Skip to the text

Caput X

insanife esse disputare, an sit faciendum, quod tota Ecclesia facit. Item ex Bernardo in epist. 174 ad Canonicos Lugdunenses, ubi loquens de colendis festis in honorem Sanctorum, dicit: « Ego quae accepi ab Ecclesia, securus teneo, et trado. » Praeterea, omnes veteres sine ulla dubitatione Sanctos coluerunt, et colendos asseruerunt. Denique tenemur obedire Pontifici indicenti diem festum alicujus Sancti; nec tamen possumus contra conscientiam aliquid agere: ergo non possumus dubitare, an sit colendus ille, qui ab Ecclesia est canonizatus.

Secundo, ex incommodis duobus; nam in primis fraudarentur non Sancti suffragiis vivorum; nam pro canonizatis non licet orare. Ut enim Augustinus dicit, serm. 17. de verbis Apostoli: « Injuriam facit Martyri qui orat pro Martyre; » et idem intelligendum de omnibus Sanctis canonizatis, docet Innocentius, cap. Cum Marthae, de celebrat. Missarum: at si in hoc Ecclesia erraret, defraudaret eum, qui habetur Sanctus, et non est, quicumque non oraret pro eo. Deinde fraudarentur etiam viventes intercessionibus Sanctorum, invocarent enim saepe damnatos pro beatis, si Ecclesia in hoc erraret. Praeterea Ecclesia peteret sibi maledictionem pro benedictione, cum in orationibus Sanctorum petit, ut sicut illos Deus glorificavit in coelis, sic nobis gratiam largiatur in terris. Et quamvis eam maledictionem non peteret nisi materialiter, tamen hoc ipsum absurdum videtur.

Tertio, miracula magna, et diligenter examinata, faciunt rem evidenter credibilem, ut alibi ostendimus: at Sancti a Pontifice non canonizantur ordinarie, nisi claruerint magnis et certis miraculis et confirmatur. Nam si credimus sine ulla haesitatione Caesarem, et Pompeium fuisse, quia id testantur communi consensu historici, qui tamen homines fuerunt, et mentiri potuerunt; cur non credimus sine haesitatione, quod testatur Deus ipse per miracula, quando nulla est ratio suspicandi contrarium?

Quarto, probatur ex praeparatione; nara antequam Sancti canonizentur, indicuntur jejunia, et preces publicae, et tota res diu, et diligentissime 'examinatur: non est autem credibile, Deum non adesse Ecclesiae suae sic dispositae, et supplicanti.

Ultimo, probatur a posteriori, quia in aliis rebus, in quibus Pontifices errare possunt, aliquando reipsa deprehenduntur errores:

at in hoc nullus usquam error deprehensus est.

Sed objiciunt quidam locum Augustini: « Multorum corpora honorantur in terris, quorum animae torquentur in Gehenna. » Respondeo, locum hunc fortasse non esse Augustini; nusquam enim in ejus operibus eum i'eperire potui: praeterea intelligi posse de impiis, qui honorantur superbissimis sepulchris, cum tamen animae torqueantur in Gehenna; vel de corporibus Sanctorum non canonizatorum; vel de corporibus fraude aliqua suppositis pro corporibus Sanctorum; vel denique de Martyribus Donatistarum, qui honorabantur ab ha:reticis ut Martyres, cum eorum animae revera torquerentur in inferno. De hujus capitis argumento vide quae habet B. Thomas, quodlib. 9. quaest. uit. art. ult. Augustinus de Ancona in summa de potestate Ecclesiae, quaest. 14. art. 4. Joannes Driedo, lib. IV. cap. I. de Ecclesiast. dogmatibus, B. Antoninus 3. parte, tit. XII. cap. 8. summae Theolog. Cajet, tract. de indulgent. ad Julium, c. 8. Sylvester verbo, Canonizatio. Canus lib. V. de locis, cap. penult.

Sanctos non canonizatos privatim posse coli, non publice.

De quarto, an liceat colere non canonizatum, respondeo, licere privato cultu, non publico, ut Doctores communiter affirmant in cap. 1. et 2. de reliquiis, et veneratione Sanctorum. Siquidem summus Pontifex eo loco prohibet publicum cultum, ergo a contrario privatum censetur permittere. Vocamus autem publicum cultum, non eum, qui coram aliis exhibetur, sed qui nomine totius Ecclesiae, et tanquam ab Ecclesia institutus exhibetur.

Ex quo intelligimus, quid sit dicendum de illis septem honorum generibus antea enumeratis. Nam quantum ad primum, licet non canonizatum credere et vocare sanctum, non tamen praedicare eum tanquam ab Ecclesia inscriptum Sanctorum Catalogo.

Quantum ad secundum, licet invocare non canonizatum, etiam aliis audientibus, ut patet ex Hieronymo in vita Paulse, et Gregorio Nazianzeno in vita Athanasii, et Basilii, uterque enim invocat quos laudat ante canonizationem. Praeterea oramus viventes, etiamsi nesciamus esse sanctos, cur non defunctos, quando majori ratione confidimus esse sanctos? At non liceret in publicis Litaniis, et sacro officio id facere.

Quantum ad tertium, et quartum, non videtur licere ullo modo, eos honores sanctis non canonizatis deferre; nam templa, et altaria, et sacrificia sunt ex natura sua publici cultus. Nullum est enim sacrificium in Ecclesia, nisi commune, et a Deo ipso institutum: templa autem, et altaria ad sacrificium referuntur.

Quantum ad quintum, non licet publicum festum celebrare, liceret tamen in dic natali sancti non canonizati peculiariter laetari, et Deo vacare in memoriam ejus. Quod fecisse etiam veteres cognosci potest ex Joanne Cassiano, collat. XIX. cap. I.

Quantum ad sextum, licet imaginem pingere, et venerari, non tamen in templo constituere eo modo, quo aliorum Sanctorum.

Quoad septimum, non licet reliquias non canonizati hominis in templo constituere publice honorandas; licet tamen eas habere, et venerari, etiam aliis videntibus, modo scandalum absit; id enim habet praxis Ecclesiae; mox enim ac Martyres defuncti erant, currebant fideles ad reliquias rapiendas; et similiter quando moriuntur homines clari sanctitate, multi devote osculantur manus, et pedes, et de vestibus eorum pro reliquiis servant; nec id unquam prohibitum fuit. Praeterea si licet honorare viventes, quos credimus sanctos, cur non mortuos?

Atque haec pauca de canonizatione sufficiant. Si quis plura videre desiderat, legat Augustinum Triumphum in summa de potestate Ecclesiae, et Troilum Maivezium in libro de canonizatione.

Chapter 10 of 64