Caput XV. Proponitur controversia de invocatione Sanctorum
Demonstravimus Sanctos esse colendos: sed quia peculiaris difficultas est de cultu invocationis, idcirco nunc recto ordine sequitur, ut tractemus de invocatione Sanctorum.
Duo sunt de hac quaestione errores extremi, veritas est in medio, ut fere sero per esse solet. Primus error est, posse ac debere S. Mariam, quae praecipua Sanctorum est, invocari, non secus ac Deus invocatur. Ita olim quidam, quos Epiphanius refert et refellit, haeresi 78. in fine, et haeresi 79. per totum. Alter est error, nullum Sanctorum post mortem debere invocari ullo modo, quia vel non possunt orare mortui pro viventibus; vel si possunt, non nisi in genere orant, quia non possunt cognoscere nostras preces, quas ad illos fundimus. Hic error multorum est.
Primus omnium videtur fuisse "Vigilantius, qui in hunc lapidem offendit. Nam quod Alphonsus de Gastro in libro de haeresibus, verbo, Sancti, tribuit hunc errorem Eustathio, qui ante Vigilantium vixit, non facile probari potest. Siquidem Eustathius Basilicas Martyrum contemnebat, et forte reliquias etiam: at de invocatione nihil docuit. Vide Socratem lib. II. cap. 33. et Concilium Gaugrense. Igitur Vigilantius, ut est in lib. S. Hieronymi contra Vigilantium, docebat, post mortem nullius pro altero exaudiri orationem, et ideo Sanctos mortuos non orare pro viventibus, ex quo sequitur, frustra eos invocari.
Deinde invocationem Sanctorum apertius et fortius oppugnarunt tempore B. Bernardi Henriciani, seu Petrobrusiani, et Apostolici, ut refert ipse S. Bernardus serm. 66. in Cantica, et auctor vitee S. Bernardi lib. III. cap. 3. Idem paulo post docuerunt Waldenses, ut auctor est B. Antoninus IV. par tit. XI. c. 7. §. 2. Idem postea quidam nomine Cathari, ut auctor est Turrecremata, lib. IV. par. 2. cap. 33. summa: de Ecclesia. Idem postea Joan. Wiclef. ut scribit Thomas Waldensis tom. IIJ. tit. XII. c. 108. et seq. Nec
non Thaboritee, qui de familia sunt Joannis Iluss, ut scribit.d£neas Sylvius de origine Bohemor. c. 33. Quamquam Wiclefus non illicitum esse dicebat orare Sanctos, sed solum inutile et superfluum; dicebat enim videri stultitiam recurrere ad scurras alicujus Principis, quando ipse Princeps est paratissimus per se audire, vel sectari turbidos rivos, quando fons ipse patet: quibus verbis obiter Sanctos scurris et rivis turbidis conferebat, quod est haereticorum proprium.
Denique, haeretici nostri temporis, ut Lutherus in libris ad Waldenses; Melanchthon in Apol. art. 21. Confess. Augustanaj; Brentius cap. 24. Confess. Wirtemb. et Calvinus lib. I. cap. 14. §. 12. et lib. III. Instit. cap. 20. §. 20. et seq. trig. docent de orationibus Sanctorum. Primo,ex divinis litteris non haberi, quod sancti mortui orent pro vivis, ac proinde hoc non esse certum. Secundo, si sancti orant, eos non orare nisi in genere pro tota Ecclesia electorum, non autem pro isto, aut illo in speciali. Tertio, inutile et illicitum esse invocare Sanctos, sive Angelos, sive homines, ac petere, ut pro nobis orent; inutile quidem, quia non habent tam longas aures (ita enim Calvinus loquitur) ut preces nostras audire possint: illicitum autem, quia hinc obscuratur gloria Christi, qui est unicus mediator et intercessor noster.
Deteguntur aliquot fraudes et mendacia hcereticorum.
Habemus igitur quae sit sententia adversariorum, sed antequam eam refellamus, utile erit cognoscere breviter, quibus calumniis et mendaciis Melanchthon, et Calvinus eam simplicibus persuadeant.
Philippus loco notato tria mendacia dicit. Primo, nos tribuere Sanctis divinitatem, id est, vim cognoscendi mentium cogitationes. Mendacium est apertum; nec enim ullus Catholicorum hoc dicit, vel dixit unquam; asserimus enim eos cognoscere nostras preces, non ut sunt in mentibus nostris, sed ut sunt in Deo, quem vident, et qui eas ipsis ostendit.
Secundo, ante tempora S. Gregorii non
exstare mentionem invocationis Sanctorum. Paulo liberalior fuit Martinus Kemnitius, qui in examine sess. XXII. Concilii Tridentini dicit, invocationem Sanctorum coepisse post tempora Augustini; et in exam. sess. XXV. dicit, auctorem invocationis B. Mari® fuisse Petrum Gnapheum, qui vixit circa annum Domini 480., qu® imperitia vel malitia est intolerabilis in tantis Magistris in Israel, cum sint loca innumepibilia in Ambrosio, Augustino, Hieronymo, Basilio, Athanasio, Iren®o, et aliis quos postea citabimus, et qu® etiam citantur a Ccnturiatoribus, Centur. IV. cap. 4. et Centur. V. cap. 4.
Tertio, Papistas esse asinos, qui docentex libro S. Hieronymi contra Vigilantium, Vigilantium negasse invocationem Sanctorum, cum in toto illo libro Hieronymi non sit una syllaba de invocatione Sanctorum, sed solum de honore reliquiarum. At hoc ipsum ostendit Philippum non quidem asinum, sed certe valde stupidum fuisse; nam etsi Vigilantius non dixit, Sanctos non esse invocandos, tamen dixit, eos non posse orare pro nobis: hinc autem si non colligeremus, cum negasse invocationem Sanctorum, tunc vere tardiores asinis essemus. Quis enim invocaret eum, qui non potest ullum auxilium pr®bere? Sapientius igitur fecerunt Magdelyxrgenses, Centur. IV. cap. 8. qui videntes non posse negari, quin Vigilantius idem senserit quod ipsi, dicunt, eum non fuisse h®reticum, sed sanctum Presbyterum, et cum Hieronymo contendisse, ac vicisse.
Porro Calvinus multa etiam dicit mirabilia. Primum affirmat lib. III. Institut. c. 20. ^ 21. in omnibus hymnis et litaniis Papistarum, nullam unquam fieri Christi mentionem: et cum semper oremus Sanctos mortuos, numquam nobis in precibus Christum occurrere. Quod certe tale mendacium est, ut periculum sit, ne Diabolus cognomen mendacis amittat; quid enim? nonne in litaniis dicimus: Kyrie eleison, Christe eleison, Pater de Coelis Deus elc. Nonne fere omnesf hymni, quos in Breviario legimus, sunt vel Ambrosii, vel Gregorii, vel Prudentii, vel Sedulii antiquissimorum auctorum? Et nonne omnes diriguntur ad Deum, et terminantur per Gloria tibi Domine, vel quid simile? Nonne omnes orationes Ecclesi®, qu® leguntur in Missa, diriguntur etiam ad
Deum, et terminantur Per Christum Dominum nostrum?
Secundo, Sanctos cum Christo regnantes passim in illo capite 20. libri III. vocat mortuos, larvas, umbras, colluviem; qu® incredibilis blasphemia est.
Tertio dicit, lib. III. cap. 20. §. 20. solum Christum introisse in sanctuarium cceli, et solum ipsum deferre ad Deum vota populi eminus in atrio existentis. Quibus verbis significat, non solum sanctos homines, sed etiam SS. Angelos non posse Deo nostras preces offerre, sed solum Christum: quod est contra apertissimam Scripturam, Tob. XII: Ego, inquit Raphael, obtuli orationem tuam Domino. Et Apocal. VIII: Ascendit fumus incensorum de orationibus Sanctorum de ■manu Angeli coram Deo. Et contra ipsum Calvinum, qui infra sui oblitus admittit Angelos offerre Deo nostras preces.
Quarto dicit, lib. III. cap. 20. §. 22. nos invocare Sanctos plane ut Deos, et habere nos Deos plurimos non pro numero urbium, ut dicitur Hierem. II. de Jud®is, sed pronumero capitum multitudinis, qu® est calumnia manifesta, ut ex Litaniis apparet. Quis enim Deo dicere auderet, S. Deus, ora pro nobis? Nec est nova calumnia; nam etiam antiqui hostes Ecclesi® mentiebantur, homines mortuos pro Diis Catholicos habere, ut patet ex Cyrillo lib. VI. in Julian. ultra med. et lib. X. ante med. et ex Eusebio lib. IV. histor. cap. 15. et lib. VIII. cap. 6. et ex Augustino lib. XXII, contra Faustum cap. 4. et ex Hieronymo contra Vigilantium.
Quinto ibidem dicit, nos rogare virginem, ut filium jubeat facere quod petimus. At quis nostrum hoc dicit? cur non probat ullo exemplo? Pr®terea si Josue X. dicitur: Obediente Deo voci hominis, cur non posset aliquo modo dici, filium Dei obedire matri aliquid petenti?
Sexto ibidem dicit, nos ante statuas Barbar®, vel Catharin® demurmurare Pater noster, et Pastores hunc usum suo plausu approbare. At fideles etiam simplicissimi si interrogentur, respondere solent, se orationem Dominicam dirigere ad Deum, id autem se facere coram imaginibus Sanctorum, sperantes per auxilium Sanctorum suam orationem ad Deum melius, et felicius perventuram, sed etiamsi aliqui tam stupidi essent, ut S. Barbarse dicerent, Pater noster, nura imperitia aliquorum traduci debet quasi esset dogma Ecclesiasticum? et qui sunt Pastores, qui hunc abusum probant?
Septimo dicit, in Concilio III. Carthaginiensi vetitum fuisse, ne in publicis precibus diceretur: Sancte Petre, ora pro nobis, sed istud decretum, nisi in suo codice Calvinus addiderit, nusquam reperitur. Concilium enim solum definit, ut oratio sacrificantis dirigatur ad Patrem, non ad Filium, vel Spiritum sanctum, de Sanctis nulla mentio. Sed Calvinus per suam Dialecticam ex eo, quod oratio debet dirigi ad Patrem, deducit, non posse invocari Sanctos, et inde ulterius ‘deducit, Concilium statuisse, ut non dicatur: -S. Petre, ora pro nobis.
Octavo dicit, horrendum esse sacrilegium, Sanctos vocare praisules salutis, et nullo colore defendi, quod quidam Sanctis dicunt: E coelo nos respice, et adjuva. At priorasunt verba Ambrosii libro de viduis: posteriora Gregorii Nazianzeni oratione in Cyprianum, in Athanasium, in Basilium: istis autem duobus viris nihil habuit antiquitas sapientius.
Chapter 15 of 64