbis fatetur Theodoretus nos habere Sanctos pro Diis.

Respondeo, quemadmodum non fit injuria, sed honor Regibus, quando eorum amici honorantur, et ad eos legati mittuntur, ita Deo non injuriam, sed honorem deferri, quando Sancti non ut Dii, sed ut amici Dei honorantur, et tamquam patroni apud Deum accipiuntur. Alioqui etiam faceret Deo injuriam, qui a viventibus orationes postularet, ut fecit Apostolus Rom. XV. et alibi, et Centurio injuriam Christo fecisset, qui (ut dicitur Luc. VII.) non per se, sed per seniores Judaeorum a Christo auxilium petiit.

Ad primum autem locum dico, ibi agi de invocatione, qua aliquis invocatur ut Deus, et primus auctor bonorum; praecedit enim: Omnis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Dico praeterea, revera sicut Deum non potest invocare ut Deum, qui in eum non credit, id est, qui non credit eum esse Deum, et qui ei non credendo in eo non sperat, nec eum diligit: ita etiam non posse eum Sanctos invocare, ut Sanctos, et amicos Dei, qui suo modo in eos non credit, id est, non credit esse Sanctos, nec in eis sperat, ut in patronis, nec eos ut tales diligit. Nec nomen invocationis, vel fidei in Scripturis soli Deo tribuitur. Dicit enim Jacob Gen. X LWU: Invocetur nomen meum super pueros hos, et nomina Patrum meorum. Ex quo loco docet B. Augustinus lib. locutionum de Genes, nu. 200, invocationem non solum Dei, sed etiam hominum esse. Etinepist. ad Philemonem dicit Apostolus: Gratias ago Deo meo, audiens charitatem tuam et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes Sanctos In quem locum B. Hieronymus prolixe ostendit, etiam in Sanctos haberi debere fidem.

Ad locum Ambrosii dico, eum agere contra Ethnicos, qui astrorum cursus colebant, contra quos ibidem Apostolus agit. Unde etiam dicit, eos colere conservos, id est, creaturas, non secus ad Deum; quomodo faceret, qui comiti honores regios deferret. Quod autem in fine addit: « Ad Deum promerendum non esse opus suffragatore; » intelligitur ex parte Dei, quasi dicat, Deus

non eget interpretibus, cum ipse per se omnia videat, et intelligat; tamen ex parte nostri opus esse suffragatoribus, vel saltem id esse utilissimum, idem Ambrosius clarissime docet in lib. de viduis, ut supra ostendimus.

Dices, hoc idem poterant respondere Gentiles. Respondeo, negatur; nam illi putabant, summum Deum non esse immediate accessibilem, nec aliter ad eum veniri, nisi per cultum inferiorum virtutum, ut clarius docet Theodoretus in cap. I. ad Coloss.

Ad locum Theodoreti dico, eum significare voluisse, gloriam Deorum translatam in Martyres, quia templa et festa Deorum conversa sunt in templa et festa Martyrum, sed tamen eorum, quos religio vera permittit, ut Martyres non pro Diis habeamus, sicut illi habebant Jovem et Liberum et alios, sed pro viris sanctis et amicis Dei, qui nos exemplis, precibus, et meritis suis plurimum juvant. De qua re supra diximus.

Argumentum secundum. Invocatio Sanctorum injuriam facit Christo; nam I. Timoth. II. dicitur: Unus est mediator Dei, et hominum, homo Christus Jesus. Si ergo solus ipse est mediator, injuriam ei facit quicumque per alium ad Deum accedit. Quare Augustinus lib. II. contra Parmenian. cap. 8: « Si Joannes, inquit, ita diceret: haec scripsi vobis, ut non peccetis, et si quis peccaverit, mediatorem me habetis apud Patrem, ego exoro pro peccatis vestris: sicut Parmenianus quodam loco mediatorem posuit Episcopum inter populum, et Deum, quis eum ferret bonorum atq ue fidelium Christianorum? Quis sicut Apostolum Christi, et non sicut Antichristum intueretur? » Et infra: « Si esset mediator Paulus, essent utique et caeteri coapostoli ejus, ac sic multi mediatores essent nec ipsius Pauli constaret ratio, qua dixerat, unus Deus, unus mediator Dei et hominum. »

Praeterea Coloss. II. dicitur: « Nemo vos seducat volens in humilitate et religione Angelorum, quae non vidit ambulans etc. » In quae verba sic scribit Theodoretus: « Qui legem, inquit, defendebant, eos etiam ad Angelos colendos inducebant, dicentes legem per eos datam. Mansit autem diu hoc vitium in Phrygia, et Pisidia. Quocirca Synodus quoque, quae convenit Laodicaeae, quae est Phrygiae metropolis, lege prohibuit, ne precarentur Angelos, et in hodiernum usque diem videre licet apud istos, et eorum finitimos oratoria S. Michaelis. Illi ergo hoc consulebant, utique humilitate utentes, dicentes, universorum Deum nec cerni, nec comprehendi, nec ad eum posse perveniri: et oportere per Angelos divinam sibi benevolentiam conciliare. »

Respondeo, nullam injuriam Christo fieri per invocationem Sanctorum. Neque enim invocamus Sanctos, ut fungantur vice Christi, vel Christum adjuvent, sed ut adjuvent nos, quo facilius a* Deo per Christum impetremus, quae poscimus, et si argumentum aliquid valeret; etiam concluderet, non esse petendas vivorum orationes, quod tamen esse contrarium Scripturis etiam haeretici concedunt.

Ad primum ergo locum respondeo, tribus de causis dioi Christum unum, et solum mediatorem Dei et hominum. Primo, quia solus ipse fuit mediator per modum redemptionis. Notandum enim est posse tribus modis unum mediatorem reconciliare duos dissidentes; uno modo declarando, uter justum petat; altero modo solvendo creditori pro debitore; tertio modo orando creditorem, ut debitum remittat.

Primus modus, qui est declarando, uter justum petat, inter Deum et hominem, locum non habet, quia constat Deum ab homine esse offensum.

Secundo modo solus Christus est mediator Dei, et hominum, ex hoc modo loquitur Apostolus, ut patet tum ex eo, quod subdit: Qui dedit semetipsum redemptionem pro nobis; tum etiam quia scribit ad Timotheum Episcopum Ephesi in Asia, ubi tunc vigebat hmresis Simonis, quee Angelos loco Christi introducebat, undo etiam in epist. ad Ephesios, et ad Coloss. qui sunt populi Asiffi, passim inculcat Christum esse caput totius Ecclesiae, et per eum solum reconciliatura esse mundum Deo.

Postremo modo etiam Sancti dici possunt mediatores inter Deum, ot eos, pro quibus orant. Neque est, cur timeamus, nomen mediatoris transferre ad Sanctos, sicut ad eos transferimus nomen advocati, et intercessoris, quae Christo tribuuntur Itom. VIII. et I. Joan II. Nam S. Gregorius Nazianzenus in oratione ad Gregorium Nyssenum, Martyres mediatores inter nos, et Deum appellat, ct

S. Cyrillus lib. XII. thesauri cap. 10. dicit Prophetas et Apostolos omnes fuisse mediatores, et Moses ipse Deuter. V. dicit de se: Ego sequester et medius fui, inter Dominum et vos, in tempore illo {i). Quibus verbis alludens Apostolus Galat. III. dicit, legem veterem ordinatam fuisse per Angelos; in manu mediatoris, id est, Mosis, et Hebr. IX. et XII. vocat Christum mediatorem novi Testamenti, ad distinctionem Mosis qui fuit mediator Testamenti veteris.

Hinc solvitur argumentum ex testimonio Augustini; Nam quia Donatistse, putabant a sacerdote pendere gratiam Sacramenti, ita ut sacerdos bonus baptizans sanctificaret, sacerdos malus baptizans pollueret, et proinde faciebant sacerdotem mediatorem quodammodo redemptionis, ideo Augustinus docet, plebem esse securam sive a bono, sive a malo baptizetur, quia unus est mediator Dei et hominum Christus. Quod autem non neget Augustinus sacerdotem posse dici mediatorem orando, patet, quia ibidem dicit Christianos recte facere, cum se invicem orationibus commendant.

Altera causa, cur Christus dicatur unus mediator, est, quia Christus non solum est mediator ratione officii, quia conciliat Deum homini, sed etiam ratione naturae, quia est medius inter Deum et hominem, cum ipse et Deus et homo sit: id quod erat necessarium ad reconciliandum hominem Deo. Ilanc rationem reddunt fere omnes Patres, ut Ambrosius, Chrysostomus, Theophylactus, Theodoretus, QEcumenius, et alii in hunc locum Pauli, necnon Epiphanius in Ancorato ante medium. S. Cyrillus lib. XII. thesauri cap. 10. et lib. I. de Trinitate, ante medium; Hilarius lib. IX. de Trinit. non procul ab initio; Augustinus lib. IX. de Civit. Dei cap. 17. et Fulgentius lib. de fide ad Petrum cap. 2.

Tertia causa est, quia solus Christus ita est mediator omnium hominum, ut ipse nullo mediatore indigeat. Nam Sancti cceteri etsi mediatores sunt interDeum, et nos, quia Deum suis precibus nobis propitium reddunt: tamen et ipsi indiguerunt reconciliari Deo per mediatorem Christum, et nunc etiam quidquid nobis impetrant, a Deo per Christum impetrant: Christus autem nec pro se* nec pro nobis ullo mediatore indiguit, vel indiget, sed ut dicitur Hebr. VII: Accedit per semetipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro nobis.

Hanc rationem secutus est B. Augustinus lib. II. contra Parmeuianum cap. 8:« Homines, inquit, omnes Christiani invicem se commendant orationibus suis, pro quo autem nullus interpellat, sed pro omnibus, hic unus, verusque mediator est. » Et hinc putet alia solutio ad argumentum ex verbis Beati Augustini, non enim negat, quin sacerdos possit esse mediator orando pro populo; nisi in eo sensu, quo mediator Dei et hominum dicitur, qui pro omnibus interpellat, et ipse nullo eget, qui pro se interpellet, aut per quem interpellet.

Urget Calvinus hunc locum Augustini, qui ait: « Pro quo nullus interpellat, et ipse pro omnibus, hic unus, verusque mediator est. » Sed Sancti, per nos orant pro nobis ct nemo pro illis. Respondeo, B. Augustinum, cum ait Christum pro nobis interpellare, velle dicere, Christum esse quem omnes interpellant, ut omnium mediatorem, sjve illi pro se, sive pro aliis orent. Hoc modo Christus interpellat nunc pro B. Petro, non quod oret pro ejus salute, sed quia interpellat pro salute mea, quam etiam B. Petrus postulat. Alioqui etiam Angeli essent mediatores eo modo, quo Christus, nam Angeli orant pro omnibus, et nemo pro illis. Sed ideo non sunt mediatores eo modo, quo Christus, quia ipsi egent Christo, per quem impetrent nobis a Deo beneficia.

Ad tertium locum, qui est exepist. Coloss. dico, ibi Apostolum damnare haeresim Simonis Magi, qui Platonicos secutus, docuit quosdam Angelos adorandos quasi minores Deos, qui ct mundum fabricarunt, et per Prophetas locuti sunt, nec posse ullum placare summum Deum qui invisibilis est, nisi per hos Angelos. Yide de hac lueresi Irenaeum lib. I. cap. 20, Tertullian. in lib. de praescriptione, et Epiphanium in haeresi Simonis. De hac idololatria, sive magia, qua adorantur Angeli loco Dei vel Christi, exponunt hunc locum omnes interpretes. Joannes Ghrysostomus hom. 7. in epist. ad Coloss.: « Sunt nonnulli, inquit, qui dicunt, non oportere per Christum reconciliari, et ad Patrem accedere, sed per Angelos. Propterea (Paulus) sursum, ac deorsum, qua: de Christo sunt, versat. » Ita etiam exponit Qecumenius ct Theophylactus; Ambrosius

in hunc locum putat eos notari, qui adorant stellas.

Hieronymus quaest. 10. ad Algasiam, el Ilaymo in hunc locum docent reprehendi eos, qui sacrificabant Angelis, nec ab his dissentit Theodoretus, imo ipse clarissime omnium docet notari hic Simonianos, qui dicebant, Deum apprehendi non posse, sed per Angelos esse placandum, et ex illo ipso Concilio, quod ipse citat, apparet, idololatriam esse, quam Paulus reprehendit. Sic enim ait Concilium Laodicenum cap. 35: « Non oportet Christianos derelicta Ecclesia abire, et ad Angelos idololatria: abominandae congregationes facere, qua: omnia interdicta sunt. Quicumque autem inventus fuerit occulte huic idololatriae vacans, anathema sit, quoniam derelinquens Dominum nostrum Jesum Christum accessit ad idola. » Ubi, ut vides, Concilium non damnat quamlibet venerationem Angelorum, sed eam, qua: Deo propria est.

. Quod vero Theodoretus dicit de oratoriis S. Michaelis, duobus modis potest intelligi. Uno modo, quod velit dicere, haereticos aedificasse oratoria sancti Michaeli,uteunVibi colerent secundum ha:resim Simonis, ei sacrificando etc. Altero modo, quod significare voluerit, templa ab haereticis exstructa ad sacrificandum malis Angelis, esse conversa a Catholicis in oratoria S. Michaelis, et ex multitudine talium locorum colligi, quam multum haeresis Simonis ibi olim grassata fuerit.

Quod enim templa idolorum olim conversa sint in Basilicas Martyrum, et aliorum Sanctorum, certum est ex ipso Theodoreto lib. VIII. de Martyribus, et adhuc Roma: videtur templum omnium Deorum conversum in templum omnium Sanctorum, et templum Castoris et Pollucis, in templum Sanctorum Cosmse et Damiani, et Gregoriuslib.il. Dialogorum cap. 8. scribit a S. Benedicto conversum fuisse fanum Apollinis in oratorium S. Martini, et ipse B. Gregorius lib. XIX. epist. 71. ad Mellitum, pra:cipit Augustino Episcopo Anglorum, ut fana idolorum non destruat, sed aqua benedicta aspergat, et reliquiis Sanctorum ornet, ac demum in templa Dei veri convertat. •

Argumentum tertium. Sancti jam defuncti non cognoscunt viventium preces, igitur frustra invocantur. Quod autem Sancti non cognoscant preces viventium, his argumentis probatur. Primo, Scriptura soli Deo tribuit scrutari renes, et corda, et scire cogitationes hominum III. Regum VIII: Tu nosti solus cor omnium filiorum hominum. Secundo, Job. XIV. dicitur: Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intclliget. Tertio Ecclesiast. IX. dicitur: Viventes sciunt se mori - tu)'os, mortui vero nihil noverunt amplius. Quarto, IsaiaeLXIII. dicitur: Tues enim pater noster, et Abrahamnescivit nos,et Israelignoravit nos. Quinto, lib.IV. Regum cap. XXII. dicitur Josiae regi a Deo: Colligam te ad patres tuos, ut non videant oculi tui omnia mala, quee introducturus sum in locum istum. Sexto, B. Augustinus lib. de cura pro mortuis cap. 13: « Si parentes, inquit, non intersunt, qui sunt alii mortuorum, qui noverunt quid agamus quid ve patiamur? Isaias Propheta dicit: Abraham nos nescivit, et Israel non cognovit nos. » Si tanti Patriarchae quid erga populum ex ipsis procreatum ageretur, ignoraverunt, quomodo mortui vivorum rebus, atque actibus cognoscendis, adjuvandisque miscentur?

Item Gregorius Nazianzenus in fine orationis in Gorgoniam sororem suam: « Si tibi, inquit, aliqua nostri sermonis est ratio, et hoc sanctis animis a Deo munus, ut talia resciscant, suscipe nostrum sermonem multorum epitaphiorum loco.» Vides certe Gregorium dubitasse, an Sancti cognoscant nostras preces. Qualem etiam dubitationem legimus in Augustino lib. de vera religione cap. 53: « Quisquis, inquit, Angelorum vel hominum diligit hunc Deum, certus sum quod etiam me diligit: Quisquis in illo manet, et potest humanas preces sentire, in illo me exaudit. » Ubi videtur dubitare, utrum omnes Sancti possint humanas preces sentire.

Similem etiam dubitationem legimus in Origene lib. II. in epist. ad Romanos, non procul a principio: « Si extra corpus, inquit, positi, vel sancti qui cum Christo sunt, agunt aliquid et laborant pro nobis ad similitudinem Angelorum, qui salutis nostrae ministeria procurant, vel rursum peccatores etiam ipsi, extra corpus positi, agunt aliquid secundum propasitum mentis suae, Angelorum nihilominus ad similitudinem sinistrorum; habeatur hoc quoque inter occulta Dei, neque chartulae committenda mysteria.»

Respondeo, hujus argumenti nec bonam esse consecutionem, nec verum id, quod assumitur. Itaque primum consecutio negari potest: Nam cum certum sit cx tot Patrum testimoniis, ex tot miraculis a Deo ostensis, eos qui invocant sanctos, exaudiri et impetrare quod petunt. Certe non frustra invocantur Sancti, etiamsi demus eos non audire, neque cognoscere nostras preces, nam aliquis alius eorum vice fungitur; sicut non frustra supplicat Regi, qui certe scit Regem non lecturum supplicationem, sed aliquem alium ex aula ejus, et nihilominus ita se impetraturum quod petit, ac si Rex legisset supplicationem.

Deinde, non est verum quod assumitur, Sanctos ignorare quid ab illis petamus. Nam etsi dubitatio esse possit, quemadmodum cognoscant absentia, etquse solo cordis affectu interdum proferuntur; tamen certum est eos cognoscere; cum, ut ostendimus, praesint nobis, et rerum nostrarum curam gerant. Et certe melior est haec consequentia: Sancti recte invocantur, ergo sciunt quid petamus; quam illa: non sciunt quid petamus, ergo non recte invocantur. Nam antecedens primi argumenti habetur ex consensu totius Ecclesiae: antecedens secundi, non probatur ullo solido fundamento.

De modo autem, quo cognoscunt, quatuor sunt Doctorum sententiae; quidam dicunt eos cognoscere ex relatione Angelorum, qui nunc ad coelos ascendunt, nunc inde ad nos descendunt. Quam rationem innuit B. Augustinus lib. de cura pro mortuis cap. 15.

Alii dicunt, Sanctorum animas, sicut etiam Angelos, mira quadam celeritate naturae quodammodo esse ubique, et per se audire preces supplicantium, quam rationem videtur habere B. Hieronymus in lib. contra Vigilantium. Sed neutra est sufficiens, nam neque Angeli, neque animae beatae, etiamsi praesentes sint, possunt cognoscere naturaliter preces nostras, quando sola cognitione oramus. Et praeterea, ad cognoscendas preces, quae eodem tempore fiunt in diversissimis locis, non sufficit celeritas, sed requiritur vera ubiquitas, quam nec Angelorum, nec hominum spiritibus convenire credimus.

Alii dicunt, Sanctos videre in Deo omnia a principio suae beatitudinis, quae ad ipsos aliquo modo pertinent, et proinde etiam orationes nostras ad se directas. Ita docent B. Gregorius lib. XII. moralium cap. 13. et B. Thom. 3. part. quaest. X. art. 2, et 2. 2. quaest. LXXXIII. art. 4. et Gajetanus ibid. estque probabilis haec sententia.

Alii postremo dicunt, Sanctos non videre in Verbo orationes nostras a principio suae beatitudinis, sed solum tunc revelari eis a Deo orationes nostras, quando eas fundimus. Sic enim Prophetae, Deo revelante, cognoverunt -futura, et multi Sanctorum hic in terris donum a Deo habuerunt, quo cognoscerent cogitationes hominum, et facta etiam occultissima, ut de Samuele I. Regum IX. Item de Elisaeo narratur lib. IV Regum cap. V. et de Petro Actor. V. et idem de S. Benedicto scribit B. Gregorius lib. II. Dialog. cap. 20. Et idem legimus de S. Bernardo, Francisco, aliisque permultis: Quanto magis credendum est, Sanctos in coelo hoc dono pollere? Ilaec est aperta sententia B. Augustini lib. de cura pro mortuis cap. 15.

Atque ex his duabus prior videtur simpliciter probabilior, quia si indigerent Sancti nova revelatione, Ecclesia non diceret ita audacter omnibus Sanctis: Orate pro nobis, sed peteret aliquando a Deo, ut eis revelaret preces nostras. Deinde non posset reddi ratio tam facile, cur Sancti nunc invocentur; et ante adventum Christi non invocarentur. Tamen posterior sententia est magis idonea ad convincendos haereticos; rationem enim superiorem Galvinistae non recipiunt, quippe qui putant Sanctos non videre Deum ante Diem judicii, hanc autem rejicere non possunt; nam etiamsi Sancti non viderent Deum adhuc possent eis revelari preces nostrae sicut hic in terris revelabantur.

Sed dices; Quid respondebimus haereticis secundum hanc ultimam sententiam, si petant, cur Patribus in limbo non revelarentur preces viventium, si nunc revelantur in coelo? Respondeo, Patriotis in limbo non fuisse ordinarie revelatum quid hic agebatur, quia non erant beati; Nam ad perfectam beatitudinem pertinet scire ea, quse ad se pertinent, et praecipue quse faciunt ad honorem et gloriam. Praeterea, quia Sancti in limbo non ita gerebant curam rerum nostrarum, nec erant praepositi Ecclesiae, ut Sancti in coelo sunt, ut supra ostendimus, et ex divinis litteris manifeste deduximus.

Ex his ad primum dico, solum Deum cognoscere cogitationes omnes omnium cor- Tom. III.

dium, idque naturaliter et propria virtute: Sanctos autem solum cognoscere eas, quae a Deo ipsis manifestantur, sive beatifica visione, sive etiam nova revelatione.

Ad secundum respondet Gregorius lib. XII. moralium c. 13. eum locum exponens, sanctum Job voluisse dicere, naturaliter non cognoscere defunctos, quid agant vivi, sicut nec vivi cognoscunt, quid agant mortui; tamen Sanctos, qui Dei claritate fruuntur, omnia in Deo videre; quae nimirum ad eos pertinent.

Ad tertium, eadem solutio est.

Ad quartum, Hieronymus in eum locum exponit de cognitione approbationis, ut sit sensus; Abraham nescivit nos, id est, non habet nos pro filiis, non diligit nos, contemnit nos, quia intelligit nos a te recessisse, et haec videtur litteralis expositio. Quia tamen B. Augustinus lib. de cura pro mortuis cap. 13, exponit de cognitione proprie.dicta, ideo responderi etiam potest, Abrahamum et Israelem, et alios Patres veteris Testamenti non cognovisse posteros suos viventes, quia nondum beati erant, et naturaliter mortui non sciunt quid viventes agant.

Ad quintum, eadem solutio est.

Ad sextum dico, Augustinum loqui in eo capite de cognitione et conversatione naturali, id enim solum contendit, mortuos non versari nobiscum, nec esse sollicitos de rebus nostris, nec eas cognoscere, sicut faciebant, cum hic viverent. Nam quod supernaturaliter divina revelatione sciant, quse hic aguntur, docet aperte ibid. cap. 15. Et quod divina virtute possint huc venire, et nobis opem ferre, docet ibid. cap. 16. ubi sic ait: « Non igitur, inquit, ideo putandum est, vivorum rebus quoslibet interesse posse defunctos, quoniam quibusdam sanandis, vel adjuvandis Martyres adsunt, sed ideo potius intelligendum est, quod per divinam potentiam Martyres vivorum rebus intersint, quoniam defuncti per naturam propriam vivorum rebus interesse non possunt. »

Dices; Augustinus putabat, matrem suam beatam esse, ut ipse dicit de cura pro mortuis cap. 13. et tamen ibidem probat, mortuos non scire quid agamus, quia mater sua rrumquam ad consolandum veniebat. Respondeo, Sanctos cognoscere preces nostras, et posse ad nos venire quando volunt; tamen non propterea scire omnia nostra, nec interesse assidue rebus nostris, more humano, ut Augustinus co locO probat exemplo matris suae.

Ad locum Nazianzeni dico, illud (Si) non esse dubitantis, sed affirmantis, ut cum dicit Apostolus ad Philemonem: Si habes me socium, suscipe illum; Nam Gregorius Nazianz. passim asserrit, Sanctos videre quod hic agatur, ut oratione in Athanasium: « Ab alto, inquit, recte novit, res inspicit nostras, manumque porrigit iis, qui laborant pro bono, et tanto amplius, quanto magis a vinculis est liberatus. »

Ad alterum locum B. Augustini dico, eum rectissime dicere: « Quisquis in illo manet, et potest humanas preces audire, » quia multi manent in Deo, qui non possunt humanas preces audire, videlicet illi omnes, qui sunt in charitate, et tamen nondum sunt beati, nam omnis qui manet in charitate, in Deo manet, I. Joan. IV. et tamen non omnis, qui manet in charitate, jam est in coelo beatus.

Ad locum Origenis dico, eum ibi agere de naturali conversatione et notitia; non enim ambigit, an Sancti videant quid agamus, et nos juvent orationibus suis, quod disertis verbis docet lib. VIII. contra Celsum circa finem, et hom. 26. in lib. Numeri, ethom. 16. in Josue, et alibi, sed solum, utrum sancti hominum spiritus, sicut Angeli et Dtemones, qui vere semper nobis adsunt, illi ut ad bonum, isti ut ad malum pertrahant, nobiscum assidue versentur.

Argumentum quartum. Deus paratissimus est nos audire, et magis nos diligit quam ullus Sanctorum, ergo frustra invocantur Sancti, imo signum diffidentiae est, Sanctos invocare, ait enim Dominus Luc. XI: Petite, et accipietis. Et Joan. XVI; Si quid petieritis Patrem ii nomine meo, dabit vobis. jEt Paulus ad Hebraeos IV: Accedamus cum fiducia ad thronum gratiae ejus. Praeterea Jo annes Chrysostomus in hom. de profectu Evangelii sic ait: « Certum, inquit, non opus tibi patronis apud Deum, neque multo discursu, ut blandiare aliis; sed licet solus sis, patroneque careas, et per temetipsum Deum proceris, omnino tamen voti compos eris; neque enim tam facile Deus annuit, cum alii pro nobis orant, ut cum ipsimet oramus, etiamsi plurimis pleni simus malis. » Idem habet praefatione in Psal. IV.

Respondeo, nihil ex hoc argumento colli¬

gi, alioqui enim etiam frustra et ex diffidentia peteremus preces viventium; et praeterea licet Deus sit paratus audire, et magis nos diligat, quam ullus Sanctorum, tamen magis paratus est audire Sanctos, quam nos, et magis diligit Sanctos, quam nos; quia oratio, ut impetret, requirit dispositionem in orante, quam non habemus semper; ideo utilius est, ut ad Deum cum Sanctis eamus, quam soli. Unde Job ultimo dicit Deus: Ile ad servum meum Job, ut oret pro vobis. Et Gen. XX, Abimelech nonnisi per Abrahoe preces a Deo sanari potuit. Et Ezech. XX, Deus ipse quaerebat virum, qui opponeret se ira; ipsius; volebat enim ignoscere populo, sed per sancti alicujus preces. Denique, quis nescit praedestinationem ipsam juvari precibus Sanctorum, quod statuerit Deus uti Sanctorum precibus, ad salutem alicujus exequendam.

Ad loca Scripturae dico, esse impertinentia; nec enim cum oramus Sanctos, tunc nihil a Deo petimus, vel non petimus cum fiducia; imo contra t ideo Sanctorum preces imploramus, ut majori cum fiducia ad Deum accedere possimus, et facilius impetremus, quod petimus.

Ad locum Chrysostomi dico, in primis eum loqui de iis, qui preces mortalium implorant, non de iis, qui Sanctos cum Christo regnantes invocant ut patet ex illis verbis: « Non est opus multo discursu, ut blandiare aliis etc. » Dico praeterea, eum reprehendere illos, qui pro se non orant, sed tantum aliorum orationes petunt, ut faciunt multi divites, qui nolunt laborare in oratione, et idcirco solum largiuntur eleemosynas pauperibus, ut orent pro se; quibus merito anteponit eos qui pro se orant, etiamsi aliorum orationes habere forte non possint. Quibus tamen utrisque anteponendi illi, qui et pro se orant, et simul aliorum preces implorant, ut ipse idem Chrysostomus passim docet, ut hom. in Mattii.: « Non igitur, inquit, quasi oscitantes et desides ex aliorum meritis pendeamus; habent enim vim pro nobis et quidem maximam, orationes, supplicationesque Sanctorum, sed tunc profecto, cum nos quoque idipsum per poenitentiam postulamus. » Et hom. f. in priorem epist. ad Thessalon: « Quid mihi opus est, inquit, aliorum precibus, quando ipse sedulus fuero? numquam hoc dixeris homo; necesse est, et multa prece necesse est.» EtinCra: & His itaque cognitis, nec Sanctorum preces contemnamus, neque totum in illas projiciamus etc. » Vide etiam homil. 8. in Mattii, et homil. 43. in Genesim.

Argumentum quintum. Quis sit invocandus, Christus verbo, et exemplo nos docuit: Nam Matth. VI. et Lucae XI: Orantes, inquit, dicite, Pater noster quies in coelis, ipse etiam Christus aliquoties Patrem compellat, Joan. XII: Pater, clarifica me, Joan. XVII: Pater, venit hora etc. Non igitur Angeli, vel homines mortui invocandi sunt, ita colligunt Magdeburgenses Cent. I. lib. I. cap. 4. colum. 139.

Respondeo, orationem Dominicam ad solum Patrem referri volunt idem Magdeburgenses ibidem. Sic enim habent: « Non A.ngelum, vel Patriarcham, aut Prophetam mortuum, sed Patrem tantum jubet invocari. » Quaero igitur, liceatne Filium et Spi— tuum sanctum invocare, an non? Respondebunt licere. Sic enim infra docent: « Quod etiam Filius possit ac debeat invocari, exempla docent. » Et infra: « Spiritum sanctum quoque posse ac debere invocari, vel ex Baptismi verbis colligi potest. » Haec illi.

Non igitur concludit illud argumentum; Christus verbo et exemplo solum Patrem invocari docuit, ergo sancti homines, aut Angeli invocandi non sunt. Nam si hoc concluderet, concluderet etiam illud: Christus verbo et exemplo solum Patrem invocari docuit, ergo Filius Dei, et Spiritus Sanctus invocandi non sunt.

Addo praeterea, Christum cum Apostolos docuit orare, non de eo, qui orandus est, sed de iis rebus, quae petendae sunt, admonere voluisse discipulos. Satis enim constabat, Deum esse orandum, et solum etiam Deum, cum auctor donorum quaeritur; sed de modo orandi, sive de petendis rebus Apostoli ambigebant, cum dicerent Luc XI: Doce nos orare.

Argumentum sextum. Nullum exstat Scripturae mandatum, vel exemplum, vel promissio de invocatione Sanctorum: non igitur Sancti invocandi sunt. Ita colligit Confessio Augustana artic. 12. et omnes alii hoc argumento uti solent.

Respondeo, si hoc argumentum concluderet, efficeret etiam, Sanctos non orare pro

Ecclesia, nec in genere, nec in particulari, quod tamen Apologia Confessionis Augustanae aperte concedit. Sic enim loquitur:

« De Sanctis, etsi concedimus, quod sicut vivi orant pro Ecclesia universa in genere, ita in coelis orent pro Ecclesia in genere, tametsi testimonium nullum de mortuis orantibus exstat in Scriptura, praeter illud somnium sumptum ex libro Machabaeorum posteriore. » Haec Apologia.

Deinde, quod ad mandatum attinet, nullum certe mandatum requiritur, quando ipsa necessitas nos impellit. Exempla plurima sunt in utroque Testamento, ut supra demonstravimus. Promissio denique minime desideratur, cum innumerabilia signa et prodigia ad invocationem Sanctorum facta satis testentur, Deum audire eos, qui Sanctorum patrocinia ad impetrandum aliquid a Deo adhibent. Quamquam in libro Job cap. ult. particulare mandatum, exemplum, et promissionem habeamus ex quibus de toto genere invocationis judicari potest: Ite ad servum meum Job; en mandatum: et orabit pro vobis; en exemplum: et ego suscipiam faciem ejus, ut non vobis imputetur stultitia; en promissio.

At, inquiunt, Job erat vivus et praesens, Sancti vero mortui sunt et absentes. Sed non ita est; Sancti enim nunc maxime vivunt ea parte sui, qua preces audire, et pro supplicibus interpellare Deum possunt. Nec sunt absentes, quoad exauditionem, licet loco absentes videantur, ut supra satis probatum est. Et patet de Angelis ex illo Psal. CXXXYII: In conspectu Angelorum psallam tibi. Et I. Corinth. IV: Spectaculum facti sumus mundo, Angelis, et hominibus. De sanctis item hominibus patet ex Apocalyp. cap. XI et XIX. ubi describuntur Sancti in coelo videntes ea, quae fiunt in terra. Unde Basilius in lib. de virginitate ante medium: « Revereatur, inquit, ipsum sponsum ubique praesentem, et hujus Patrem ac sanctum Spiritum, et quid singula dico? Angelorum innumerabilem multitudinem, et cum his Patrum sanctos spiritus; nullus enim horum est qui non ubique omnia videat. » Et Gregorius lib. XII. moralium cap. 12: « Qute animae intus claritatem omnipotentis Dei cernunt, nullo modo credendum est, quia foris sit aliquid quod ignorent. »

Argumentum Septimum. Nemo audet

causidici partibus apud terrenum Principem fungi, nisi a Principe ipso admissus: Unde ergo vermibus, inquit Calvinus lib. III. Instit. cap. 20. § 23. tanta licentia, ut Deo patronos obtrudant, quibus munus injunctum non legitur? »

Respondeo, non facimus Sanctos causidicos, sive patronos ejus generis, cujus illi sunt hic in terris qui jure agunt, causasque defendunt, quique non misericordiam sed justitiam petunt; hos enim a Magistratu admitti necesse est. Tribuimus autem Sanctis illud solum munus, quod hic in terris tribuere solemus amicis et familiaribus Principum, qui saepe pro miseris intercedunt, nec ulla nova facultate ad id faciendum egent.

Argumentum octavum. Multi invocantur, qui non modo non Sancti, sed nec homines fuerunt, ut Christophorus, Georgius, Catbarina: superstitiosa igitur invocatio est. Ita ratiocinatur Philippus in Apolog. art. 21 Confess. Augustanae, et Calvinus in lib. de ratione verae reformationis Ecclesiae, ubi etiam pro solita sua modestia S. Dominicum, carnificem, S. Medardum et quosdam alios, bestias; Sanctos vero generatim, monstra appellat.

Respondeo, Sanctorum quorumdam historias apocryphas quidem et incertas esse: non tamen propterea Sanctos ipsos numquam fuisse. Nam si ita argumentari liceat; plerique Apostoli inter Sanctos numerari non poterunt, nam historiae, quae feruntur vel ex Abdia, vel ex aliis, ut plurimum non sunt prorsus indubitatae. Habemus quidem in Evangelio vocationem Apostolorum,et pauca quaedam ex vita ipsorum, necnon foelicem dormitionem S. Jacobi Majoris, Act. XI. et S. Petri praedictam mortem gloriosam a Domino, Joannis XXI. At aliorum Apostolorum finem ex divinis litteris non habemus. Quocirca Gelasius Papa, Canone, Sancta Romana dist. 13. historiam S. Georgii inter Apocryphas numerat, et tamen sanctum ipsum Georgium colendum esse affirmat, quia etsi apocrypha erat historia, quaj tunc exstabat, non tamen apocrypha est consuetudo universalis Ecclesiae, qua semper Georgii, Ghristophori, et Catharinaj memoria celeberrima fuit.

Adde praeterea, quod si apocryphae sunt historice trium vel quatuor Sanctorum, innumerabilium aliorum certissimae atque indubitatae sunt; quorumdam etiam sanctitas

et gloria in ipsis divinis litteris praedicatur, ut Mariae, Joannis Baptistae, Petri, Stephani, et aliorum. Quocirca si ideo nolunt adversarii Georgium, Cliristophorum, aut Catharinam colere, quod eorum historiae incertae sint, cur Mariam, Joannem, Stephanum, Petrum, Jacobum, non colunt, quorum historias negare non possunt? Cur etiam in suis ipsi Calendariis eos ponunt, quos perditissimos homines fuisse, interdum etiam diversae religionis a sua, fateri cogerentur, si ad rem attendere paulo diligentius vellent, de qua re vide Dialogum sextum Alani Copi Angli.

Argumentum nonum. Si Sanctorum invocatio superstitione, et ethnica imitatione careret: certe non peteretur ab uno Sancto unum, ab alio aliud, cum Deus unus sit auctor omnium donorum, et iis aeque possit per intercessionem unius, ac per intercessionem alterius quidlibet concedere: at Catholici unum invocant contra pestem, alium contra oculorum dolorem, alium contra dolorem dentium.

Respondeo, hoc argumentum passim inculcant Magdeburgenses, Calvinus, et alii, sed antiquam renovant querimoniam Juliani Apostatae apud Cyrillum lib. VI. in Julianum; Manichaeorum, apud Augustinum lib. III. contra Faustum cap. 4, et Vigilantii apud Hieronymum lib. in Vigilantium. Omnes enim isti queruntur quod verterimus idola in Martyres, et eos similibus votis colamus; quod argumentum est, majores nostros esse Cyrillum, Augustinum, Hieronymum, et reliquam Ecclesiam, quae cum illis communicabat: majores autem Calvini, et Magdeburgensium esse J ulianum Apostatam, Faustum Manichoeum, Vigilantium, ac caeteros apostatas, vel haereticos, qui cum eis communicabant.

Sed ut ad rem propius accedam, dico, Deum posse, si voluerit, per quemlibet Sanctorum omnia concedere, et sine Sanctis etiam multa, vel omnia dare: interdum tamen velle unius intercessione, miraculum aliquod operari; aliud vero intercessione, alterius operari. Quis autem novit consilium Dei; aut quis ei dicere potest, cur ita facis? Sicut etiam per unum operatur Deus multa miracula, et per alterum fortasse majorem nulla, cujus rei causam solus ipse novit, ut B. Augustinus docet in epistol. 137. ad Clerum et populum llipponens: « Ubique quidem, inquit, Deus est, et nullo continetur vel includitur loco, qui condidit omnia. Verumtamen quis potest ejus consilium perscrutari, quare in aliis locis haec miracula liant, in aliis non fiant? Multis enim notissima est sanctitas loci, ubi B. Felicis Nolensis corpus conditum est, quo volui ut pergerent (duo Clerici) quia inde nobis facilius, fuleliusque scribi potest, quidquid in eorum aliquo divinitus fuerit propalatum. Numquid non et Africa sanctorum Martyrum corporibus plena est? et tamen nusquam hic scimus talia fieri. Sicut enim dicit Apostolus, (I. Corinth. XII.) non omnes Sancti habent dona curationum: ita nec in omnibus memoriis Sanctorum ista fieri voluit ille, qui dividit propria unicuique sicut vult. » His accedat, quod etsi quidam Sancti aliquo genere miraculi interdum magis clarent, quam alii, tamen ab omnibus omnia petimus, nec putamus ita ab uno unum esse petendum, ut non etiam existimemus alterius intercessione obtineri posse.

Argumentum Decimum. Sancti in coelo nihil sibi mereri, vel impetrare possunt, ergo multo minus aliis. Respondeo, Sanctos non posse mereri, nec sibi, nec aliis; tamen ex meritis praecedentibus posse impetrare et sibi et aliis, id quod orando petunt; petunt enim sibi gloriam corporis, nobis autem omnia, quibus indigemus.

Sed objicies, jam praemium acceperunt meritorum suorum, ergo nihil amplius eis debetur. Respondeo, eos quidem accepisse praemium, sed ad praemium eorum hoc etiam pertinere, ut semper sint amici Dei, et ut amici Dei, impetrent a Deo, quidquid ab illo petunt. Sicut etiam hic in terris, si aliquis, qui diu militavit Regi, omnia stipendia sua acceperit, poterit tamen pro aliis supplicare, et jure amicitiae obtinebit multo facilius quam alius, qui numquam Regi servivit.

Chapter 19 of 64