Caput VII. Sanctos recte ab Ecclesia canonizari
Sequitur nunc altera qurostio, quro est de Canonizatione, quro quatuor capitibus continetur. Primum enim explicandum est, an sint Sancti canonizandi. Deinde, cujus sit officium eos canonizare. Tum, sitne infallibile judicium ejus qui Sanctos canonizat. Postremo, an liceat Sanctos nondum canonizatos colere.
Sed antequam ad ista capita veniamus, explicandum est breviter, quid siteanonizatio. Igitur canonizatio nihil est aliud, quam publicum Ecclesiro testimonium de vera sanctitate, et gloria alicujus hominisjam de-
functi: et simul est judicium ac sententia, qua decernuntur ei honores illi, qui debentur iis, qui cum Deo feliciter regnant. Qui quidem honores (ut in sequentibus disputationibus demonstratur) septem esse solent..
Primum enim qui canonizantur, inscribuntur in Catalogo Sanctorum, id est, statuitur, ac jubetur, ut ab omnibus publice habeantur, et dicantur Sancti. Secundo, invocantur in publicis Ecclesia; precibus. Tertio, templa et ara? in eorum memoriam dicantur Deo. Quarto, sacrificia tam Eucharistiae, quam laudum, ^et precum, quod vulgo officium, sive horae canonica? nuncupatur, in honorem eorum Deo publice offeruntur. Quinto, dies festi in eorum memoriam celebi-antur. Sexto, pinguntur eorum imagines, addito certo quodam lumine ad formam diadematis, in signum gloriae, quam habent in coelis. Septimo, eorum reliquiae pretiosis thecis includuntur, et publice honorantur.
His ergo praemissis, utile esse Sanctos canonizari, his argumentis demonstrari potest. Primo, quia Deus ipse voluit a sanctis Scriptoribus annotari in particulari gloriosam vitam, et mortem eorum, qui tempore ipsorum floruerunt, ut {>atet de Ecclesiastico, qui cap. XL1V. et sequentibus canonizavit plurimos Sanctos, ut Henoch, Noe, Abraham, Isaac, Jacob, Moysem, Aaronem, Phinees, Josue, Caleb, Samuelem, Davidem, Etiam, Elisaeum, etc. Item in Testamento novo S. Lucas in Actis canonizavit S. Stephanum, et Jacobum majorem, necnon Petrum, Paulum, Barnabam, Suam, et alios: igitur credibile est, eodem modo Deum velle, ut deinceps fiat.
Secundo, tenemur Sanctos honorare, et audare, tum quia Scriptura hoc jubet, Ecclesia. XCIV: Sapientiam ipsorum, inquit, narrent populi, et laudem eorum nuntient Ecclesiae (f): tum quia virtus ipsorum hoc meretur. Est enim quasi naturale pra;mium virtutis honor: tum denique quia id nobis utile est ad plurima beneficia eorum intercessione promerenda: At nisi sciamus, qui sint veri Sancti, et qui non, non possumus eos colere, ut oportet.
Tertio, probatur ex ratione imitationis. Sancti enim sunt exempla quaedam virtutum, et norma recta; vitae, et quasi lucernae quaedam a Deo accensae, ut omnibus aliis
praeluceant. Unde Paulus ad Hebraeos XIII: Mementote, inquit, praepositorum vestrorum, qui locuti sunt vobis verbum, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. At non possumus accendi ad imitationem, nisi in particulari sciamus, qui sint imitandi, et quid illi egerint, aut passi sint. Et lucerna in candelabro poni debet, id quod fit per canonizationem.
Quarto, ex conjunctione, quam cum illis habemus. Siquidem sumus membra unius corporis, et membra invicem compatiuntur, et congaudent; oportet ergo eos nobis compati, et pro nobis sollicitos esse, quod sine dubio faciunt, etiam in particulari, ut infra docebimus, et e contrario nos illis congaudere, et pro illorum gloria Deo gratias agere, qua; sine particulari notitia fieri non possunt.
Quinto, ex incommodis: nam nisi judicio Ecclesiae certi Sancti proponerentur colendi facile fieri posset, ut populus sa?pe erraret, et damnatos pro beatis coleret: ut accidit tempore sancti Martini. Scribit enim Sulpitius, quod cum populus quidam coleret nescio quem hominem mortuum, pro Martyre, et B. Martino suspecta esset illa religio, quod nihil certi a majoribus de Sancto illo accepisset, tandem oranti Martino apparuit anima ejus, qui ibi colebatur, et confessa est, se animam damnatam esse latronis cujusdam, qui pro suis sceleribus extremi supplicii poenas luerat. Idem accidit tempore Alexandri III. ut patet ex cap. Audivimus, extra de reliquiis, et Sanctorum veneratione, ubi reprehendit quosdam, qui hominem in ebrietate occisum pro Martyre venerabantur.
Chapter 7 of 64