Caput XI. Proponitur quaestio de cultu Sanctorum cum argumentis adversariorum
Expeditis quaestionibus de gloria, et canonizatione, sequitur recto ordine controversia de cultu. Fuit antiqua haeresis Eustachii apud Socratem, lib. II histor. cap. 33. Eunomii, et Vigilantii apud Hieronymum, Cluudii Taurinensis apud Jonam Aurelianensem, et Wiclefi apud Thomam Waldensem, tom. III de Sacramentalibus, tit. XIII. Sanctos non esse colendos: quae rursum per Calvinistas, et Lutheranos renovata est; nam Magdeburgenses Centur. I. lib. II, cap. A, coi. 340. dicunt omnem Sanctorum adorationem esse idololatriam. Pari ratione Calvinus lib. I. Institut. cap. II, §. 41. et cap. 12, §. I et 2. non patitur ullum cultum exhiberi sanctis Angelis, vel hominibus defunctis, neque parvum, neque magnum. Argumenta vero ejus haec sunt.
Primum, duplex est honor: unus civilis, que honoramus potentes, et sapientes homines: alter religionis, qui Deo soli convenit: sed Angelis, et sanctis hominibus non convenit honor ille civilis, ut notum est, cum non versentur nobiscum civiliter: honor autem religionis non potest eis tribui, quia religio est cultus Dei. Atque hac sua distinctione eludit Calvinus argumenta Catholicorum, cum probant posse creaturas adorari exemplo Abrahae, qui adoravit filios Heth; et Jacobi, qui adoravit fratrem suum Esau; et filiorum Israel, qui adoraverunt Joseph; vult enim istos omnes fuisse civiles.
Secundum argumentum: Si Sanctis deberetur cultus aliquis religionis; certe dulice, non latriae, ut Catholici docent: at ineptum est dicere, Sanctos coli, et non latria; nam cum latria significet cultum, colere sine latria, est colere sine cultu. Deinde plus est quam Wr/ssvstv; nam So vXsvetv est servire, ).«vpeustv est colere, minus autem est colere aliquem, quam ei servire, colimus enim pares, ut amicos, et collegas, non autem servimus, nisi dominis.
Confirmari potest hoc argumentum ex Laurentio Valla, et Theodoro Beza, qui in annotationibus ad cap. IV Matth. docet, la-
Chapter 11 of 64