Caput V. Refellitur falsa libertas Christiana, et inde probatur necessitas operum
Disseruimus hactenus de falso et vero discrimine legis et Evangelii; nunc de falsa et vera libertate Christiana breviter disseremus. Nam hoc est alterum caput, unde magna ex parte dependet quaestio de necessitate operum ad salutem.
Igitur adversarii, ut supra diximus, in eo ponunt Christianam libertatem, ut nulli legi subjecti sint in conscientia, et coram Deo; et Christum habeant pro redemptore, non pro legislatore; Moses autem cum suo Decalogo nihil ad eos pertineat. Nos vero cum Tridentino Concilio in sess. 6. can. 19. 20 et 21. docemus, homines Christianos et justificatos, non esse liberos ab obligatione pneccptorum Dei et Ecclesiae, et eam, quam Ha?retici praedicant, non esse Christianam, sed profanam libertatem, et verius peccati, ac diaboli voluntariam servitutem.
Primum, id probamus ex iis testimoniis, quae docent, Christum verum fuisse Legislatorem. Neque enim negare audebunt, se legi subjectos esse, si Dominum suum Legislatorem fuisse negare non possint, Isaias quidem cap. xxxm. de Salvatore dicit: Dominus Judex noster, Dominus Legi fer noster. Dominus Rex noster, ipse salvabit nos. Ac ne ad tropum aliquem forte confugiant, audiamus Mosem in Deuter. cap. xvni. Prophetam, inquit, de gente tua, et de fratribus tuis, sicut me suscitabit tibi Dominus, ipsum audies.
Hunc Prophetam, Christum esse, testatur Apostolus Petrus Actor, m. et S. Stephanus Act. vn. sed apertissime Apostolus Paulus Christum confert cum Mose, ut legislatorem cum legislatore. Nam in epist. ad Hebraeos cap. 2. dicit, sermonem factum per Angelos in manu Mosis, ita firmum fuisse, ut omnis inobedientia dignam receperit vindictae retributionem. Et inde colligit, multo magis timendum esse nobis, si sermonem filii Dei contempserimus. Et cap. 3, dicit, Mosem fidelem fuisse in tota domo Dei tamquam famulum, Christum autem in domo sua tamquam filium. Et cap. 5. dicit, Christum factum esse omnibus obedientibus sibi causam salutis aeternae. Obedientia autem proprie Legislatori debetur, et cap. 12. ita concludit:
« Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur, multo magis nos, qui de coelis loquentem nobis avertimus, cujus vox movit terram tunc, nunc autem repromittit dicens:« Adhuc semel et ego movebo non solum terram, sed et coelum ».
Praeterea Christum esse regem nostrum omnis Scriptura testatur, Psal. n. Ego autem constitutus sum rex ab eo. Matth. ii, 6.
Ex te exiet dux, qui regat populum meum Israel. Luc I. Et regni ejus non erit finis. Apocal. i. dicitur: Princeps regum terree. Et cap. xix. Rex regum, et Dominus dominantium. At Regis proprium est leges condere; ideo siquidem Isaiae xxxm. conjungitur, Legifer noster, cum verbis, rex noster; et Proverb. vm. dicitur: Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt. Christus igitur Rex noster legem aliquam sine dubio nobis dedit, per cujus custodiam obedientiam illi praestemus.
Secundo, idem probamus ex testimoniis, quae docent, Evangelium esse quamdam legem. Nam Isai. ii. et Michaeae iv. dicitur: De Sion exibit lex et Verbum Domini de Hierusalem. Quae verba intelliguntur communiter de praedicatione evangelica, quae ab urbe Hierosolyma per totum mundum propagata est. Vide Augustinum lib. xvm de Civ. Dei cap. l. et Isai. xlii. « Ecce servus meus, electus meus, complacuit sibi in illo anima mea, dedi spiritum meum super eum, judicium gentibus profert ». Et paulo post: « Et legem ejus insulae expectabunt ». Et cap. 51. « Attendite ad me popule meus, quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet.
Pertinere autem haec ad Christum, perspicuum est ex verbis sequentibus: Prope est justus meus, egressus est Salvator meus. Et Matth. ii. cum Dominus ait: Jugum meum suave est, et onus meum leve. Nonne aperte legem aliquam se attulisse testatur? neque enim promissio, exhortatio, instructio, jugum et onus dici possunt. Sed lex, quae obligat, et obligando premit et gravat, recte dicitur jugum. Unde Actor, xv. et ad Gal. v. lex Mosis jugum ab Apostolis appellatur. Praeterea B. Paulus I Corinth. ix. Iis, inquit, qui sine lege erant, factus sum tamquam sine lege essem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi. Et ad Galat. vi. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
Tertio, probatur ex particularibus et propriis Christi mandatis. Nam in primis mandatum Christi in Evangelio contineri, de suscipiendo Baptismo et Eucharistia, nemo negare potest, cum tam aperte scriptum legamus, Joan. m. Nisi quis renatus fuerit ex
XIX, 16; Isai. XXXIII, 22; Prov. VIII, 16.-(y) Isai. II, 3; Mieh. IV, 2.
aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei, Et Joan. vi. Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Deinde lex prohibens libellum repudii, et praecipiens, ut vir uxorem non dimittat, neque uxor virum, nisi in causa fornicationis, et si dimiserint, hac etiam de causa maneant innupti, vel conjugibus reconcilientur; propria Christi est, de qua sic loquitur Apostolus I ad Gorinth. vn. His, qui matrimonio juncti sunt, praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et Matth. ult. Dominus ipse aliqua se mandasse, et ab omnibus esse custodienda testatur his verbis: Docere omnes gentes, baptizantes eos in nomine Pati is, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia, qute mandavi vobis.
Quarto, probatur ex testimoniis, quae docent, legem Mosis, quae ad mores pertinet a Christo et Apostolis approbatam, et fidelibus ad observandum traditam. Nam id in primis perspicuum est ex cap. v. vi. et vn. Matth. ubi Dominus approbat, et explicat legem Mosis. De qua re diximus supra in cap. i. et ii. Deinde, idem patet ex cap. xix. Matth. x. et Mare. xvm. Luc. Ubi Dominus iterum approbat Decalogum Mosis, ac dicit, eam legem viam esse ad vitam aeternam. De quo etiam diximus cap. 1. Tertio, probatur evidenter ex eo, quod idem Dominus testatur Matt. 22. praeceptum dilectionis esse primum et maximum mandatum, et ab eo legem, Prophetasque pendere, quippe quod virtute Decalogum, et omnes alias leges, et praecepta comprehendit; et hoc ipsum mandatum ita commendat Apostolis, et per eos Ecclesiae universae, ut dicat Joan. xv. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem. Et rursus: Haec mando vobis, ut diligatis invicem. Et Joan. xm. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem. Ubi novum appellat, tum quia renovari illud volebat, tum quia illud unum diligenter servatum homines facit novos.
Non solum Dominus, sed etiam Apostoli mandata Decalogi, et ipsum dilectionis praeceptum, in quo totus Decalogus (ut diximus) continetur, fidelibus omnibus diligenter, assidueque commendant, quod certe non face¬
rent, si decem praecepta non pertinerent ad Ecclesiam Christianorum. Rom. xm. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Qui enim diligit proximum, legem implevit. Nam non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces, et si quod est aliud manaatum, in hoc verbo instauratur, Diliges proximum tuum sicut teipsum. Dilectio proximi malum non operatur, plenitudo ergo legis est dilectio. Idem ad Ephes. vi. Honora, inquit, patrem tuum et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione.
Apostolus quoque Jacobus cap. ii. Si tamen, inquit, legem perficitis regalem secundum Scripturas, Diliges proximum tuum sicut te ipsum, bene facitis; Si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. Quicumque autem totam legem servaverit, offendatiautem in uno, factus est omnium reus. Qui enim dixit, non moechaberis, dixit et, non occides, quod si non moechaberis, occides autem, factus es transgressor legis.. Vides quam aperte Jacobus Decalogum Mosis ad nos quoque pertinere demonstret?
Porro S. Petrus in epist. i. cap. i. et iv. et S. Joannes in tote. 1. epist. immo etiam in ii. et iii. nihil saepius admonent, quam ut dilectionis praeceptum implere satagamus, scientes videlicet in eo praecepto, ut saepe diximus, universalem legem plenissime contineri.
Quinto, probatur ex testimoniis illis, quae docent, legem Mosis moralem non esse per fidem Christi, et Evangelium abrogatam, Matth. v. Nolite putare quoniam veni solvere legem, non veni solvere, sed adimplere (G). Quomodo vero se dixerit impleturum, explicat in sequentibus, ubi perfectissime servari mandat praecepta legis, non occides, non moechaberis et similia. Et Apostolus ad Rom. iii. Quid ergo legem destruimus per fidem? absit, sed legem statuimus. At si praedicatio Evangelica solam fidem ita docet, ut opera non requirat, nec legem ullam proprie dictam admittat, quid ni verum sit, legem destrui per fidem?quid enim est, legem destruere, nisi vim obligandi ab ea tollere? idem quoque Apostolus ad Rom. yii. Itaque, inquit, lex quidem sancta, et mandatum sanctum, justum et bonum. Et ibidem; Consen-
lio legi, quia bona est; Itera: Ego ipse mente servio legi Dei. Et cap. viii. Deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, de peccato damnavit peccatum, ut justificatio legis impleatur in nobis. Quis igitur credat,' legem illam a Christo esse sublatam, quam sanctam, bonam et justam appellavit Apostolus, et cujus gratia misit Deus filium suum, et de peccato damnavit peccatum, ut eam videlicet, ipso adjuvante, implere possemus.
Sexto, probatur ex testimoniis, quae habent nomen debiti, ut Rom. vixi. Debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus etc. I Joan. iv. Nos debemus alterutrum diligere. I Joan. ii. Qui se dicit in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. I Joan. iii. nos debemus pro fratribus animas ponere. Luc. xvii. Quod debuimus facere fecimus {'1).
Septimo, probatur ex iis, quae docent, Christum esse judicem totius mundi, et in ultimo die secundum opera uniuscujusque, vel poenas, vel praemia distributurum. Id enim habetur expresse Matt. xxv. Act. x. et xvii. Rom. ij. et xiv. I Petri iv. et alibi passim. At quale judicium erit, si nullae sunt leges, ex quarum praevaricatione damnari, vel observatione coronari mereamur? quod enim quidam ex novatoribus dicunt, in judicio extremo examen futurum de sola fide, manifeste pugnat cum verbis Domini, qui Matth. xxv. justis dicturum se esse testatur: Possidete paratum vobis regnum, esurivi enim et dedistis mihi manducare etc., injustis autem; hc maledicti in ignem veternum, esurivi enim, et non dedistis mihi manducare etc. In quo loco (ut notat sanctus Augustinus in lib. de fide et operibus, cap. 13.) nulla mentio fidei facta est, ut intelligeremus, Christianis, qui damnantur, non fidem, sed opera defuisse. Id quod etiam apertissime docet Apostolus II Corinth. v. cum ait: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, pro ut gessit, sive bonum, sive malum.
Octavo, probatur ex testimoniis Patrum. Clemens in lib. vi. Apostolicarum constitutionum, cap. 19. Cognoscitis, inquit, Deum per Christum, universamque ejus dispensationem a principio institutam, quod dedit nobis legem simplicem ad auxilium naturalis
legis, puram, salutarem, sanctam, in qua et proprium nomen reposuit, perfectam, absolutam, decem praecepta continentem, reprehensione carentem, convertentem animas etc. »
S. Augustinus in ljjerode spiritu et littera, cap. 14. <( In illis, inquit, decem praeceptis, excepta sabbati observatione, dicatur mihi, quid non sit observandum a Christiano». Et infra: « Quid horum quisquam dixerit, non debere servare Christianum »? Item lib. x. conta Faustum, cap. 2. a Judaeo dicenti mihi, cur tenes vetus Testamentum, cujus praecepta non servas? Respondeo, servari a Christianis etiam ex ipsis libris praecepta vitae agendae; praecepta autem vitae significandae tunc recte observata, cum praenunciabantur, quae nunc revelata sunt». Item tractat. 3. in Joan. « Illa, inquit, omnia (moralia praecepta) nobis magis praecipiuntur, et observanda sunt ». In Psalm. lxxiii. non procul ab initio: « Si discernimus, inquit, duo Testamenta vetus et novum, non sunt eadem sacramenta, non eadem promissa, eadem tamen pleraque praeeeta. Nam non occides, non moechaberis, non furaberis, honora patrem et matrem, nonfalsum testimonium dixeris, non concupisces res proximi tui, non concupisces uxorem proximi tui, et nobis dictum est, et quisquis ea non observaverit, deviat, nec omnino dignus est, qui ascendere mereatur montem sanctum Dei ». Et infra: « Discussa ergo praecepta, aut eadem omnia inveniuntur, aut vix aliqua in Evangelio, qua non dicta sint a Prophetis, praecepta eadem, sacramenta non eadem ».
S. Leo serm. 6. de jejunio decimi mensis: « Ex ipsa, inquit, ecclesiastica devotione demonstratur, quod Dominus Jesus Christus non venit legem solvere, sed adimplere. Cessantibus enim significantibus, quibus Salvatoris nostri nunciabatur adventus, et peractis figuris; quas abstulit ipsa praesentia veritatis, ea quae vel ad regulas morum, vel ad simplicem Dei cultum ratio pietatis instituit, in eadem apud nos forma, in qua sunt condita perserverant; et quae utrique Testamento erant congrua, nulla sunt commutatione variata ». Idem in serm. 14. de passione Domini; a Sicut, inquit, nemo est credentium, cui dona neganda sint gratiae, ita ucmo est, qui non sit Christiana; debitor disciplinae. Quia et si remota sit mysticae legis asperitas, voluntariae tamen observantiae crevit utilitas ». Ubi vox illa, « voluntariae », non opponitur debitae, alioqui secum ipse pugnaret, sed opponitur asperae et servili, ut fusius in sequenti capite declarabimus. Unde subjungit ibidem sanctus Leo: « In praeceptis moralibus nulla prioris Testamenti decreta reprobata, sed cvangelico ministerio multa sunt aucta, ut perfectiora et lucidiora essent dantia salutem, quam promittentia Salvatorem ».
Possent ejusmodi testimonia adhuc multa proferri, sed non est opus, cum obvia sint, et legentibus passim occurrant. Id unum addam, nonnullos ex Patribus non solum obiter hoc dixisse, sed etiam studiose collegisse ex utroque testamento prsecepta moralia, quibus ad perfectionem justitiae informari debeat vita fidelium. Vide Clementem Alexandrin. lib. 3. Pajdagogi, cap. 10. Cyprianum lib. m. ad Rufinum, Augustinum in Speculo, qui habetur tom. 9. non videtur esse Augustini. Simile opus meditabatur quoque sanctus Basilius, sed augustiis temporis exclusus, non collegit praecepta moralia, nisi ex Testamento novo, ut ipse testatur in praefatione moralium.
Nono, probatur evidentissima ratione. Nam vel homo Christianus et justus peccat, cum moralia legis veteris praecepta transgreditur, vel non peccat. Si peccat, igitur non est liber ab ejus legis observatione. Quid enim est peccatum, nisi praevaricatio legis? non autem praevaricatur legem, qui non habet legem. Nam ubi non est lex, nec praivaricatio; proinde si lex illa moralisTestamenti veteris non est homini Christiano et justificato vere lex, non peccat, dum eam non servat: vel si peccat, igitur est illi vere lex: Denique fingi non potest, quomodo peccet, qui liber sit a lege. Quod si non peccat, igitur falsum est quod sectarii omnes dicunt, omnia opera hominis justi esse peccata mortalia. Item si non peccat, igitur vera est Libertinorum haeresis, quod nihil sit peccatum, nisi falsa imaginatio; et laxandae sunt omnibus habenee, ut unicuique liceat quod ei libet. Ista videlicet libertas est christiana, quam sectarii fnedicant, libertas omnia flagitia sine scrupulo perpetrandi, libertas carnis, non spiritus, filiorum diaboli, non filiorum Dei, libertas denique omni servitute miserior.
Dicent fortasse, non ita se intelligere libertatem a lege quasi prmvaricatio legis non sit peccatum, sed quod fidelibus ea praevaricatio non imputetur. Ilunc enim sensum videntur efficere verba Lutheri in lib. de votis Monasticis, ubi dicit, in eo consistere libertatem, quod pia conscientia sit libera ab omnibus operibus, non quidem faciendis, sed accusantibus et defendentibus, quia nulla sunt tam mala, qua; possint illum accusare et damnare, nulla tam bona, qua; eum queant defendere et justificare. Et in 2 cap. ad Galat. ubi agnoscit hominem peccare, sed dicit, nihil sibi esse cum lege, quia non potest eum damnare. Eumdem sensum faciunt verba Calvini lib. m. Institut. cap. 19. §. 4. et 7. ubi dicit, libertatem in eo consistere, ut faciamus opera non tanquam examinanda ad regulam legis, sed tanquam acceptanda qualiacumque sint.
At si ita dixerint, fateri debent, vere et proprie legem ad se pertinere, ejusque jugo se quoque esse subjectos: nam si vere peccant, licet peccatum eis non imputetur, vere pra; varicantur legem. Proinde vere legem habent. Non enim vere praevaricatores dici possent, nisi legem haberent; neque vere peccarent, nisi legem praevaricarentur.
Praeterea quaero, utrum praevaricatio legis, ut exempli gratia, homicidium, adulterium, perjurium, cum fide simul habitare possit, vel non possit: nam si non potest, igitur praevaricatio illa non solum est peccatum, sed imputatur. Quomodo enim non imputatur, si excutit fidem? an etiam infidelibus praevaricatio non imputatur? si vero potest praevaricatio legis habitare cum fide; ut satis aiperte indicat Lutherus, cum dicit in lib. de Captio. Babylonica, cap. de Baptismo, nulla peccata nocere posse baptizato, quia si stet, vel redeat fides, in momento absorbentur; ubi significat posse stare fidem. Et lib. de votis Monasticis, ubi dicit, credentis nulla esse tam mala opera, quee eum accusare vel damnare possint. Igitur non sunt necessaria opera bona,- etiam ut fructus et signa fidei? igitur nulla est omnino ratio, cur sint scelera et flagitia fugienda, nisi forte ex metu supplicii temporalis? Vides ut semper ad id revolvatur error sectariorum, ut aditum patefaciant vitiis et peccatis, et tamen passim vociferantur, sibi magnam a Catholicis injuriam fieri, quasi negligant opera bona.
Chapter 63 of 78