Caput XVII. Quomodo Sancti invocandi non sint
Nunc ut rei veritas manifesta fiat, ponemus et probabimus aliquot propositiones.
Prima propositio: « Non licet a Sanctis petere, ut nobis tamquam auctores divinorum beneficiorum, gloriam, vel gratiam, aliaque adbeatitudinem media concedant. » Haec est contra primum errorem, et contra calumniam Calvinistarum. Probatur Primo Scriptura, Psal. LXXXIII: Gratiam et gloriam dabit Dominus. Et Psal. CXX. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi, auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Montes sunt homines sancti, ut exponit Augustinus in hunc Psalmum, et fusius tract. I. in Joannem, et libro de Pastoribus. cap. 8. jubemur ergo levare oculos ad montes, id est, ad Sanctos, et ab eis auxilium exspectare, sed ut intelligamus ab eis auxilium exspectandum esse, non ut ab
auctoribus; sed ut ab imperatoribus; ideo statim subditur: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Item Jacob. 1: Omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum est, descendens a Patre luminum.
Secundo probatur ex usu Ecclesiaj; nam in orationibus, qua? leguntur in Missa, vel in officio in celebritatibus Sanctorum, nihil unquam aliuA petimus, quam ut eorum precibus a Deo nobis beneficia concedantur.
Tertio ratione; nam ea quibus indigemus, superant vires creaturae, ac proinde etiam Sanctorum: ergo nihil debemus a Sanctis petere, nisi ut a Deo impetrent, quae nobis utilia sunt.
Quarto ex Augustino lib. VIII. civit. Dei cap. ult. et lib. XXII. cap. 10. et ex Theodoreto lib. VIII. ad Graecos, qui diserte docent, Sanctos non esse invocandos ut Deos, sed ut qui a Deo impetrare possunt quod volunt.
Est tamen notandum, cum dicimus, non debere peti a Sanctis, nisi ut orent pro nobis, nos non agere de verbis, sed de sensu verborum; nam quantum ad verba, licet dicere: S. Petre miserere mei, salva me, apori mihi aditum coeli: item da mihi sanitatem corporis, da patientiam, da mihi fortitudinem etc. dummodo intelligamus, salva me, et miserere mei orando pro me, da mihi ho#, et illud tuis precibus et meritis. Sic enim loquitur Gregorius Nazianzenus orat, in Cyprianum et in Basilium, et alii multi veterum: Necnon Ecclesia universa, cum in hymno ad Virginem dicit:
Mater misericordiee,
Tu nos ab hoste protege,
Et hora mortis suscipe.
Et in hymno Apostolorum:
Quorum praecepto subditur Salus et languor omnium,
Sanate aegros moribus,
Nos reddentes virtutibus.
Et sicut Apostolus de se dicit, Romam XI: Ut salvos facerem aliquos ex illis. Et I. Cor. IX: Ut omnes facerem salvos, non ut Deus, sed juvando concionibus, precibus etc.
Secunda propositio: « Sancti non sunt immediati intercessores nostri apud Deum, sed quidquid a Deo nobis impetrant, per Christum impetrant. » Nota, tres personas posse considerari, quando nos Deum oramus; unam ipsius Dei, a quo petimus beneficia; alteram Christi, per cujus meritum ea cupimus nobis dari; tertiam ejus, qui petit beneficia per Christum. Ex his tribus personis non potest prima Sanctis tribui, ut jam probavimus; nec secunda, ut nunc ostendemus; sed solum tertia.
Itaque Sanctos invocamus ad hoc solum, ut faciant id, quod nos facimus, quia melius et efficacius ipsi facere possunt quam nos, melius illi et nos simul, quam nos soli. Probatur jam conclusio; Solus Christus est, qui mundum reconciliavit Deo, et qui meruit nobis gloriam et gratiam, et omnia necessaria ad salutem, ut patet Coloss. I: Quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare, et per eum reconciliare omnia, pacificans per sanguinem crucis ejus, quce in tenus, et quae in coelis sunt. Et I. Joan. II: Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.
Atque hinc Christus dicitur ostium Joan. X. et via Joan. XVI: quia, ut ipse ait, nemo venit ad Patrem, nisi per ipsum. Hinc etiam dicit Joan. XIV. Petite in nomine meo. Hinc dicitur mediator Dei, et hominum I. Tiraoth. II. et I. Joan. II. dicitur advocatus apud Patrem: ergo nihil a Sanctis petere possumus, nisi ut intercedant apud Deum quo nobis Christi meritum applicetur, et per Christum gratiam et gloriam consequamur.
Secundo probatur ex verbis Sanctorum. Ambrosius lib. de Isaac, cap. VIII: « Ipse Christus, inquit, est os nostrum, per quod Patri loquimur: oculus noster, per quem Parem videmus; dextera nostra, per quam nos Patri offerimus. » Augustinus Psalm. CVIII. exponens illud: oratio ejus fiat in peccatum: « Oratio, inquit, quae non fit per Christum, non solum non potest delere peccatum, sed etiam ipsa fit peccatum. » Bernardus sermone de B. Virgine, qui incipit, Signum magnum: « Opus est, inquit, mediatore ad mediatorem istum, nec alter nobis utilior, quam Maria.» Quibus verbis docet Christum esse intercessorem immediatum, qui per se impetrat, Sanctos esse mediatos, qui non nisi per mediatorem Christum impetrant.
Tertio probatur ex orationibus Ecclesiae. Omnes enim, quae de Sanctis sunt, illam formam habent: « Concede nobis Deus intercessione hujus Sancti tale beneficium, per Christum Dominum nostrum. »
Chapter 16 of 64