Caput XVIII
Sanctos pro nobis orare.
Habemus igitur, quomodo Sancti invocandi non sint. Nunc, ut intelligamus quomodo invocandi sint, accedat Tertia propositio: « Sancti orant pro nobis saltem in genere secundum Scripturas. » Probatur ex iis Scripturis, quae agunt solum de sanctis hominibus. Primus est Hier. XV: Dixit Dominus ad me, si steterint Moyses, et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Ergo Moses et Samuel jam mortui poterant, et solebant orare pro populo Judaeorum; ergo falsum est in Scripturis non haberi, quod Sancti mortui orent pro vivis.
Respondet Calvinus duobus modis. Primo, ex hoc loco colligi. potius contrarium; cum enim dicitur, si steterint, nimirum ad orandum, significatur eos nec stetisse, nec orasse; et si isti praecipui Prophetae non orabant, quanto minus alii?
At contra, quia etsi forte significetur, eos tunc non orasse, quia intelligebant rem esse jam desperatam, tamen significatur eos alias orare consuevisse, quando se impetrare posse putabant, alioqui inepta esset haec Dei locutio. Nam si quis diceret, si jumentum meum oraverit pro te, nihil impetrabit: inepte loqueretur. Quare? Quia jumenta non possunt orare; et similiter si quis diceret, si venerit huc Cicero, vel Demosthenes, non persuadebunt mihi, inepte loqueretur, quia mortui huc venire non solent. Ita ergo et Deus (quod absit) inepte loqueretur, cum dicit: Si steterint coram me Moyses et Samuel: Si illi non possent, vel non solerent Deum interpellare. Aliud esset, si Scriptura diceret, si starent, id est, si per impossibile nunc viverent, et orarent. At nunc ait: Si steterint, et Graece iint or», non eav tara; et Hebraice ■pojn si stabit Moyses.
Secundo respondet, sensum hujus loci hunc esse, si nunc steterint coram me duo aliqui insignes viri, quales olim erant Moses, et Samuel, tamen nihil obtinebunt. At contra opponimus gravissimos auctores, Chrysostomum homil. 1. in epist. I. ad Thessalon. et Hieronymum in hunc locum, et Gregorium lib. IX moral. cap. 12. qui docent Deum loqui de ipso vero Mose, et Samuele.
Secundus locus est II. Machab. ult. ubi Judas in visione quadam vidit Oniam Pontificem, et Hieremiam Prophetam, qui jam obierant, orantes pro populo Judaeorum; ad quem locum nihil habet, quod respondeat Calvinus, nisi hunc librum non esse Canonicum. At nos probamus esse Canonicum argumento, quod Calvinus non potest rejicere, si vult sibi constare; ipse enim contra invocationem Sanctorum affert tanquam argumentum potissimum testimonium Concilii III. Carthaginiensis, ut videbimus in solutione argumentorum: in illo autem eodem Concilio cap. 47. sic dicitur: « Item placuit, ut praeter Scripturas canonicas nihil legatur in Ecclesia sui) nomine divinarum Scripturarum. Sunt autem canonicae Scripturae, Genesis, Exodus, etc. » Et infra: « Esdrae libri duo, Machabaeorum libri duo etc. » Vel igitur Calvinus recipiat libros Machabaeorum, ut canonicos et divinos, vel non deterreat nos hujus Concilii auctoritate a Sanctorum invocatione; nec enim dicendum est, eos Patres in uno sapere, et in altero delirare.
Tertius locus est Apoc. V. ubi describuntur 24 seniores in cado procidisse coram throno Dei, habentes phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes Sanctorum. Quem locum exponentes Primasius, Richardus, scholia Graeca apudGEcumcnium, et Gagneius, dicunt orationes illas esse intercessiones pro infirmorum stabilitate.
Quartus locus est II. Petri I: Dabo autem operam, et frequenter habere vos, nimirum commendatos, sive inanimo, post obitum meum, ut horum memoriam facialis. Ut enim exponunt scholia Graeca apudOEcumenium, aliqui veteres non inepte hinc colligebant, Sanctos post obitum gerere curam viventium. Et quamvis hoc non sit evidens argumentum, tamen est probabile.
Quintus locus estLuc.XVI. ubi dives Epu¬
lo orat pro fratribus suis: ergo multo magis orant justi pro tota Ecclesia.
Sextus est Apocalyps. VI. animae sanctorum Martyrum magno clamore petunt vindictam de interfectoribus suis: ergo multo magis misericordiam petunt fratribus suis. Respondet Brentius istas orationes intelligi figurate; dicuntur enim Sancti mortui clamare ad Dominum, quia preces, quas viventes effuderunt, adhuc resonant in auribus Dei. At contra: nam dives Epulo dum viveret, non oravit pro fratribus suis. Sancti etiam Martyres dum hieviverent, non petebant a Deo vindictam de persecutoribus, sed potius ut eis ignosceretur: ergo oratio, qua petunt vindictam, nova est; nam dum viverent, quia peccare poterant, et periculum erat ne si ultionem peterent, id facerent ex cupiditate, non petebant: nunc autem eam petunt intuitu, et amore justitiae, ut recte exponit Beda.
Accedat ultimo, quod Scripturae aperte docent communionem Ecclesiae triumphantis cum militante; nam Hebr. XII, Apostolus dicit, nos accessisse ad Ecclesiam primitivorum, qui sunt in coelis, id est, cives illorum esse, Ephes. II. et Gal. IV. dicit, matrem nostram esse Hierusalem, quae est in coelis. Et Goloss. I. et Eph. IV. dicit, Christum esse caput super omnem Ecclesiam, et certe non excluditur Ecclesia coelestis: at communio ista exigit necessario, ut membra pro invicem sollicita sint, - et invicem se juvent. Haec enim est natura membrorum sub uno capite viventium, ut Apostolus docet Roman. XII. et I. Corinth. XII. Hinc apparet quam falsum sit, quod Calvinus dicit lib. III institut. cap. 20, §. 24. Deum voluisse, ut nullum nobis esset commercium cum Sanctis mortuis, sed nec illis nobiscum. At quomodo haec vera esse possunt, si sumus una Respublica, unus populus, unum corpus? Vide Augustinum lib. XX. civit. Dei, cap. 9. ubi hoc ipsum probat.
Quarta propositio: « Sancti, qui regnant cum Christo, pro nobis orant, non solum in genere, sed etiam in particulari. » Probatur primo, Angeli orant pro nobis, et curam nostri gerunt, etiam in speciali, ut patetTob. XII. Zachar. I. Apocalyps. VIII. Daniel, X. Psalm. XC. et Matth. XVIII. ergo multo magis id spiritus hominum beatorum faciunt; nam in primis nihil eis deest eorum, qu®
Angeli habent, quantum ad hoc munus pertinent, cum sint praediti intelligentia, et voluntate, et adsint semper Deo, et nos vehementer diligant, ac demum sintaequales Angelis, ut dicitur Lucae XX. Deinde aliquid habent prae Angelis, quod sunt membra corporis Ecclesiae nobis magis conjuncta, quam sint Angeli, et experti sunt miserias, et pericula nostra, quae Angeli non sunt experti.
Respondet Calvinus, hoc argumentum concludere, si possimus ostendere, sicut Angeli praesunt hominibus, eosque custodiunt, atque eorum rebus intersunt, ita etiam sanctos hominum spiritus facere. Existimat enim ipse (ut olim Vigilantius) Sanctos omnes in atrio quodam quasi in libera custodia inclusos esse, nec inde unquam egredi, aut ullam de nobis sollicitudinem gerere.
Nos autem facile ostendemus non solum ab Angelist sed etiam a spiritibus beatorum hominum regi et gubernari fideles viventes: Et sit hoc argumentum secundum; id enim promisit Christus, Apocal.. II: Qui vicerit, inquit, et custodierit usque in finem operamea, dabo illi, potestatem super gentes, et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur, sicut et ego accepi a Patre meo. Et c. III: Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei. Et infra: Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. Hic loquitur Joannes de spiritibus mortuorum, ut patet ex illis verbis; Et custodierit usque in finemopera mea; et loquitur de tempore ante resurrectionem, ut patet ex eo quod dicit: Reget eas in virga ferrea. Nam regere in virga ferrea, non signi-ficat, punire, quod etiam post resurrectionem fiet, sed significat regere virga pastorali, quod solum fit ante resurrectionem. Dicitur autem virga ferrea, quia inflexibilis est ad injustitiam, ut Psalm. XLIV: Virga directionis, id est virga rectissima, virga regni tui, et etiam sempiterna; nam regni ejus non erit finis. Quod autem sequitur: Et tanquam vas figuli confringet eos, non significat homines perdendos, sed peccatores, Christo peccata conterente, et delente, ut exponit Augustinus in Psal. II. juxta illud Actor. X: Occide, et manduca. Vel reguntur, sive pascuntur electi in virga ferrea. reprobi autem tanquam vas figuli confringuntur.
Quod vero hoc significet, regere, in virga ferrea, patet primo ex verbo Ilebrseo, quo utitur David Psalm. II: D!P"jn. Et ex Graeco Joannis Apocalypsis 2, 12 et 19. quod est itoipm-jsU, id est, pasces, sive pastoraliter reges.
Secundo ex eo, quod dicitur Apocalypsis XII: Peperit filium, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea; Christus autem non punit omnes gentes, sed regit pastoraliter.
Tertio, quia Psal. II. unde Joannes verba sua desumpsit, dicitur Christus totam suam luereditatem regere in virga ferrea: Postula a me etc. nec tamen suspicari possumus totam Ecclesiam a Christo esse destruendam.
Quarto, quia sic exponunt, regere in virga ferrea, Hilarius, Augustinus, et Theodoretus in Psalm. II. et Primasius, ac Beda, et Rupertus in cap. II. Apocalypsis. Habemus igitur, spiritus hominum beatorum post mortem ante diem resurrectionis accipere potestatem in gentes, et regere, et pascere eas; necnon esse columnas in templo Dei, id est, sustentare Ecclesiam, quod proprie sanctis Martyribus convenire docet Chrysostomus in fine sermonis de Juventio et Maximo, ac demum sedere in throno Christi, id est, cum illo praesidere toti mundo, et Ecclesiam regere et gubernare.
Idem colligitur ex illo Math. XXIV: Reatus ille servus, quem cum venerit Dominus, invenerit sic facientem, amen dico vobis, super omnia bona sua constituet eum. Bona enim Domini Ecclesia est, ut Hilarius docet, quod etiam aperte legimus in praefatione de Apostolis, quam unam esse ex novem antiquissimis testatur Pelagius Papa II, qui S. Gregorium praecessit, in epist. 4. decretali. In ea praefatione dicitur: « Gregem tuum Pastor aeterne non deseras, sed per beatos Apostolos tuos continua protectione custodias, ut iisdem rectoribus gubernetur, quos operis tui vicarios eidem contulisti praeesse pastores. » Id quod et Patres diserte docent.
Basibus oratione in quadraginta Martyres, dicit: « 0 cuneum inexpugnabilem! o communes generis humani custodes, optimi curarum socii etc. » Et Gregorius Nazianzenus orat in Cyprianum: «Tu, inquit, ab alto nos respice, nostrumque sermonem, ac vitam dirige, et sanctum ovile hoc pasce, aut simul una rege etc. »
Hilarius in Psal. CXXIV: « Neque desunt stare volentibus Sanctorum custodire, neque Angelorum munitiones.»
Ambrosius lib. VIII. in Lucam, in fine: « Sicut Angeli praesunt, inquit, ita et hi, qui vitam meruerint Angelorum. »
Item Leo serm. 2. de anniversario sua? assumptionis: « Petrus, inquit, nunc plenius, et potentius ea, quae sibi commissa sunt, peragit, et omnes partes officiorum, atque curarum, in ipso, per quem est glorificatus, exequitur. » Et similia habet serm. 1. et 3. ejusdem argumenti. Item Maximus in serm. de Martyribus Tauricis: « Cum his, inquit, nobis familiaritas est, semper enim nobiscum sunt, nobiscum morantur, hoc est, et in corpore nos viventes custodiunt, et de corpore recedentes excipiunt. »
Denique Theodoretus lib. VIII. ad Graecos, circa finem: « Qui peregre, inquit, aliquo proficiscuntur, petunt Martyres sibi comites esse in via, aut potius itineris duces; qui vero jam sospites redierunt, gratias agunt, acceptum beneficium confitentes. » Habemus igitur ex Scripturis secundum Patrum explicationem, Sanctos orare pro nobis.
Idem probatur Secundo testimoniis Patrum. Cyprianus lib. I, epist. 1: «Si quis hinc nostrum, inquit, prior divinae dignationis celeritate praecesserit, perseveret apud Deum nostra dilectio, pro fratribus et sororibus nostris, apud misericordiam patris non cesset oratio. »
Gregorius Nazianzenus orat. 14. quae est de obitu Gregorii patris sui: « Nunc magis, inquit, proficit nobis precibus, quam antea doctrina, quanto etiam Deo propinquior est, postquam vincula deposuit corporalia. » Joannes Chrysostomus in serm. de Juventio, et Maximo: « Etenim sicut milites, inquit, vulnera in praeliis sibi inflicta regi monstrantes fidenter loquuntur, ita et illi absecta capita gestantes, et in medium afferentes, quaecumque voluerint apud Regem coelorum impetrare possunt. »
Hieronymus hanc ipsam conclusionem ex instituto probat libro contra Vigilantium, in epistola ad Paulam de obitu Blajsillae: « Pro te, inquit, Dominum rogat, mihique veniam impetrat peccatorum. »
Augustinus lib. VII. de Baptismo contra Donatistas, cap. 1. « Adjuvet, inquit, nos Cyprianus orationibus suis, in istius carnis
mortalitate tamquam in caliginosa nube laborantes, ut donante Domino quantum possumus, bona ejus imitemur. »
Leo serm. 3. de anniversario suai assumptionis: « Nunc, inquit, mandatum Domini pius Pastor (Petrus) exsequitur, confirmans nos cohortationibus suis, et pro nobis orare non cessans, ut nulla tentatione superemur.» Et in serm. 1. de SS. Petro et Paulo: « Sicut, inquit, nos experti sumus, et nostri probavere majores, credimus atque confidimus inter omnes labores istius vitee ad obtinendum misericordiam Dei semper nos specialium patronorum orationibus adjuvandos. » His accedant omnia testimonia, quae afferemus pro sequenti conclusione; nam qui dicunt Sanctos invocandos, sine dubio fatentur eos orare pro nobis.
Probatur ultimo ex apparitionibus Sanctorum, qui aperte testati sunt, se orare pro nobis etiam in particulari. Scribit Eusebius lib. VI. histor. capite 5. S. Potamioenam carnifici promisisse, se cum ad Dominum pervenisset, aliquid ei boni impetraturam: deinde post tres dies a consummato martyrio carnifici per quietem apparuisse, atque ejus capiti coronam imposuisse, pauloque post juxta Martyris praedictionem, et ipsum ex impio carnifice pium Christi Martyrem effectum.
Augustinus lib. de cura pro mortuis, cap. 16: « Non solum, inquit, beneficiorum effectibus, verum etiam ipsis hominum aspectibus Confessorem apparuisse Felicem, cuma barbaris Nota oppugnaretur, audivimus non incertis rumoribus, sed testibus certis. » Alia id genus plurima vide apud Basilium in orat, de S. Mamante; Gregorium Nazianzenum oratione prima in Julianum, et oratione de S. Caesario; Gregorium Nyssenum in vita Gregorii Neocaesariensis; Theodoretum lib. V. histor. cap. 24. Evodium, et Lucianum de inventione, et miraculis S. Stephani; Ambrosium in serm. de SS. Gervasio et Prothasio, et serm. 90. de S. Agnete; Prudentium hymno de S. Fructuoso; Paulinum natali octavo S. Felicis; Sulpitium in vita S. Martini, qui omnes auctores ante mille annos floruerunt.
Chapter 17 of 64