Skip to the text

Caput VI. Idem confirmatur rationibus, quce tamen in Scripturis fundamentum habeant

Addamus postremo argumenta ex ipsa ratione petita. Prima ratio sumi potest ex suppliciis damnatorum. Siquidem Deus non est pronior ad puniendum, quam ad remunerandum: Quare cum impii jam nunc in tormentis sint, sequum certe videtur, ut etiam justi prcemia sua percipiant. Esse autem nunc impios in tormentis, Evangelium testatur; nam Luc. XYI. legimus: Dives autem cum in tormentis esset ctc. Respondent Graeci, illam esse parabolam, et continere futurorum narrationem; sed ad majorem efficaciam narrari futura tamquam praesentia. ^

Contra; Primo, non videtur esse parabola, sed historia, tum quia in ea ponuntur nomina propria Lazari et Abrahte; tum etiam, quia Ecclesia colit Lazarum illum, ut vere sanctum hominem; tum denique, quia historiam esse dicunt Ambrosius in cap. XVI. Lucae, Hieronymuslib.il. in Jovinianum, Augustinus de cura pro mortuis, cap. 14. Gregoriuslib. IV. Dialog. cap. 29.

Secundo, etiamsi parabola esset, non potest significare res futuras post diem judicii, sed rem praeteritam, vel praesentem. Nam dives ait: Rogo te pater Abraham, ut mittas Lazarum ad fratres meos etc. Et Abraham respondet: Habent Moysen, et Prophetas, audiant illos. At post diem judicii non erunt homines in hoc mundo, nec poterunt Mosem et Prophetas audire; igitur si narratio illa parabolica sit, ostendit tamen jam nunc animas esse in pcenis; alioqui nec vera, nec verisimilis esset.

Secunda ratio, tota Ecclesia invocat Sanctos post Christi adventum, et omnes Patres Gr«ci et Latini docent, Sanctos esse invocandos: cunj tamen ante Christi adventum non legatur id fieri solitum esse. At si Sancti essent etiam nunc sub terra in sinu Abrahae, non differentem statum a statu Sanctorum Testamenti veteris haberent.

Tertia ratio, utBasilius notat initio oratio¬

nis in sanctum Barlaam, ante Christi adventum Sanctorum mors deflebatur; at post Christi adventum summa cum laetitia celebramus dies mortis Sanctorum Quare hoc? nisi quia tunc mori miseria erat, nunc est fcelicitatis initium. Et confirmatur; nam diem mortis nunc vocamus diem natalem, quia videlicet Sancti morientes in terris, nascuntur in coelo.

Quarta ratio ex visionibus eorum, qui viderunt animas aliquas in tormentis Gehenna?, alias in Purgatorio, alias in paradiso. Vide Gregorium lib. IV. Dialog. cap. 37. et Bedam lib. V. histor. cap. 13.

Quinta ratio, Sancti habent nunc meritum vitae aeternai, vel si non habent, numquam habebunt, quia post finem vita? non est locus novis meritis, et nullum est impedimentum, quo minus vitam «ternam nunc habere possint, cum coelum antea clausum nunc pateat; igitur fatendum est, eos jam nunc praemium suum accepisse.

Sexta ratio, Deus Levit. XIX. scribi jussit: Aon morabitur apud te opus mercenarii tui usque mane: ergo ne Deus contrarius sibiipse videatur, non retinebit mercedem Sanctorum usque ad mundi consummationem.

§eptima, Proverb III: Spes quce differtur, ajfliyit animam, at non convenit, ut ii affligantur, qui nullum habent peccatum.

Ex his solvuntur argumenta opposita. Ad primum dico, diem judicii generalis futurum, et tunc reddendum unicuique secundum opera sua: sed tamen ante illud judicium processisse aliud particulare, in quo etiam redditum est unicuique secundum opera ejus. Neque ista inter se pugnant, nam in priore judicio redduntur praemia privatim, in posteriore publice, et manifeste; quemadmodum dies judicii generalis dicitur dies Domini, non quod alii dies non sint Domini, sed quia ille erit manifeste dies Domini, atque adeo manifeste, ut nemoEpicuroeus, sed vel Athaeus sit, qui tunc non sit confessurus, cum esse diem Domini. Et quomodo apud mercatores certus quidam dies vocatur dies solutionis, non quod aliis diebus non solvantur debita, sed quia ille dies ad hoc tantum constitutus est, ut fiant solutiones: sic etiam qua}dam dies dicitur dies judicii et retributionis, non quod aliis diebus Deus non judicet, et retribuat, sed quia illa dies ad hoc tantum constituta est, ut fiat judicium et retributio.

Dices, At videtur frustra futurum judicium, si jam sunt reddita praemia; quid enim refert, sive palam, sive clam reddita sint?

Respondeo, non erit frustra. Sunt enim quinque causae, ob quas fiet judicium generale, etiamsi praecesserit judicium particulare. Prima est, ut ostendatur Dei justitia, et misericordia. Omnia enim Deus facit propter gloriam suam demonstrandam, sed tamen nunc non ita aperte ostendit, quin inveniantur, qui Deum injustitiae accusent, vel nullam habere cum providentiam credant, cum videant bonos affligi, malos gaudere; ideo Deus elegit sibi unum diem, in quo coram toto mundo ostendat summam suam justitiam in impios, et summam misericordiam in pios, et simul ostendat se cum summa misericordia erga justos, nulla uti crudelitate, vel injustitia in impios: et cum summa severitate erga impios nulla uti acceptione personarum, vel iniqua liberalitate erga pios.

Secunda causa est, ut clarificetur filius hominis; pertinet enim ad gloriam Christi, ut qui in primo adventu, tamquam reus injustejudicatus est, iterum appareat gloriosus, et judex, et impleatur illud Isaiae XLV: Vivo ego, quia mihi curvabitur omne genu, quod Paulus Rom. XIV. de Christo judicaturo exponit.

Tertia est, ad laudem bonorum, ignominiam vero malorum. Vult enim Deus, ut Sancti, qui in certaminibus suis spectaculum facti sunt mundo, Angelis, et hominibus: sic etiam coram toto mundo, omnibus Angelis, et hominibus victores pronuntientur. Ideo Paulus, ubicumque de judicio loquitur, istam causam afTerre solet, ut Roman. II. I. Cor. IV. et alibi.

Quarta est, ut totus homo judicetur, et praemium suum recipiat; nunc enim solum animae judicantur, et partem praemii accipiunt.

Quinta, quia nondum sunt finita opera bona et mala defunctorum. Adhuc enim Lutherus male agit corrumpendo libris suis mentes hominum: et B. Paulus adhuc bene operatur exemplo et scriptis, id quod eleganter deducit Basilius in libro de virginitate, ante medium, exiliis verbis I. Timoth. V: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium: quosdam vero subse¬

quuntur. Quia igitur tunc unientur opera mala et bona, quando finietur mundus, ideo tunc ultima feretur sententia.

Ad secundum dico, nullam esse injustitiam, quod animus sine corpore beatificetur; nam animus et corpus non sunt duo supposita, quales sunt duo sodales, ita ut uni fiat injuria, si prius altero remuneretur; sed sunt unum suppositum tantum ex duabus partibus compositum: hoc autem unum suppositum mavult secundum alteram partem interim beati, quam secundum neutram, et proinde nulla ei fit injuria; volenti enim non fit injuria, sed invito. Dico secundo, etiamsi animus et corpus duo supposita essent, tamen adhuc nulla fieret injuria corpori, dum solus animus beatur; nam ad opera bona et mala, anima concurrit principaliter, corpus solum instrumentaliter, imo ad ipsam essentiam meriti et demeriti, non concurrit nisi sola anima. Consistit enim meritum et demeritum in electione voluntatis, quae electio a sola anima procedit, et in sola anima sedem habet. Dico tertio, etiamsi animus et corpus aeque principaliter concurrerent ad opera bona et mala; tamen adhuc non esset injustum coronari animam ante diem judicii, et non corpus, quia anima separata capax est gloriae, et coi-onae, corpus autem separatum non est capax.

Ad tertium dico duo. Primo, Christi animam ante resurrectionem corporis sui non ascendisse quidem ad coelum corporeum, tamen fuisse in paradiso coelesti formaliter, id est, fuisse beatam et gloriosam; quod si hoc tribuere vellent adversarii animabus Sanctorum, non essemus multum solliciti de ccelo isto corporeo. Dico secundo, Christum moriendo, quiescendo, resurgendo et ascendendo in coelum fuisse exemplar nostrum quantum ad corpus; nos enim primo morimur, secundo quiescimus in sepulcliro, tertio resurgemus, ultimo ascendemus in coelum corporaliter, sicut Christus fecit. Quod autem Christi anima descenderit ad inferos, priusquam ascenderet in coelum, non pertinet ad exemplar; non enim Christus ad inferos descendit, ut nobis viam ad inferos demonstraret, vel ut ibi pararet nobis locum, sed ut animas, quae ibi erant, educeret, ac infernum destrueret, ne animae Sanctorum deinceps eo deducerentur.

Aii quartam rationem, quae sumebatur ex poena daemonum, respondeo, dromones multos nondum esse demersos in abyssum, sed in aere hoc nostro caliginoso versari ad exercitationem hominum: unde Apostolus ad Ephes. II. eos vocat principes aeris hujus. Nihilominus tamen omnes daemones jam nunc puniri, tam poena damni, quam poena sensus; non enim sunt hominibus meliores, et tamen hominum impiorum spiritus jam demonstravimus luere poenas Gehennae, ac propterea, cum sanctos Angelos, qui in veritate steterunt, ex Evangelio constet semper videre faciem Dei, cur non etiam consequens sit, ut Angeli rebelles judicium Dei sustineant? Quare recte Beda in commentario c. 3. epist. S. Jacobi scribit, quocumque daemones volitent, eos ubique suam Gehennam circumferre. Et S. Augustinus lib. de corrept. et gratia, cap. 10. ac S. Prosper lib. I. de vita contemplativa, daemones jam judicatos ac miseros effectos docent.

Sunt tamen plura Sanctorum testimonia, qua) videnlurasserere daemones non esse torquendos poena Gehennae ante diem judicii. Justinus in Apolog. i et 2. saepius repetit, daemones igni sempiterno tradendos, nondum tamen traditos. Irenseus lib. V. ultra medium, dicit Diabolum ante Christi adventum numquam blasphemasse Deum, quod ignoraret adhuc suam damnationem, sed a Christo et Apostolis tandem didicisse, ignem roternum sibi esse paratum: quam sententiam idem Irenaeus a Justino se accepisse significat. Eamdem tamquam Justini sequitur QEcumenius in cap. ultimum prima) Petri. Epiphanius in hroresi Sethianorum affirmat, da)inones non modo damnationem suam ignorasse, sed etiam salutem per Christi adventum sperasse; sed cum viderent, nihil a Christo pro dromonibus fieri, tum demum de salute desperasse, et per haereticos Deum blasphemare coepisse.

S. Antonius apud Athanasium in vita ejusdem Antonii: « Non ignorat, inquit, damion futura tormenta, et aestuantis Gehennae novit incendia. » Similem sententiam de futuris tormentis dromonum habent etiam infra scripti patres; Ambrosius in comment. cap. VIII. Lucro, Hieronymus, et Ghrysostomus in cap. VIII. Matth. Augustinus lib. VIII. civitate Dei, c. 23. et lib. I. de nup.ct. concup. cap. 23. Gregoriuslib. IV. moralium, cap. 10. et lib. IV. Dialog. cap. 29. Theodoretus in epitome divinorum decretorum,

cap. de daemonibus, et Bernardus in serm. de S. Malachia. Sed Justini, Irenroi, Epiphanii, atque GEcumenii sententiam non video, quo pacto ab errore possimus defendere. Croteri autem Patres duo quaedam affirmant, quro verissima sunt, dromones in die judicii ex hoc aere in abyssum praecipitandos, et eos adhuc exspectare futura tormenta.

Croterum non oportet inde colligere, eos hoc tempore non torqueri; nam etsi vere torqueantur, et secum Gehennam portent, ut ait Beda, tamen pronarum suam plenitudinem in die judicii habebunt, quando inferorum carceribus concludentur; quod pronarum complementum adeo timent, ut in exorcismis nulla re magis torqueri videantur quam comminatione futuri judicii; qua) etiam causa est cur exorcismi fere concludi soleant: « Per eum qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. »

Cur autem adeo trepident illam detrusionem in abyssum, hro causae esse videntur. Prima, quia non poterunt amplius hominibus nocere. Secunda, quia non amplius extorquebunt ab ullo cultum Deo debitum, ut modo faciunt, dum ab Ethnicis etNecromanticis adorantur. Tertia, quia tunc patebunt eorum fraudes, et debilitas, cum omnes intelligent, eos a viris, frominis, pueris, supeperatos. Quarta, quia non solum a Deo, sed etiam ab hominibus judicabuntur; nam etiam Angelos judicabimus, teste Paulo, 1. Corinth. VI.

Chapter 6 of 64