Caput VIII. Cujus sit Sanctos canonizare
De secundo, ad quem videlicet pertineat auctoritas Sanctos canonizandi, notandum est, duobus modis posse aliquem canonizari. Uno modo particulariter, ita ut solum in una provincia, aut dioecesi habeatur Sanctus, et colatur pro Sancto. Alio modo gene-
raliter, ita ut in tota Ecclesia habeatur pro Sancto, nec ulli liceat de ejus sanctitate dubitare.
Primo modo canonizare poterat quilibet Episcopus, ut docet Thomas Waldensis, libro de Sacramentalibus, tit. XIV. cap. 122. et patet tum ex Cypriano lib. III. epist. 6. ubi jubet ad se scribi, cum aliquis Martyr de hac vita exit, ut statim possit ejus memoriam sacrificiis celebrare, et singulis annis postea diem cjns natalem colere: tum etiam ex multis Sanctis, quos ita colunt quaedam provinciae, ut tamen ignoti sint penitus aliis provinciis. Unde in Concilio Florentino, sess. VII. dicunt Latini, Simeonem Metaphrastem in Ecclesiis Graecorum pro Sancto coli, cujus apud Latinos nulla unquam memoria exstitit. Tamen hoc, quod olim licuit, modo non licet. Siquidem Alexander III. et postea Innocentius III, videntes abusus, qui oriebantur circa Sanctorum cultum, prohibuerunt, ne deinceps aliquis pro Sancto coli inciperet, sine Romani Pontificis approbatione, ut patet cap. I. et 2. de reliquus, et Sanctorum veneratione.
Secundo modo canonizare, id est, ita ut in tota Ecclesia Sancti habeantur, communis sententia est, pertinere ad summum Pontificem: nam id habetur cap. Audivimus, et cap. Cum ex eo, de reliquiis, et veneratione Sanctorum, et cap. Venerabili, de testibus et attestationibus; et patet etiam ratione; nam ad eum spectat proponere toti Ecclesiae quid sit credendum, et quid agendum in iis, quae sunt religionis, qui toti Ecclesiae praeest. Item ex contrario, declarare, qui sint haeretici, ita ut a tota Ecclesia pro talibus habeantur, est summi Pontificis, ut ante ostendimus, ergo declarare qui sint Sancti, et colendi, ejusdem erit summi Pontificis.
Dices, plurimi Sancti sunt, qui in tota Ecclesia coluntur, quos non canonizavit summus Pontifex. Primus enim Pontifex (ni forte fallor) qui Sanctos legatur canonizasse, videtur fuisse Leo Papa 111. de quo sic scribit sanctus Ludgerus in epistola de miraculis sancti Suiberli, cap. 9. in II. tomo Surii: « Tandem devota instantia Caroli (Magni) et Hildebaldi Archipraesulis Coloniensis, venit a Colonia idem Papa Werdam et ibi post alias solemnitates sanctum Suibertum solemniter Catalogo sanctorum Confessorum adscripsit pridie Nonas Septembris. » Hanc primam legi solem nem ca-
nonizationem, ante quam fortasse fuerunt etiam aliae, sed non mihi constat: Postea autem Innocentius II, canonizavit sanctum Hugonem Episcopum Gratianopolis, ut patet ex epistola ejusdem Pontificis ad Priorem Carthusiae datam, apud Surium, tom.II. Inde vero Alexander III, B. Bernardum in Sanctos retulit, ut habetur ad finem librorum de vita ejusdem Bernardi. A quo tempore omnes alii, qui Sancti sunt habiti, ut Thomas Cantuariensis, Dominicus, Franciscus, et alii, a Pontificibus in numerum Sanctorum relati sunt. Quid ergo dicemus de tot Sanctis, qui ante ea tempora colebantur in Ecclesia.
Respondeo, Sanctos veteres coepisse coli in Ecclesia universali, non tam lege aliqua, quam consuetudine. Sed sicut consuetudines aliae vim habent legis ex tacito consensu Principis, et sine eo nullam vim habent, ut patet ex B. Thoma, 1.2. quaest. XCVII. art. 3. ita Sancti alicujus cultus, ex consuetudine Ecclesiarum generaliter introductus, vim habet ex approbatione tacita vel expressa summi Pontificis.
Chapter 8 of 64