Caput I
Quod Haeretici hujus temporis negent operum necessitatem.
Ut igitur u prima quaestione incipiamus, explicanda est sententia adversariorum de necessitate operum. Siquidem multi ipsorum aliud loquuntur, aliud sentiunt. Non desunt enim qui clament injuriam Lutheranis fieri, cum dicuntur opera bona, tamquam non necessaria ad salutem contemnere.
Ac primum confessio ipsa Augustana art. 20. falso dicit accusari suos, quod bona opera negligant, vel prohibeant. Philippus quoque in locis, Brentius in Catechismo, Kemnitius in Examine Concil. sess. 6. prope finem. Calvinus lib. m. Institut. eap. 16. Et
ipse etiam Lutherus, in lib. de visitatione Saxonica, docent opera bona esse facienda; et aliquo modo indicant esse necessaria, cum affirment, veram fidem non esse, qua; non parit opera bona, et quae charitatem comitem non habet. Denique in Colloquio Altemburgensi Mojoristae, sive Electorales disertis verbis docent, opera bonq esse ad salutem necessaria, non' quidem necessitate efficientia;, sed necessitate praesentia;. Ulyriciani autem, sive Saxonici non negant opera esse necessaria necessitate praesentiae: sed tamen propter scandalum et periculum contendunt, istam propositionem, opera sunt necessaria ad salutem, non esse in Ecclesia tolerandam.
Caeterum quidquid sit de modis ipsorum loquendi, cum excutiuntur ipsorum principia et pleraque dicta et scripta Lutheri, videntur omnino existimare posse hominem salvari, etiamsi nulla bona opera faciat, nec mandata divina custodiat. Quod his argumentis probo.
Primum, ex verbis disertis Prophetae ipsorum Lutheri, qui affirmat mala opera credenti nihil nocere. Sic enim loquitur in libro de libertate Christiana: « Bona opera non faciunt bonum virum, nec malum mala». Et Paulo post: « Ut infideli nullum bonum opus prodest ad salutem et justitiam: sic e diverso nullum malum opus facit malum et damnatum, sed sola incredulitas ». Idem in sermone: sic Deus dilexit mundum: « Ubi fides est, inquit, nullum peccatum nocere potest ». Et in lib. de Captivitate Babylonica cap. de Baptismo: « Vides, inquit, quam dives sit homo Christianus, vel baptizatus, ut etiam volens non possit perdere salutem suam, quantiscumque peccatis, nisi nolit credere. Nulla enim peccata possunt eum damnare, nisi sola incredulitas ». Haec et similia manifeste docent, omnia bona opera posse tuto omitti, ac per hoc non esse necessaria. Nam si quaevis peccata non faciunt hominem malum, neque ipsum damnant, quare non possunt omitti? Et si possunt omitti, quare sunt necessaria?
In comment. ad cap. ii. ad Galat. «Quando, inquit, sic docetur, fides in Christum justificat quidem, sed simul servari oportet mandata Dei, quia scriptum est, si vis ad vitam ingredi serva mandata, ibi statim Christus negatus est, et fides abolita, quia mandatis Dei, sive legi tribuitur, quod est solius Dei ». Item in sermone de novo testamento, sive de Missa: « Caveamus, inquit, a peccatis, sed multo magis a legibus, et operibus bonis, tantum attendamus Dei promissionem et fidem ».
Denique in sermone citato, sic Deus ddexit mundum: « Ego, inquit, dico tibi, quia angusta est via, oportet te fieri tenuem, si vis per eam venire. Cseterum qui operibus onerati sunt, sicut conchilibus onustos videmus Jacobi peregrinos, ii non poterunt penetrare ». Ei infra:« Si veneris cum magnis saccis operum plenis, deponere oportebit, alioqui non poteris penetrare ».
Haec et similia, quse in Lutheri scriptis contra studium operum bonorum passim leguntur, satis indicant mentem ejus, et quomodocumque excusentur, certe magnam vim habent ad persuadendum simplici populo, et ad malum propenso, non esse facienda opera bona.
Secundo, idem probatur ex illo communi ipsorum dogmate, quod omnia opera justorum sint ex natura sua peccata mortalia, ut patet exLuthero in assert. art. 31. 32 et 36. Et ex Calvino lib. m. Instit. cap. 12. § 4. et cap. 14. § 9. Nam si bona opera sunt peccata mortalia, et tamen propter fidem non imputantur, certe poterunt etiam mala opera propter fidem non imputari, ac per hoc non nocere. Neque erit causa cur vitentur. Atque hoc est, quod dicit Lutherus, in Captivit. Babyb. loco citato, omnia peccata in momento a fide absorberi.
Dicent fortasse, mala opera non posse cum fide consistere, quoniam qui habet propositum peccandi, non potest concipere fiduciam remissionis peccatorum, et ideo fides vera semper est, cum charitate conjuncta. At contra, nam si hoc esset verum, non possent etiam opera, quae dicuntur bona, cum fide consistere. Nam opera bona non sunt bona (ex ipsorum sententia) nisi nomine, et secundum quid, re ipsa vero et simpliciter sunt peccata mortalia. Quare qui habet propositum faciendi eleemosynam, quoniam scit hoc se non posse facere, nisi peccando mortaliter, habet propositum peccandi mortaliter, atqui hoc propositum cum fide consistit, immo propter fidem non reputatur peccatum, igitur eodem modo qui habet propositum furandi, poterit simul habere fidem, et propter eam fidem furtum non reputabitur ad peccatum. Sequitur igitur ex hoc ipsorum dogmate, ut re vera non sint necessaria bona opera ad salutem, sed perinde sit utrum quis amet conjugem suam, an alienam, utrum furetur, an donet.
Tertio, idem probamus ex discrimine legis et Evangelii. Nam ex doctrina ipsorum communi hoc interest inter legem et Evangelium, quod lex proponit justitiam et salutem cum conditione totius legis implendae, Evangelium promittit justitiam et salutem sine ulla conditione, sed absolute, vel cum sola conditione fidei. Et hinc deducunt alterum discrimen, quod lex terret, Evangelium consolatur. Ita docet Lutherus passim in comment. ad cap. ix. ad Galat. et alibi, Philippus in locis, tit. de (ege et de Evangelio, et alii. Et in Colloquio Altemburgen. ita loquuntur Saxonici: « Legis promissiones sunt conditionales, proponunt enim cum conditione obedientiae, sed promissiones Evangelii non sunt conditionales, sed gratuitae ». At i>i Evangelium nullam requirit conditionem obedientia), setl est sola fide contentum, certe qui nihil boni faciat, consentanee ad Evangelium vivet.
Quod si dicas, Evangelium non requirit conditionem operum, fides tamen requirit, non enim erit fides, nisi pariat bona opera, sequetur aut fidem non esse conformem Evangelio, aut Evangelium si non immediate, saltem mediate requirere conditionem operum. Quomodo enim fides si requirit opera, non erit potius ex lege, quam ex Evangelio? aut si Evangelium requirit fidem, et fides requirit opera, nonne Retiam consequenter Evangelium requirit opera? Quare vel inane est discrimen quod frequentissime tradunt inter lege-m et Evangelium, vel coguntur dicere, absolute nulla bona opera necessaria esse ad salutem, et consolationem magnam ex Evangelio percipere, et justificari et salvari etiam eos, qui voluntarie in sceleribus perseverant.
Quarto, probamus idem ex libertate Christiana, quam ipsi communi consensu docent. In eo siquidem libertatem Christianam constituunt, quod homo justus sit liber a debito legis implendae coram Deo, et per hoc omnia opera sint illi jam indifferentia, id est, nec praecepta, nec prohibita. Quod necessario colligunt ex alio principio, quo docent legis observationem esse etiam justis penitus impossibilem. Nam si lex impossibilis est, nisi tollatur debitum ejus implendae, omnes damnabit. Ne igitur justi damnentur, ab ejus jugo et debito liberantur.
Ita docet Lutherus, tum in lib. de liberi. Christiana, tum incomment. epist. ad Galat. tum in serm. de Mose r « Sola fides (inquit in cap. ii. ad Galat.) necessaria est, ut justi sumus, caeteva omnia liberrima, neque praecepta amplius, neque prohibita ». Ibidem:
« Si conscientia dictat, peccasti, responde, peccavi, ergo Deus puniet et damnabit? Non. At lex hoc dicit. Sed nihil mihi cum lege. Quare? Quia habeo libertatem ». Et in argumento ejusdem epistolae:« Summa ars, inquit, et sapientia Christiana est, nescire legem, ignorare opera, et totam justitiam acti vagi ». Et in lib. dejibert. Christi: « Nullo opere, nulla lege homini Christiano opus est, cum per fidem sit liber ab omni lege ».
Et Calvinus lib. m. Institut. cap. 19. §. 2. A. et 7. tribus in rebus libertatem Christianam ponit; Primum in eo, quod ubi fiducia justificationis quaeritur, nulla legis, vel operum ratio habeatur. Deinde in eo, ut opera
bona non fiant tamquam examinanda ad regulam legis, sed tamquam certo acceptanda a Deo qualiacumque sint. Denique in eo, ut omnium rerum externarum usus habeatur pro indifferenti, ita ut homo nulla religione tangatur, sive eas usurpet, sive relinquat. Ex hac doctrina quis non videt, quam lata porta sceleribus et flagitiis omnibus patefiat? Et quis ambigat, nulla esse opera bona necessaria ad salutem, si res omnes exterme, proinde etiam Baptismus et Eucharistia, adiaphoree sunt, et nihil ad legis regulam examinandum est?
Quinto, probamus ex vita et moribus Lutheranorum, qui occasione hujus doctrina) ita coeperunt incredibili licentia in omnia scelera et peccata prorumpere, ut necesse fuerit, Lutherum fpsum Visitationem instituere et laudare opera bona, atque ad ea populos adhortari. Sed quam parum feliciter id ei successerit, scribit Joannes Gochkeus in ejus vita. Recte igitur, id est, consentanee aci Lutheri dogmata in Colloquio Altemburgensi dixerunt quidam ex rigidis Lutheranis: « Opera bona, et novam obedientiam non ad regnum Christi, sed ad mundum pertinere. Item, ad Satanam spectare Christianos cum operibus bonis. Item, adeo non esse necessaria opera bona, ut etiam ad salutem incommodent, sintque perniciosa ». Denique, « precari oportere, ut in fide sine omnibus operibus bonis, usque in finem perseveremus ». Vide Petrum Canisium in lib. I. de corruptelis verbi Dei cap. 10. ubi multa hujus generis ex adversariorum libris refert.
Chapter 59 of 78