Caput IX. Credendum esse, Pontificem non errare in Sanctorum canonizalione
De tertio duae sunt sententiae. Prior est haereticorum, posse Pontificem errare in Sanctorum canonizatione. Ita Joannes Wiclef, ut refert Thomas Waldensis tom. III. de Sacramentalibus, c. 122. ubi dicit, non minus in hac re posse Papam errare, quam Presbyterum Joannem Regem.Ethiopiae, vel Tuream, aut Sultanum. Idem sentire Lutheranos, et palvinistas certum est, cum in aliis similibus rebus nullam fere Pontifici tribuant auctoritatem.
Altera est Catholicorum, asserentium, certum esse Ecclesiam non errare in Sanctorum canonizatione, ita ut sine ulla dubitatione sancti ab Ecclesia canonizati venerandi sint. Probatur haec. Primo, quia si liceret dubitare, an Sanctus canonizalus sit sanctus, liceret etiam dubitare, an sit colendus: at hoc est falsum. Siquidem S. Augustinus in epist. 118. dicit, insolentissimae
Chapter 9 of 64