Caput II. Animas Sanctorum jam nunc frui Dei visione, demonstratur testimonio Ecclesire
Sed facile erit totidem argumentorum generibus veritatem propugnare. Primum igitur accedat Ecclesiae testimonium, quae in oratione de S. Gregorio dicit: « Deus, qui animae famuli tui Gregorii aeternae beatitudinis praemia contulisti etc. » Praeter quam orationem habemus etiam duo Concilia 0E- cumenica, et duorum summorum Pontificum decreta. Siquidem hoc ipsum definitum est in Concilio Florentino, sessione ultima, in decreto unionis Latinorum cum Graecis, et in Concilio Tridentino, sessione XXV. Idem quoque disertis verbis docet Innocentius III. c. Apostolicam, Extra, de Presbytero non baptizato. Idem denique post longas disputationes Benedictus XII. definivit in extravaganti, quae incipit. Benedictus Deus, quant totam refert Alphonsus a Castro lib. III. contra heereses, verbo Beatitudo.
Atque hinc solvitur primum argumentum adversariorum; nam iste Benedictus XII, qui successor fuit immediatus Joannis XXII. aperte testatur, Joannem morte praeventum, non definivisse istam quaestionem. Neque vero solum eam non definivit, sed etiam paulo ante mortem partim retractavit sententiam suam, partim etiam declaravit: nam asseruit Primo, se in omnibus suis sermonibus de hac re numquam intendisse rem definire, sed solum quaerere veritatem. Secundo, asseruit sibi displicere priorem sententiam, ac sentire se, animas Sanctorum videre Deum, etiam ante diem judicii; nisi aliter Ecclesia, et sui successores definirent quorum definitioni se submittere dicebat omnes suas opiniones. Habetur haec retractatio ipsis verbis, quibus facta est, apud Joannem Yillanura lib. XI. c. 19. historiae, de rebus Florentinorum, quam ille dicit se habuisse a fratre suo, qui in aula ejusdem Joannis Papae degebat.
Sed notanda sunt quinque mendacia Calvini lib. IY. Institutionum cap. 7 § 28. Primum est, Gersonem -vixisse tempore hujus Joannis: nam Joannes obiit anno 1334. ut testantur omnes historici, et nominatim Onuphrius, et ille Joannes Villanus lib. XI. c. 19. Gerson autem natus est anno 1363. ut ex Trithemio patet de scriptoribus Ecclesiasticis.
Secundum est, Joannem Papam negavisse animae immortalitatem. At si hoc esset verum, multo magis eam negasset Calvinus, qui pertinaciter defendit, animas non videre Deum: nec enim Joannes Papa ullius erroris accusatur a Gersone, et aliis, praeterquam istius de visione Dei.
Tertium est, nullum Cardinalium se opposuisse Joanni Papae: nam Joannes Villanus lib. X. c. ult. hist. scribit, majorem partem Cardinalium repugnasse Joanni, et idem colligitur ex decretali Benedicti XII.
Quartum est, Regem Galliaj Philippum interdixisse suis communionem Joannis Papae, nisi resipisceret. At Joannes ille Villanus loco citato scribit, Regem solum scripsisse ad Pontificem amice, et reverenter, eumque monuisse, ut caveret ab illis opinionibus, quae videntur suspicionem erroris ingerere posse.
Quintum est, Pontificem coactum a Rege.ad palinodiam. At Joannes praedictus scribit,
Joannem Pontificem solum retractasse opinionem suam pridie ante mortem suasu affinium, qui metuebant, ne, si Ecclesia postea contrarium definiret, ut etiam fecit, memoriae Joannis Papae aliqua nota suspicionis erroris inureretur. Vide quae scripsimus de hac re lib. IV. de Pontifice, cap. 14.
Chapter 2 of 64