Skip to the text

Caput XIX. Sanctos esse invocandos

Sequitur Quinta, ac postrema propositio: « Sancti, sive Angeli, sive homines pie, atque utiliter a viventibus invocantur. » Probatur primo Scriptura, Genes. XLVIII. Jacob sic ait benedicens filiis Joseph: Angelus, inquit, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis. Hic aperte S. Jacob Angelum invocavit. Item Job V: Voca si quis est, qui tibi respondeat, et ad aliquem Sanctorwn convertere. Ubi nomine Sanctorum intelligit Angelos, ut B. Augustinus exponit in annotationibus in Job, qui etiam illud, c. XIX: Miseremini mei amici mei, ad Angelos dici existimat, juxta quod dicitur, cap. XXIII: Si fuerit Angelus loquens pro eo unus de millibus, miserebitur eis, et dicet, Et libera eum. Sicut etiam cap. XV. cum dicit: Ecce inter Sanctos ejus nemo immutabilis. Nomine Sanctorum intelliguntur Angeli; nam idem habetur cap. IV. his verbis: Ecce, qui sei'viunt ei, non sunt stabiles, et in Angelis suis repetit pravitatem. Quamvis autem haec verba non videantur convincere, quia non sunt ipsius scriptoris libri, sed Eliphaz amici Job, tamen ideo convincunt, quia indicant tunc fuisse consuetudinem invocandi patrocinium sanctorum Angelorum.

Item Exod. XXXII. Moses ita orat: Recordare Domine Abr aliam, Isaac, et Israel servorum tuorum. In quem locum scribens Theodoretus quaest. 67. in Exod. dicit sanctum Mosem, cum se non existimaret sufficientem ad placandum Deum, adhibuisse etiam patrocinium Patriarcharum. Ubi notandum est, quia ante Christi adventum, Sancti, qui moriebantur, non intrabant in coelum, nec Deum videbant, nec cognoscere poterant ordinarie preces supplicantium; ideo non fuisse consuetum in Testamento veteri, ut diceretur: Sancte Abraham ora pro me etc. sed solum orabant homines ejus temporis Deum, et allegabant merita Sanctorum, qui jam obierant, ut illis ipsorum orationes juvarentur.

Respondet Calvinus, non peti ejusmodi verbis auxilium a meritis Sanctorum, sed solum commemorari pactum, quod Deus cum Patriarchis fecerat de protegendis, et adjuvandis eorum posteris.

At solutio non satisfacit, nam et pactum Dei, et justitia Sanctorum simul commemorabantur, ut patet ex Psal. CXXXI: Memento Domine David, et omnis mansuetudinis ejus. Et infra: Propter David servum tuum non avertas faciem Christi tui. Quae verba Salomonis sunt orantis Deum per merita patris sui Davidis, jam defuncti, ut constat ex lib. II. Paralipom. cap. VI. Unde etiam lib. III Reg. cap. XV. dicitur: Propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Hierusalem, ut suscitaret filium ejus post eum, eo quod fecisset David rectum in oculis Domini. Et Da niel. III: Ne auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum, et Isaac servum tuum, et Israel sanctum tuum. Et Moses Exod. XXXIV. Hierem. cap. XXXII. et alii, cum orabant Deum, initio dicere so lebant: Deus, qui facis misericordiam in millibus his, qui diligunt te, id est, qui propter justitiam Patrum misereris saepe filiorum, quod erat implorare merita veterum justorum. Unde etiam B. Augustin. quaest. 149. in Exod. sic ait ^ «Admonemur, inquit, cum merita nostra nos gravant, ne diligamur a Deo, relevari nos apud eum illorum meritis posse, quos Deus diligit. » Idem docet Chrysostomus homil. 42. in Genes, et 27. in Matth.

Praeterea in utroque Testamento saepe legimus, viventes a viventibus invocatos; nam lib. I. Regum cap. VII. dicunt filii Israel ad Samuelem: Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philistinorum. Item Job ultimo: Ite ad servum meum Job, ille orabit pro vobis. Roxnan. XV. Paulus ait: Obsecro vos, fratres, ut adjuvetis me in orationibus pro me ad Deum. Idem repetit Ephes. VI; I. Thessal. V; II. Thess. III. Coloss. IV. et Hebr. XIII. ergo licebit etiam nunc invocare eosdem Sanctos cum Christo regnantes. Nam si nunc non licet, vel quia nolunt; et hoc non, cum sint majori charitate praediti, quam antea, et (ut loquitur Cyprianus serm. de mortalitate) de sua immortalitate securi, et de nostra incolumitate solliciti: vel quia non possunt; et hoc non, quia si poterant cura hic essent peregrini, quanto magis nunc poterunt in patria? vel quod non sciant quid oremus; et hoc non, quia unde sciunt Angeli conversionem peccatorum, pro qua tantopere gaudent in coelis, ut dicitur Luc. XV. inde sciunt pancti nostras preces: vel demum quia fit injuria Deo, aut Christo, si alius quam ipse invocetur; et hoc non, quia tunc non liceret viventes invocare.

Atque hoc argumentum adversarii numquam solvere potuerunt. Calvinus enim solum respondet, aliam esse rationem invocationis vivorum et mortuorum, quia vivi omnes subnixi una Christi intercessione tam pro se, quam pro aliis Deum rogant, quia sunt invicem membra; et quia Scriptura, hortatur, ut oremus pro invicem, Jacobi V. At hoc idem de mortuis dici potest; nam et illi sunt njembra ejusdem Ecclesiae, et una Christi intercessione nituntur; quidquid enim nobis petunt, a Deo per Christum petunt.

Probatur tertio ex Conciliis, ac primum in epist. Episcoporum Europa} scripta ad Leonem Imperatorem, quae habetur post Concilium Chalcedo«ense, sic dicitur: « Sanctissimum vero Proterium in Choro, et ordine sanctorum Martyrum ponimus, et ejus intercessione misericordem, ac propitium Deum habere postulamus. » Et actione 11. Concilii Clialcedonensis, dicunt Patres: « Flavianus post mortem vivit, Martyr pro nobis oret. » Deinde in VI Synodo generali, cap. 7. ex fcanonihus recens editis, sic dicitur: « Solo Deo creatore adorato, invocet Christianus Sanctos, ut pro se intercedere apud majestatem divinam dignentur. » Item VII Synodus generalis action. G. in line: « Cum timore, inquit Synodus, omnia agamus, postulantes intercessiones incontaminatae Deiparae, item sanctorum Angelorum, omniumque Sanctorum. » Item in Concilio Gerundensi, cap. 3. Aurelianensi I, cari. 29. Moguntino sub Carolo Magno, cap. 33. Toletano V, cap. 1. et Toletano VI, cap. 2. et Bracarensi II, cap. 9. indicuntur litania} recitandae vel triduo ante ascensionem, vel aliis temporibus. Sunt autem ista Concilia fere omnia celebrata ante annos fere mille. His accedat factum Gregorii, qui litanias indixit tempore pestis, lib. I. vitae ejus, cap. 42. et "Walfridus Strabo, c. 28. testes sunt.

Sed forte objicient, litanias hic vocari so¬

lum Kyrie eleison, Christe eleison; id enim vocant litaniam Gra}ci; ut patet ex Basilio epist. 03. et ex liturgia ipsius Basilii et Chrysostomi.

Respondeo: in Conciliis praedictis litanias vocari illas ipsas invocationes Dei, et Sanctorum, quas nos modo vocamus litanias; nam in primis Walfridus Strabo lib. de rebus Ecclesiasticis, cap. 28. declarans, quid sit litania, de qua agitur in his Conciliis, ct nominatim in Concilio I Aurelianensi, dicit esse Sanctorum invocationem. Deinde tunc dicebantur litania} triduo ante ascensionem, et dicebantur non stando, sed ambulando, et circumeundo aliqua loca: at nunc videmus servari idem tempus, et eumdem ritum; ergo ea}dem sunt litaniae omnino.

Probatur quarto testimoniis Graecorum, et Latinorum Patrum. Ex Graecis primus prodeat S. Dionysius Areopagita, qui cap. 7. Ecclesiast. hierarch: «Nam profecto, inquit, idem fit, ac si quis sole suos radios sanis largiente oculis, sibi oculos eruens, solaris luminis particeps fieri postulet. Sic impossibilium superflua spe ille suspensus est, qui Sanctorum flagitat preces, et naturae ipsorum consentaneas sacras operationes abigit etc. »

S. Irenams lib. V. contra haereses ultra fnedium: « Et sicut illa (Eva) seducta est, ut effugeret Deum, sic Inec (Maria) suasa est obedire Deo, ut virginis Eva}, virgo Maria fieret advocata. » Quid clarius?

Eusebius lib. XIII. praeparationis Evangelicae, cap. 7: « Haec nos, inquit, quotidie factitamus, qui veraj pietatis milites, ut Dei amicos honorantes, ad monumenta quoque illorum accedimus, votaque ipsis facimus, tamquam viris sanctis, quorum intercessione ad Deum non parum juvari profitemur. »

Athanasius serm. in Evangelium de sanctissima Deipara, id est, de annuntiatione circa finem: « Inclina, inquit, aurem tuam (Maria) in preces nostras, et ne obliviscaris populi tui. » Et infra: « Ad te clamamus, recordare nostri sanctissima Virgo. » Et infra: a Intercede hera, et domina, et regina, et mater Dei pro nobis. »

Basilius orat, in 40. Martyres: « Qui aliqua, inquit, premitur angustia, ad hos confugiat: qui rursum ladatur, hos oret: ille ut a malis liberetur, hic ut duret in rebus la}- tis. » Idem oratione in Psalm. XXXIII. in illud: Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: « Sanctai, inquit, spirituales virtutes (Angeli) aliquae, oculi dicuntur, quod curam susceperint nos intervisendi: nonnullae aures, ut quae nostras excipiunt preces. »

Gregorius Nazianzenus orat, in Cyprianum, in ipso medio, loquens de quadam sancta Yirgine, quam Cyprianus tunc Ethnicus, et Magus per daemonem ad stuprum sollicitabat: « Virginem Mariam, inquit, rogavit, ut periclitanti Virgini opem ferret.» Et infra: « Vicit Virgo, vincitur daemon etc.» Idem in fine Cyprianum invocat; sicut etiam fecit in fine orationis in Basilium, et in fine orationis in Athanasium, ubi sic ait: « Tu autem e supernis propitius nos respice, et populum hunc sanctum dirige, et nos in pace quidem fove et compasce, in certamine autem dirige, et suscipe, et cum te ipso statue, et iis qui tales sunt ut tu, etiamsi magna sit petitio. »

Chrysostomus homil. 66. ad populum, circa fin.: « Nam, inquit, et ipse qui purpuram indutus est, accedit illa complexurus scpulchra, et fastu deposito stat Sanctis supplicaturus, ut pro se apud Deum intercedant, et scenarum fabrum, et piscatorem ut protectores orat qui diademate redimitus incedit. » Idem hortatur ad supplicandum Sanctis homil. 5. et 8. in Matth. homil. 43. in Genes, homil. 1. in priorem Thessal. serm. in Juventium et Maximum, et alibi.

Gregorius Nyssenus orat, in S. Theodorum, circafin.: «Intercede, inquit, ac deprecare pro patria apud communem Regem et Dominum. Timemus afflictiones, exspectamus pericula. Non longe absunt scelesti Scythae, bellum adversum nos parturientes. Ut miles propugna pro nobis, ut Martyr pro conservis utere libertate loquendi. » Et infra: « Quod si majori etiam opus fuerit deprecatione et advocatione, fratrum tuorum Martyrum coge chorum, et cum omnibus una deprecare, admone Petrum, excita Paulum, Joannem item Theologum, ac discipulum dilectum etc. »

S. Ephrem in sermonibus de laudibus sanctorum Martyrum: « Precamur, inquit, beatissimi Martyres, qui pro Domino salvatore, proque illius charitate sponte et impigre tormenta sensistis, atque ideo familiarius Domino conjuncti estis, ut pro nobis miseris et peccatoribus, et de negligentiae squalore sordentibus, Dominum interpellare dignemini, ut superveniat in nos gratia Christi. »

Cyrillus catechesi 5. mystagogica: « Cum hoc sacrificium offerimus, facimus mentionem etiam eorum, qui ante nos obdormierunt, primum Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, ut Deus orationibus illorum, suscipiat preces nostras etc. »

Theodoretus in historia sanctorum Patrum, singulas vitas ita concludit: «Ego autem huic narrationi finem imponens rogo et quaeso, ut per horum intercessionem divinum consequar auxilium. » Multa item habet de invocatione Sanctorum lib. VIII. ad Graecos, qui est de Martyribus.

Damascenus lib. IV. de fide, cap.16: «Per eos (Sanctos jam defunctos) damiones abiguntur, infirmi curantur, caeci vident, leprosi mundantur, tentationes et trisiitiae solvuntur. Omne donum bonum a patre luminum per eos, qui inhaesitabili fide petunt, descendit. »

Theophylactus in cap. XI.adHaebr.: «Jam nunc, inquit, arrabonem, et pignus honoris habent (Sancti in coelo) unde alias eis potestas esset, ut succurrere queant invocantibus se? Unde ipsis, quod fiduciam habent intercedenti? »

Jam ex Latinis. S. Cornelius Papa in epistol. I. quae est de translatione corporum Apostolorum: « Orantes, inquit, Deum et Dominum nostrum Jesum Christum, ut intercedentibus sanctis suis Apostolis, maculas vestrorum purget peccatorum etc. »

S. Hilarius in Psal. CXXIX: « Intercessione, inquit. Angelorum non natura Dei indiget, sed infirmitas nostra. Missi enim sunt propter eos, qui haereditabunt salutem, Deo nihil ex his quae agimus ignorante, sed infirmitate nostra ad rogandum et promerendum, spiritualis intercessionis ministerio indigente. » Similia dicit de intercessione sanctorum Apostolorum, et Prophetarum in Psal. CXXIV.

S. Ambrosius lib. de viduis, ultra medium: « Obsecrandi sunt Angeli, qui nobis ad prajsidium dali sunt, Martyres obsecrandi, quorum videmur nobis quoddam corporis pignore patrocinium vendicare. Possunt pro peccatis rogare nostris, qui proprio sanguine, etiamsi qua habuerunt, peccata laverunt. Isti enim sunt Dei Martyres, nostri praesules, speculatores vitae, actuumque nostrorum. Non erubescamus eos intercessores nostrae infirmitatis adhibere, quia ipsi infirmitatem corporis, etiam cum vincerent, cognoverunt. » Item lib. X. in Lucam exponens

cap. 21: « Mortuis regibus, inquit, in perpetuum Martyres regnum coelestis gratiae honore succedunt, et illi fiunt supplices, hi patroni. »

S. Hieronymus in epitaphio Paulae circa finem: « Vale, inquit, o Paula, et cultoris tui ultimam senectutem orationibus juva, fides, et opera tua Christo te sociant, praesens facilius, quod postulas, impetrabis. »

S. Maximus in ser. de S. Agnete: « Itaque, inquit, o splendida Christo, pulchra Dei filio, et omnibus Angelis, et Archangelis grata, ut nostri meminisse digneris, quibus possumus precibus exoramus. »

Ruffinus lib. II. hist. cap. 33: « Circuibat (Theodosius) cum sacerdotibus et populo omnium orationum loca, ante Martyrum et Apostolorum thecas jacebat cilicio prostratus, et auxilia sibi fida Sanctorum intercessione poscebat. »

S. Paulinus in fine carminis Panegyrici de sancto Celso:

Celse juva fratrem socia pietate laborans,

Ut vestra nobis sit locus in requie.

Et in epist. 12. ad Severum inserens quaedam carmina de S. Claro, sic ait:

Qualibet in regione poli situs aut paradisi,

Clare sub aeterna pace beatus agis.

Haec peccatorum bonus accipe vota rogantum,

Ut sis Paulini, Therasiaeque memor.

Prudentius eodem tempore plurima scripsit carmina de Sanctis, in quibus eos invocari a viventibus docet. Proferamus loco exempli pauca. In carmine de S. Laurentio, sic ait:

Quod quisque supplex postulat,

Fert impetratum prospere.

Et tristis haud ullus reddit.

Cjeu praesto semper adsies,

Tuosque alumnos urbicos Lactante complexus sinu Paterno amore nutrias.

Item in Hymno de S. Cassiano.

Audit, crede, preces Martyr prosperrimus

Ratasque reddit quas vides probabiles.

Item de Si Hippolyto:

Hippolyto scio me debere, Deus cui Christus

Posse dedit, quod quis postulet, annuere.

S. Augustinus tract. 84. in Joan.: a Ideo quippe ad ipsam mensam, inquit, non sic eos (Martyres) commemoramus, quemadmodum alios qui in pace requiescunt, ut etiam pro eis oremus, sed magis, ut ipsi pro nobis orent. » Item serm. 17. de verbis Apostoli: « Habet, inquit, Ecclesiasticadisciplina, quod fideles noverunt cum Martyres eo loco recitant ad altare Dei, ubi non pro ipsis oretur, pro eseteris autem defunctis oretur. Injuria est enim pro Martyre orare, cujus nos debemus orationibus commendari. » Item lib. de cura pro mortuis c. 4: « Non video, inquit, quod sit adjumentum mortuorum provisus sepeliendis corporibus apud memoriam Sanctorum locus, nisi ad hoc, ut dum recolunt ubi sint reposita eorum, quos diligunt, eisdem Sanctis illos tamquam patronis susceptos apud Dominum adjuvandos orando commendent. »

S. Victor Uticensis lib. III. de persec. Wandalica circa finem: « Adestote, inquit, Angeli Dei, deprecamini Patriarchae, orato S. Prophetae, estote Apostoli suffragatores, praecipue tu Petre beate, quare siles pro ovibus, et agnis a communi Domino magna tibi cautela, et sollicitudine commendatis? Tu S. Paule gentium magister, cognosce quid Wandali faciunt Ariani, et filii tui gemunt lugendo captivi, universique ingemiscite simul pro nobis Apostoli. »

S. Fulgentius in serm. de laudibus B. Maria}: « Ideo, inquit, omnes cursus naturae Virgo Maria in Domino nostro Jesu Christo suscepit, ut omnibus ad se confugientibus foeminis subveniret. »

S. Leo serm. 3. de Epiphania: « Confirmare, inquit, amicitias cum S. Angelis et Patriarchis, Prophetis, Apostolis, Martyribusque sociamini, horum divitias concupiscite, et per bonam aemulationem ipsorum ambite suffragia. » Vide eumdem in sermonibus de anniversario sua} assumptionis, et de sanctis Petro et Paulo, et Laurentio.

S. Gregorius lib. II. Dialog. cap. ult. in fine: « Ubi, inquit, insuis corporibus Sanctorum Martyres jacent, dubium Petre non est, quod multa valeant sig^a demonstrare, sicut et faciunt, et pura mente quasentibus innumera miracula ostendunt, sed quia ab infirmis potest mentibus dubitari, ulrumne ad exaudiendum ibi prodentes sint, ubi constat, quia in suis corporibus non sint, ibi necesse est eos majora signa ostendere, ubi de eorum pra}sentia potest mens infirma dubitare. Quorum vero mens in Deo fixa est, tanto majus habet fidei meritum, quanto illic eos novit, et non jacere corpore, et tamen non deesse ab exauditione. »

S. Gregorius Turonensis lib. I. de gloria Martyrum cap. 94: «Cyprianus, inquit, beatissimus Carthaginiensis, et antistes, et Martyr, salutem saepius infirmis supplicantibus praestat. »

S. Beda lib. IV. in Cantica, circa finem; « Sed et cavernam maceriae, inquit, cito volatu petamus, id est, Sanctorum vel Angelorum, vel hominum crebras pro nobis intercessiones apud misericordiam pii conditoris quaeramus, hajc sunt enim firmissima, ac tutissima Sanctae Ecclesiae praesidia. » Idem habet lib. III. in Matth. in illud cap. 15. Qui non respondit ei verbum: « Sanctorum, inquit, sunt petenda suffragia, ut ipsi supplicent pro Ecclesia. »

S. Anselmus in lib. de excellentia B. Virginis Mariae cap. ultim.: « Rogamus, inquit, te Domina per ipsam gratiam, qua te pius et omnipotens Deus sic exaltavit, et omnia tibi secum possibilia esse donavit, quatenus id apud ipsum nobis impetres, et obtineas, ut plenitudo gratiae, quam meruisti, in nobis sic operetur, quo participium beati praemii misericorditer quandoque donetur. »

S. Bernardus serra. 2. super Evangelium Missus est: « In periculis, inquit, in angustiis, in rebus dubiis, Mariam cogita, Mariam invoca. Non recedat ab ore, non recedat a corde, et ut impetres ejus orationis suffragium, non deferas conversationis exemplum. Ipsam sequens non devias, ipsam rogans non desperas, ipsam cogitans non erras, ipsa tenente non corruis, ipsa protegente non metuis, ipsa duce non fatigaris, ipsa propitia pervenis, et sic in temetipso experiris, quam merito dictum sit, et nomen Virginis Maria. »

Ex his 30. antiquis, et doctissimis Patribus, soli sunt quinque Grego rio posteriores; ex quo apparet, quam illustre fuerit mendacium Philippi, qui ante Gregorium ignotam fuisse scripsit Sanctorum invocationem.

Probatur quinto ex miraculis B. Bernardi factis contra hanc haeresim. Scribitur enim lib. III. vitae ejus cap. 5, quod cum B. Bernardus apud Tolosam contra hanc ipsam haeresim praedicaret, populorum turbis offerentibus panes, ut eis vir sanctus benedi¬

ceret, et benedicebat ille signo crucis edito his verbis: « In hoc scietis vera esse quae a nobis, falsa quee ab haereticis suadentur, si infirmi vestri gustatis panibus istis, adepti fuerunt sospitatem. » Et cum Episcopus Carnotensis, qui aderat, diceret: Si bona fide sumpserint, sanabuntur. » B. Benardus addidit: «Non hoc ego dixi, sed vere quicumque gustaverint, sanabuntur, ut veros nos et veraces Dei nuntios esso sciatis. » Et subjungit auctor: « Tam ingens multitudo languentium gustato illo pane convaluit, ut per totam provinciam verbum hoc divulgaretur.»

Nota, miracula ista non esse facta proprie ad probanda merita B. Bernardi; nam ipse diserte dixit, ut sanarentur aegroti, si vera erant, quae praedicaverat: et ne forte tribuerentur fidei, et devotioni populorum addidit, omnes sanandos qui inde gustassent, sive cum fide, sive sine fide, ut nimirum totum miraculum referretur tamquam ad finem, ad confirmationem veritatis: Ergo cum sint facta innumerabilia miracula ad hanc nostram sententiam confirmandam aut ipsa vera est, aut Deus testis fuit falsitatis.

Accedant postremo infinita miracula, quibus Sancti saepissime demonstrarunt, se audire preces viventium, et posse ac velle eos juvare, a quibus invocantur. Vide de his miraculis epistolam Nili recitatam in VII Synodo act. 4. Theodoretum in histor. lib. V. cap. 24. et lib. VIII. ad Graecos. Ambrosium sermon. 90, qui est de S. Agnete. Augustinum lib. XXII. de Civit. Dei cap. 8, Gregorium Turonicum in libris de gloria Martyrum et Confessorum. Gregorium Romanum lib. III. Dialog. cap 22, 23, 24, 23 et 37; Bonaventuram in vita S. Francisci.

Ex his colligi potest, quam sint leves haereticorum responsiones, quas adhibent ad loca Patrum a nobis citata; nam Magdeburgenses Centuria IV. cap. 4. inconstantissime loquuntur; nunc enim agnoscunt esse Patrum testimonia, sed dicunt eos errasse, nunc vero dicunt a maligno spiritu esse inserta in operibus tantorum virorum, quod tamen non aliter probant, quam quia Ambrosius lib. III. de spiritu sancto c. 12. et Epiphanius in hseresi Colliridianorum, dicunt solum Deum esse adorandum. Nec advertere volunt eos Patres loqui de adoratione, quae soli debetur Deo, in quo sensu etiam nos fatemur, solum Deum adorandum, cum quo tamen bene cohseret, quod dicimus, Sanctos non ut Deos, sed ut amicos Dei invocandos.

Porro Brentius cap. 24. Confessionis Wirtembergensis, omnia conatur eludere per figuram prosopopeiae. Dicit enim Patres in concionibus invocare solitos esse nomina mortuorum ac si viverent, sicut interdum inter declamandum alloquimur coelum, vel terram, mortuos homines, quos tamen certe scimus non audire. At hoc figmentum in primis, si ullum haberet locum, solum haberet in testimoniis Basilii, Nazianzeni, et quorumdam aliorum, qui inter concionandum Sanctos invocaverunt. Nullum autem haberet in testimoniis Dionysii, Ircnsei, Hilarii, Ambrosii, Chrysostomi, Augustini, et aliorum, qui vel docent Sanctos invocandos, vel narrant, a quibus sint invocati. Sed quod nec in testimoniis Basilii, et Gregorii locum habeat, inde patet, quod isti Patres ibidem pollicentur sibi, et aliis auxilium ex illa invocatione, et miracula qua; facta sunt, satis ostendunt, non inanem prosopopeiam, sed petitionem efficacem esse invocationem Sanctorum.

Jam Calvinus lib. III. cap. 20. instit. respondet, Patres voluisse quidem prohibere hanc superstitionem, sed non potuisse frangere impetum vulgi, id quod ostendit ex Concilio Carthaginiensi III, cap. 23, ubi prohibetur, ne in precibus, quae ad altare funduntur, oratio dirigatur ad alium, quam ad Patrem. Ex quo vult Calvinus colligi, voluisse Patres ejus Concilii saltem impedire ne mysterium coenae profanaretur invocatione mortuorum. Quod etiam confirmatur ex S. Augustino lib. XXII. de Civ. Dei c. 10, ubi dicit Sanctos non invocari a sacerdote sacrificante.

Sed nimis infirmum est Calvini refugium: Nam quod Patres non cupiverint prohibere invocationem Sanctorum, patet ex verbis ipsorum jam citatis, ubi ipsi suadent, hortantur, docent, Sanctos invocandos, et ipsi eos passim invocaverunt, et in Conciliis a se celebratis eos invocari praeceperunt. Neque in Concilio Carthaginiensihabetur unum verbum de invocatione Sanctorum, sed solum, praecipitur, ut oratio sacerdotis sacrificium offerentis dirigatur ad Personam Patris, non Filii aut Spiritus sancti, quod etiam modo servamus, quamvis toti sacrificemus Trinitati.

Beatus etiam Augustinus solum docet, ipsa prece qua sacrificium offertur, non invocari Sanctos, sed Deum, cui soli sacrificatur; Nam quod in ipso sacrificio memoria fiat Martyrum, et invocentur, ut pro nobis orent, idem Augustinus diserte docet tracta. 84. in Joan. et serm. 17. de verbis Apostoli, et Cyrillus cathechesi 5 mystagogica, ut supra citavimus, et idem patet ex liturgia Chrysostomi, et aliorum veterum: nam in omnibus Sancti invocantur.

Chapter 18 of 64