Caput III. Idem Scripturarum testimoniis demonstratur
Jam secundo loco Scripturarum testimonia proferemus. Ac Primum sit id, quod legimus in Ecclesiastico cap. XI: Facile est coram Deo in die obitus retnbuere unicuique secundum vias suas. (i)
Dices, non ait Scriptura in die obitus reddi unicuique secundum opera, sed posse reddi, si Deus vellet. At certe illud, facile est, non significat, posset Deus, si vellet: sed reddit Deus, et facile reddit unicuique secundum o.pera sua in die obitus. Alioqui enim, si Deus posset reddere secundum opera, sed non redderet, frustra nos hoc argumento hortaretur Sapiens ad benefaciendum. Praeterea cum dicat ibidem Spiritus sanctus: In fine hominis denudatio operum ejus; indicat etiam in fine hominis, reddi unicuique secundum opera. Nam ad hoc fit judicium illud, et denudatio operum, ut sequatur remuneratio.
Dices rursum, quando haec scripta sunt, non dabatur remuneratio essentialis in die obitus, sed tantum requies in sinu Abrahae, igitur per ista verba: Facile est coram Deo in Die obitus reddere etc. solum deducitur, reddi in die obitus justis certam spem beatitudinis futurae, ct requiem in sinu Abrahae.
Respondeo, Ecclesiasticum, cum dicit, in die obitus reddi renumerationem, intellexisse reddi remunerationem, quae pro temporum diversitate haberi poterat; et quia tunc nondum coelum erat reseratum, nunc autem a Christo reseratum est, ex illius sententia sequitur, in die obitus, et tunc requiem dail solitam justis, nunc veram fcelicitatem. Hinc nimirum Num. XXXV. Dominus jubet, ut post mortem sacerdotis magni omnes
exules revertantur atl patriam: haec enim est figura rerum nostrarum: nam nos exules sumus, patria paradisus, sacerdos magnus Christus, post cujus mortem jam patet aditus Adie filiis in coelum.
Alterum testimonium, et quidem longe clarius est Apostoli Pauli II. Corinth. V: Scimus quia si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, aedificationem ex Deo habemus, domum non manus actam, cetcrnam in caelis. Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quce de coelo est, superindui cupientes, si tamen vestiti, et non nudi inveniamur: nam et equi sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo (quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita.
Nota Primo, illud: Si terrestris domus nostra, intelligi a quibusdam (ut Chrysostomus citat) de mundo hoc sensibili, quasi Apostolus dicat, si Ille mundus peribit, non deerit nobis alius melior post resurrectionem. Sed hoc falsum est; nam communis Graecorum, et Latinorum opinio pro domo hac terrestri accipit corpus hoc mortale, seu vitam pra^ sentem corporalem. Et ratio est, quia in fine capitis superioris dixit Apostolus: Si exterior homo noster corrumpitur, interior renovatur de die in diem. Itaque, quod hic dixit terrestrem domum, ibi dixit hominem exteriorem., Praeterea infra clarius dicit; Dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino. Ubi aperte vocat corpus, quod antea vocaverat exteriorem hominem, domum terrestrem, tabernaculum etc.
Nota Secundo, per domum aeternam, et coelestem, quam opponit Apostolus domui terrestri, intelligi a Patribus vel corpus immortale, ut a Chrysostomo, Theophylacto Theodoreto, Ambrosio; vel vitam aeternam, id est, visionem Dei. Et sine dubio verior est posterior expositio, quae est Photii apud QEcumenium, Anselmi, et sancti Thomae in hunc locum. Nam in primis Apostolus ait de praesenti, si domus haec terree a dissolvitur, habemus aliam aeternam in coelo; debuisset enim dicere, si de corpore glorioso loqueretur, habebimus, non habemus; nam corpus immortale non habemus nunc in coelo.
- Praeterea Apostolus, cum dicit, si haec domus dissolvitur, habemus aliam, vult dicere: non est quod timeamus nobis domum defu-
turam unquam; nam si hinc pellimur, habemus aliam. At si per domum coelestem intelligit corpus immortale, non est verum nobis numquam defuturam domum: deerit enim a die mortis usque ad diem resurrectionis. Praeterea id ipsum vocat hanc domum coelestem,- quod Paulo ante in fine cap. IY. vocaverat: AS ternum gloriee pondus; nam postquam dixerat: Id enim, quod in preesenti est momentaneum, et leve tribulationis nostree, supra modum in sublimitate externum gloriee pondus operatur in nobis; subjungit explicans: Si enim terrestris domus etc. At per illud: ASternce gloriee pondus, omnes intelligunt ipsam essentialem beatitu - dinem.
Denique, nisi Apostolus hic per domum coelestem, intelligeret beatitudinem, non bene concluderet paulo inferius: Audentes igitur, et scientes quia dum sumus in corpore, perecjrinamur a Domino, audemus, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum. Nec enim sequitur: si hoc mortale corpus corrumpitur, habebimus aliud immortale post resurrectionem, ergo bonum est nunc mori, et peregrinari a corpore. Imo contrarium sequitur, nimirum non esse bonum mori usque ad diem resurrectionis, quia, etsi melius sit corpus immortale, quam mortale, tamen melius est corpus mortale, quam nullum. At, si per domum ccelestem, intelligamus beatitudinem, Apostoli argumentatio optima est, nimirum ista: si vita haec mortalis perit, habemus statim aliam longe meliorem in coelo, ergo bonum est cito mori in hoc mundo, ut cito vivamus in coelo.
Dices, non videtur beatitudo posse vocari domus, non enim habet similitudinem cum domo, corpus autem habet; corpus enim revera est domus animee.
Respondeo, beatitudinem optime dici domum, quia est tam magna, ut eam anima non capiat, et potius anima in illam intret, quam illa in animam: hinc I. Joan III. dicitur: Major est Deus corde nostro. Et quod dicitur Joan. XIV: In domo Patris mei mansiones multae sunt: omnes intelligunt de variis gradibus beatitudinis. De hac domo dicitur etiam Matthaei XXV. Intra in gaudium Domini tui. Et hanc domum eleganter Apostolus opponit vitse corporali, sive ipsi
corpori, propter tria. Primum enim corpus ipsum vocat domum terrestrem, quia ex terra constat: vitam beatam vocat domum coelestem, quia in coelo invenitur; ibi enim est sedes Dei, et ibi semper videtur t.fmquam Rex in decore suo. Secundo, corpus dicit esse domum, quaj dissolvitur, quia quotidie deficit magis et magis, illam autem vocat jeternam, quia semper in eodem statu permanet: Denique illam vocat non manufactam, insinuans, istam esse manufactam, quia nimii-um corpus habemus opera hominum, qui illud generarunt, et cibo, ac potu aiunt, et sustentant: at illa domus coelestis ab hominum opere non pendet, sed a solo Deo manifestante seipsum nobis.
Tertium testimonium est paulo infra: Qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri; audentes igitur, et scientes, quia dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino, per fidem enim ambulamus, et non per speciem, audemus, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et. praesentes esse ad Dominum. Nota Apostolum hic docet’e duo desideria esse in nobis, unum naturae ad vivendum corporaliter, alterum gratiae ad videndum Deum; etquidem homines pios velle quidem utrumque, si possint, implere simul; sed cum non possint, anteponere desiderium gratiae desiderio naturae, et proinde appetere mortem corporis, ut possint cum Deo vivere homines impios e contrario omnie referre ad vitam corporis, et desiderium naturae.
Ex quibus deducitur evidens argumentum pro sententia nostra; nam si non possemus videre Deum, nisi post resui'lectionem, non diceret Paulus, se optare peregrinari a corpore, ut non peregrinetur a Domino. His enim verbis ostendit esse aliquem statum animae, in quo peregrinetur a corpore, et non a Domino; at talis status non esset unquam, nisi ante resurrectionem videretur Deus. Nam in hac vita peregrinamur a Domino: sed non a corpore: in alia vita post resurrectionem non peregrinabimur nec a Domino, nec a corpore; ante resurrectionem autem oporteret necessario peregrinari a Domino, et a corpore. Quare ut detur status in quo peregrinemur a corpore, sed non a Domino, de quo Paulus loquitur, necesse est ut ante resurrectionem, spiritus justonxm corpore soluti, Deum videant. Neque etiam
dici potest, Paulum loqui de quadam beatitudine imperfecta, quae consistit in visione humanitatis Christi, et quod peregrinari a Domino, sit peregrinari a presentia humanitatis Christi. Siquidem sanctus Apostolus ait: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino, per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Ex quo sequitur, ut e contrario non peregrinari a Domino, sit non ambulare per fidem, sed facie ad faciem videre speciem divinae pulchritudinis. Idem enim Apostolus quod hic dicit: Ambulamus per fidem, non per speciem, dicit 1. Corinth. XIII: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. At qui solam videt Christi humanitatem, adhuc habet fidem, et est peregrinus et viator, ut omnes fatentur
Quartum testimonium est Luc. XXIII: Ilodie mecum eris in Paradiso. Ubi nota, paradisum dupliciter accipi in Scripturis; uno modo pro horto quodam deliciarum corpoi-alium, in quo primus homo constitutus fuit antequam peccaret, de quo loquitur Moyses Genes. II. et III. altero modo pro gloria beatorum', cujus prior paradisus figura fuit; et de hoc loquitur Paulus II. Corinth. XII. ubi se dicit i’aptum fuisse in paradisum. Explicans enim quid paradisus sit, dicit se raptum supra tertium coelum.
Euthymius in hunc locum existimat (nimirum ut confirmet errorem suum) hic Dominum loqui de paradiso terrestri; et ideo etiam scribit, Dominum latroni non respondisse, hodie mecum eris in i’egno meo, sed in paradiso; ut ostenderet aliud esse regnum, aliud paradisum. Et quia poterat aliquis objicere, Christum dixisse: Mecum eris in paradiso; et tamen Christus non est in paradiso terrestri, sed coelesti; respondet Euthymius, Christum esse ubique ut Deus est, et pi’oinde esse cum latrone, aliisque Sanctis in paradiso terrestri, et simul cum Angelis in paradiso coelesti.
Haec expositio sine dubio potest, ac debet rejici. Primum, paradisus terrestris est locus deliciarum corporibus, non animabus; quid enim prodest animabus abundare pomis, herbis, aquis, caderisque rebus terreni illius paradisi? Christus autem promittens latroni paradisum, promisit hortum deliciarum ipsi convenientem, id est, spiritualem.
Secundo, voces Testamenti novi cum ambigua; sunt, potius accipi debent, ut sumun-*
tur in aliis locis Testamenti novi, quam ut sumuntur in Testamento veteri, sed vox ista, paradisus, in Testamento novo accipitur pro paradiso spirituali, ut patet II. Corinth. XII, igitur et Luc. XX111. pro spirituali paradiso accipienda est.
Tertio, Christus promisit latroni consortium suum, cum ait: Mecum eris in paradiso. Christus autem non terrestrem, sed coelestem paradisum introivit. Nec valet responsio Euthymii; nam eo modo, quo Christus est ubique, erat cum latrone etiam in hoc mundo, cum adhuc latrocinia exerceret, et nihil ei Christus novi promisisset.
Jam vero Theophylactus nomine aliorum refert, et refellit duas alias expositiones ad hunc locum. Prima est quorumdam, qui dicebant, latroni promissum fuisse paradisum coelestem, sed dandum post resurrectionem: dixisse autem Christum, hodie eris, propter certitudinem rei futurte, quomodo Prophetae saepe exprimunt res futuras per tempus praesens, aut praeteritum: ut, cum Dominus dicit: Qui non credit, jam judicatus est. Secunda est, illud, hodie, conjungendum cum, dico, non cum, eris, hoc modo: Arnen dico tibi hodie, mecum eris in paradiso.
Sed neutra est solida; non prima, tum quia non oportet reccurrere ad figufas, et relinquere propriam verborum significationem, nisi quando alioqui absurditas aliqua sequeretur; tum etiam, quia ista non sunt verba Prophetica, ut oportuerit ea velari obscuritate, sed continent simplicem promissionem, et proinde simpliciter intelligenda sunt. Neque eo loco, qui non credit iam judicatus est, accipitur praeteritum pro futuro: non enim vult Dominus dicere, certo judicabitur, sed vere jam judicatus est, et condemnatus a seipso, cum nolit eam fidem amplecti, per quam salvus esse posset.
Secunda expositio est plane ridicula. Quorsum enim Dominus diceret: Amen dico tibi hodie? nonne videbat latro, Dominum loqui illa die? Praeterea, quis non videt per illud adverbium, Hodie, responderi ad illud adverbium, Quando, quod latro posuerat? Latro dixerat: Memento mei, quando veneris in regnum tuum. Dominus respondet: hodie erit illud quando, proinde hodie mecum eris in regno, et paradiso meo. Vera ergo expositio est Thcophylacti, Ambrosii, Bedae, et aliorum, qui per paradisum intelli-
gunt regnum coelorum. Ne forte enim latro per regnum intelligeret aliquid humanum, Christus declaravit, regnum suum esse paradisum, id est, summam et sempiternam fcelicitatera.
Quintum testimonium Ephes. IV: Christus ascendens in altum, captivam duxit captivitatem. Quo in loco per vocem, altum, non potest intelligi nisi summum coelum; etsi enim quidam intelligunt crucem, tamen Paulus se exponit paulo infra, cum ait: Qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes coelos (t). Porro nomine captivitatis, quam secum duxit in ccelum, quid potest intelligi, nisi multitudo sanctarum animarum, quas ex limbo ad coelum evexit, ut Ambrosius exponit.
Dices, non sequitur, Sancti sunt in coelo, ergo vident Deum. Respondeo, recte sequi; nam per coelum intelligimus sedem; et quasi aulam regiam Dei, ubi Deus semper videtur; nam Isaite LXV1. dicitur: Ccelum mihi sedes est. Et Matth. V: Nolite jurare per ccelum, quia thronus Dei est. Et Matth. XVIII: Angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei. Et in oratione Dominica dicimus: Pater noster, qui es in coelis. Tametsi enim Deus ubique sit, tamen proprie in coelo esse dicitur, quia per sui manifestationem illic se praesentem ostendit, et cernitur ab iis, qui digni sunt coelesti illa sede. Unde eleganter Cyrillus catechesi 9. dicit, coelum esse velum Deitatis, quo nobis videlicet, qui sumus extra velum, absconditur Deus. Imo B. Paulus ad Ilebr. IX. comparat ingressum Christi in sanctuarium coeleste, cum ingressu Sacerdotis intra velum in sancta Sanctorum, indicans idem esse coelum respectu divinae essentiae, quod erat velum respectu arcae Testamenti, et certe animabus Sanctorum, si non videant Deum, parum videtur referre utrum in coelo isto materiali, an in terra, vel in alio loco sint.
Sextum testimonium Philip. 1: Cupio dissolvi, et esse cum Christo. At si animae servantur in aliquo loco extra coelum, frustra hoc desiderabat Paulus, Christus enim in coelis est.
Septimum testimonium lleb. IX: Hoc significante Spiritu sancto nondum propalatam esse Sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum. Quod exponunt Primasius, Anselmus, Theophylactus, OEcumcnius in hunc modum, quod in sancta Sanctorum non possent ingredi Sacerdotes, nec populus, significabat toto tempore Testamenti veteris non fuisse apertam viam ad coelum, et ideo etiam justissimos quosque ad inferos descendisse: quia non poterant simul vigere figura et figuratum. At posteaquam Christus perrupit velum tabernaculi, et figurae cessaverunt, jam propalata est via Sanctorum ad sanctuarium coeleste.
Octavum testimonium Hebr. XII: Non accessistis ad montem Sion etc. sed ad Sion montem et Hierusalem caelestem, et multorum millium Angelorum frequentiam, Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in ccelis, et spiritus justorum perfectorum ete. Hic (ut recte Anselmus exponit) describitur Ecclesia triumphans, et in ea dicuntur esse tanquam cives, primum Angeli, deinde animae primitivorum, id est, eorum, qui primi crediderant, et jam mortui fuerant, ut Jacobi Apostoli, Stephani, et aliorum: qui dicuntur conscripti in ccelis, quia sunt adseripti et cooptati cum Angelis in ordinem civium coelestium: quomodo dicebantur Romae senatores Patres conscripti. Nisi forte magis placeat per Ecclesiam primitivorum in coelis conscriptorum, intelligi animas Patriarcharum, et Prophetarum cum Christo regnantium: per spiritus autem perfectorum, animas Apostolorum et Martyrum. Semper tamen eadem est sententia, jam spiritus sanctorum hominum beatos esse, ea beatitudine, qua sancti Angeli soli ante fruebantur.
Nonum testimonium est in lib. Actor, cap. VII. ubi Stephanus moriturus vidit caelos apertos, et gloriam Dei, Christumque stantem a dextris Patri. Cur autem hoc vidit, nisi ut intelligeret, sibi coelum patere, et se statim a Domino recipiendum in illam gloriam? Id enim ille intelligens exclamavit: Domine Jesu, suscipe spiritum meum.
Decimum testimonium est cap. VI. Apocal. ubi dantur Martyribus singulae stola* albae, quae gloriam animae significant; nam alteram stolam, id est, gloriam corporis post resurrectionem habebunt; ut exponunt Gregorius in IV. Psal. poenitentialcm, et Beda, Haymo, et Anselmus in hunc locum: necnon B. Augustinus serm. 4. de festo Innocentium.,
Undecimum est cap. VII. ubi de istis dici¬
tur: Hi qui amicti sunt stolis albis, sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus. Ex quo habemus, illos vere esse in coelo, et videre Deum. Quid enim significat esse ante thronum Dei, nisi habere Deum in conspectu, eumque cernere?
Atque hinc solvi potest argumentum secundum; nam ad primum locum contra adductum respondeo dupliciter; ac primum, ut Ghrysostomus in cap. XX. Matth. monet, parabolas non oportere ex omni parte quadrare, sed solum considerandum esse scopum; multa enim dicuntur non ad significandum aliquid, sed solum ut narratio integra videatur. Quemadmodum et culter ad scindendum factus est, nec tamen ex omni parte scindit. Alioqui, quomodo operarii accipientes denarium murmurabant? Numquid erit murmur in cado? Et cur Dominus dixit: « An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? » Num erit in coelo oculus nequam? Quomodo etiam fieri potest, ut merces prius sit reddita ultimis, quam primis, cum constet omnes simul electos eadem sententia donandos regno coelorum? Solum ergo ex parabola illa de operariis habemus, minori tempore Patres novi Testamenti laborare, quam fecerint Patres Testamenti veteris: et tamen ad eamdem beatitudinem pervenire: vel certe eos, qui convertuntur in senectute breviorem laborem habere, quam eos, qui in adolescentia, et tamen posse non minus prmmium adipisci.
Possumus etiam secundo respondere, si velimus illam partem esse significativam, qua dicitur ad vesperam vocatos esse omnes operarios, et simul omnibus redditam esse mercedem; dicemus enim per vesperam significari futurum generale judicium, quo publice reddatur omnibus perfecta mqrces: quod tamen judicium non excludit particularia Dei judicia, quibus in obitu uniuscujusque redditur singulis privatim parsmercedis.
Ad secundum locum ex Paulo, qui ait, Patres non accepisse promissiones, sed suo tempore accepturos, dico tria. Primo, per repromissionem posse intelligi Christi incarnationem, ut exponit Primasius, id enim Deus promiserat saepissime Patribus Abrahse, Isaac, Jacob, David; unde Dominus ait: Multi Deges et Prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt.
Hebr. XII. 22 et sep. — Act. VII. 58. — Apoc. VII, 15.
Secundo dico, per repromissiones posse intelligi beatitudinem animae, et tunc conferri homines testamenti veteris, cum hominibus Testamenti novi, ut sensus sit; illi antiqui Sancti mortui sunt, non accepta repromissione vita} aeternae, ut non praevenirent nos, sed expectaverunt usque ad Christi adventum, ut eam repromissionem nobiscum, id est, cum Sanctis Testamenti novi acciperent. Et favet huic expositioni textus Graecus? o-jx exofuVavro tvjv enayyiliav, non acceperant repromissionem, id est, nunc quidem acceperunt, sed antehac nondum acceperant.
Tertio dico, per repromissionem intelligi perfectam beatitudinem corporis, et animae quam illi adhuc non habuerunt, ne sine nobis habeant: qua} quidem est communis Patrum expositio in eum locum, et Augustini tract. 49. in Joann. notanda sunt omnia illa verba: « Ne sine nobis consummarentur. » Non enim ait, ne sine nobis remunerarentur, sed ne sine nobis consummatam mercedem non modo animae, sed etiam corporis acciperent.
Ad tertium locum ex epistola Joannis respondeo, illud, cum r apparuerit, non significare, cun^ apparuerit Christus, sed cum apparuerit quid erimus, ut patet ex superioribus. Dixerat enim: nondum apparuit quid erimus, ac deinde subjecit, scimus enim quia cum apparuerit, nimirum, quid erimus, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Itaque illud, similes ei erimus, significat, similes Christo erimus coram oculis totius mundi; videbunt enim nos in nubibus Christo assidentes, ac similes illi quoad externam gloriam corporis. Quag gloria ex eo nascetur, quod videbimus cum sicuti est; Nam videre Deum, est beatitudo animae, ex qua nascitur gloria corporis. Est autem similis hic locus, ut Beda etiam monet illi loco Pauli: Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo; cum autem appamierit Christus vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Coloss. III. Quare non colligitur ex verbis Joannis, sanctos homines non visuros Deum ante diem judicii, sed solum ante eum diem non esse eorum gloriam toti mundo manifestandam.
Ad quartum ex Apocalypsi, dico, per altare, sub quo sunt anima}, non posse intelligi aliquem locum extra coelum; nam in
cap. 7. habemus, istas animas amictas stolis albis esse ante thronum Dei, Deoque in templo ejus, id est, in coelo servire, die ac nocte.
Tres ergo sunt Catholicae expositiones. Prima Beda}, illud: Sub altari, conjungi cum interfectorum, hoc modo: Vidi animas interfectorum sub altari: per altare autem intelligi Christum, ut sensus sit: Yidi animas interfectorum sub altari, id est, sub testificatione nominis Christiani: quomodo II. Machab. VII. dicuntur Macliabaei occisi sub Testamento Dei, id est, pro Testamento Dei.
Secunda ejusdem Beda}, Primasii, etHaymonis, illud, sub altari, conjungi cum vidi, sed per altare intelligi secretum intellectuale, unde procedit thimiana laudis divinae. Sicut enim in tabernaculo erat arca, et ante arcam altare aureum thimiamatis, ita in coelo, tabernaculo non manu facto, est arca humanitatis Christi, non qua residet divinitas: et ante eam est altare aureum, unde procedit perpetuum thimiama laudis divinae, et prsecum. Et notat Haymo, quod sicut in tabernaculo materiali, inter altare aureum, et arcam, erat velum, quod fractum est in morte Christi: ita quoque durante Testamento veteri, anima} Sanctorum erant sub altari, sacrificantes Deo hostias laudis, sed velum erat inter eas, et Deum; at fracto velo per Christum, jam altare est conjunctum arca}, et nihil est in medio. Dicuntur autem animae esse sub altari isto, non autem ad altare, ad significandum secretum illud coeleste, quo non solum oculi, sed nec mentes nostrae penetrare possunt. Quis enim capiat, quomodo animae sint ante Deum, eique ministrent in coelo?
Tertia est Anselmi, qui docet, per altare intelligi Christum. Sacrificia enim Sanctorum, sive laudis, sive orationum, non placent Deo, nisi super hoc altari ponantur, id est, per Christum offerantur. Dicuntur autem animae sub Christo esse, non quia Christus sit illis quasi partes adumbrans, et impediens, quo minus Deum videant, ut B. Bernardus videtur exposuisse, sed sub Christo esse dicuntur, quia illo inferiores sunt loco, et dignitate; quia sub Christi patrocinio, et protectione vicerunt, et illi referunt accepta sua praemia.
Chapter 3 of 64