Skip to the text

Caput XIV. Solvuntur argumenta initio proposita

Nunc adversariorum argumenta breviter dissolvamus. Ad primum. Si Calvinus per cultum religionis intelligit cultum latriae, fatemur Sanctos non debere coli cultu religionis. Sed negamus, praeter cultum latriae nullum esse alium cultum, nisi civilem, jam enim ostendimus quemdam tertium cultum, qui etiam dicitur religionis, licet secundario.

Ad secundum, admitto duliae cultum deberi Sanctis, et nego id esse absurdum. Ad primam probationem respondeo, colei’e sine latria non esse colere sine cultu, sed colere sine tali cultu. Nam etiam B. Augustinus, qui tamen non erat ineptus, lib. XX contra Faustum, cap. 21. dicit, Sanctos coli, et non latria.

Ad secundam probationem dico, duliam non esse plus quamlatriam. Nam secundum profanos auctores idem significant: secundum autem Scripturae et Ecclesiae usum longe major est latria, quam dulia: latria enim non est quilibet cultus, sed cultus summae servitutis: dulia est cultus cujuslibet servitutis.

Dices: At non sumus servi Sanctorum, sed conservi, ergo dulia sanctis non convenit. Aliqui respondent: cultum Sanctorum non vocari duliam, id est, servitutem, quia exhibetur eis a servis; sed quia exhibetur ipsis, qui servi Dei sunt. Sed isti timuenmt, ubi non erat timor.

Dicendum igitur, duliam significare quamlibet servitutem, tam perfectam, quam imperfectam. Est autem perfecta servitus eorum, qui id, quod sunt, alterius sunt; et operantur mori ab alio, tam efficienter, quam finaliter, id est, operantur propter Dominum, et ab ipso Domino mori. tamquam instrumenta ad operandum, ut Aristot. docet, lib. I. Polit, cap. 3. Imperfecta servitus est eorum, qui aliquid horum habent, non tamen omnia, id est, qui moventur-ab alio aliquo modo. Unde infans dicitur nihil differre a servo, licet sit dominus, Galat. IV, quia

movetur ab alio effective: et contra, is qui regit, dicitur servus eorum quos regit, II. Cor. IV: Nos autem servos vestros per Jesum; quia movetur ab alio finaliter. Nos ergo etiamsi non sumus servi Sanctorum perfecte, sumus tamen imperfecte, quatenus illi nos movent et juvant ad bene operandum exemplo suo,’ et intercessione apud Deum. Hinc B. Paulinus natal. I, 2 et 3. S. Felicis, passim vocat se famulum et servum S. Felicis; et B. Gregorius lib. II Dialog. c. 24. non timuit dicere B. Petro, grata esse servientium sibi obsequia.

Ad confirmationem ex Valla et Beza, fateor secundum usum profanorum scriptorum idem esse duliam et latriam, tamen secundum usum Scripturae, latria fere numquam accipitur pro cultu, qui exhibetur creaturas: secundum usum autem Ecclesias, numquam omnino. Et sicut licuit antiquae Ecclesiae contra veteres haereticos nova vocabula invenire, ut ogoouo-tos etc.cur non licuit etiam Ecclesias posteriori contra haereticos posteriores nova aliqua vocabula invenire, aut certe iisdem in alia significatione uti?

Ad illud Augustini de dulia et latria respectu Dei, Respondeo: eum locum esse pro nobis; nam ex eo, quod Augustinus ait, latriam dari Deo, ut Deus est, duliam eidem, ut Dominus est: colligitur latriam non posse communicari creaturae, quia unus tantum est Deus: at duliam posse communicari, quia multi sunt vere et proprie Domini. Quamquam interim fatemur, duliam, qua colitur Deus, esse dpliam per excellentiam, et specie distingui ab ea, qua coluntur Sancti.

Ad tertium argumentum; ad primum locum, Deuteron. VI. dico, eum locum debere sic intelligi; Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli seniies; ea servitute, quae Deo soli convenit. Nam in Graeco est Unde Augustin. quaest. 61. in Genes, annotavit: ideo non esse dictum, solum Deum adorabis, et illi soli servies; sed: Deum adorabis, et illi soli servies, quia adoratio convenit etiam creaturis, non autem servitus latriae, qua: hic nominatur. Sed praeterea quamvis esset scriptum, illi soli Soukuo-etj, eodem modo exponi deberet; nimirum, illi soli servies certo quodam genere servitutis, non autem absolute, illi soli servies. Siquidem in textu Hebraico est Tiiyn; et tamen invenimus, non obstante hoc prrecepto, dictum Jacobo ab Isaac, Genes. XXVII: Serviant tibi populi, et adorent te filii matris luce; ubi sunt illa verba, Tajt et 'nVnnton. Praeterea sicut hic legimus: Illi soli servies, ita legimus I. Timoth. VI: Qui solus habet immortalitatem, et tamen scimus, Angelos et animas esse etiam immortales suo quodam modo.

Ad illud I. Timoth. I: Soli Deo honor et gloria; respondeo, similiter intelligendum de certo honore et gloria; Nam Rom. II. lego: Gloria et honor omni operanti bonum. Denique arctius dictum est Isai. XLIV: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est Deus; et tamen legimus in Psalm. LXXXI! Ego dixi, Dii estis; nec tamen illud primum est falsum, sed sano modo intelligendum est.

Ad illud Matth. IV dico, Diabolum postulasse a Christo npor/.wwan, in signum latriee, et proinde postulasse latriam; ac propterea a Domino illi fuisse responsum: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

Ad illud Galat. IV: Iis, qui natura non sunt Dii, (i) iSo-Aebjars, respondeo, verbum Sov- Xs-jetv esse commune servituti Dei et creaturarum, et proinde exponi debere pro loci exigentia. Hic autem sumitur pro cultu solius Dei; id enim circumstantiae loci necessario postulant.

Ad quartum argumentum; ad primum exemplum dico, Aman voluisse adorari ut Deum; id enim ex verbis Mardochsei colligitur.

Ad secundum de Cornelio dico, cumS. Hieronymo lib. contra Vigilantium, Cornelium aliquid divinum in Petro inesse putavisse, et ideo jure correctum: vel cum Chrysostomo in hunc locum Actorum, Cornelium" pie Petrum veneratum, sed Petrum ex modestia cum honorem, qui alioqui sibi debebatur, recusasse.

Ad tertium, quid mirum, si Paulus noluit sibi sacrificari? Id enim supra diximus, esse actum externum, soli Deo debitum.

Ad quartum dico, esse pro nobis; nam vel Joannes putavit eum, qui sibi apparuerat, esse Deum, aut Angelum: si Deum merito reprehensus est: si Angelum, et tamen adoravit, cur nos reprehendimur, qui facimus

quod Joannes fecit? num melius Joanne norunt Calvinistse, sintne Angeli adorandi?

At cur, inquiunt, reprehensus est? Primo, quia forte Angelus sic apparuit, ut potuerit existimari Christus. Dixerat enim cap. I: Ego sum primus, et novissimus, et fui mortuus, et ecce sum vivens etc. Itaque poterat existimari Christus, cujus personam gerebat, nisi ipse explicuisset, se non esse Christum, et ideo corrigendus fuit adorator non propter errorem adorationis, sed propter errorem personae. Ita respondet Augustin. quajst.Gl. in Genes.

Secundo dico, Joannem recte voluisse Angelo cultum debitum exhibere; sicut meminerat fecisse Abraham, et Loth, atque alios majores suos: tamen Angelum prohibuisse ob reverentiam humanitatis Christi. Nam ante Christi adventum Angeli se ab hominibus adorari patiebantur: at posteaquam Deus homo factus est, et omnes Angeli hominem in Christo adorare coeperunt, noluerunt ipsi ab hominibus adorari, et praecipue ab Apostolis, aliisque summis viris. Ita Reda, Anselm. Richard. et Rupertu.s in cap. XIX Apocal. et scholia Graeca in cap. XXII et ante hos auctores S. Gregor, lib. XXVII moral. cap. H. et homil. 8. in Evang. Nec tamen sequitur, nos male facere, si Angelos adoremus; nam et nos recte illos adoramus, et ipsi recte adorari recusant. Itaque Joannes ipse cum cap. XIX semel audivisset: Vide ne feceris etc. tamen cap. XXII iterum voluit eumdem Angelum adorare; intelligebat enim, et se recte facere adorando, et Angelum recte facere recusando, nec enim suspicari licet Joannem aut obliviosum, aut indocilem fuisse.

Ad ultimum ex Patribus, dico, eos loqui contra errores Gentilium, qui ex hominibus sceleratis veros Deos faciebant, eisque sacrificia offerebant. Nam quod alioqui sancti Angeli et homines debito cultu prosequendi sint, sexcentis in locis iidem Patres affirmant, quorum locorum jam aliqua supra retulimus.

Chapter 14 of 64