Skip to the text

Caput III

At (inquiunt) « promissiones Evangeli gratuita; sunt, non igitur conditionales ». Respondeo: gratuitum' non opponitur conditionali, neque est idem, quod absolutum, alioqui promissio evangelica conditionem fidei non requireret. Gratuita igitur dicitur promissio, quamvis conditionalis; quoniam ipsa etiam conditio gratuita est, gratuita enim est promissio indulgentia;, tametsi fidem et poenitentiam exigat, quoniam fides et poenitentia dona sunt Dei, et gratuita est promissio vita; aderna;, quamvis obcdiontiam legis requirat, quoniam ipsa etiam obedientia legis donum Dei est; et hoc modo gratiam dat Deus pro gratia, ut legimus Joan. i. Quoniam gratiam vita; a; terna; dat pro gratia meritorum, et gratiam indulgentiae dat pro gratia poenitentiae.

Asseritur verum discrimen legis et Evangelii, et inde necessitas operum comprobatur.

Explicabimus nunc verum discrimen legis et Evangelii, ut hinc etiam necessitas bonorum operum comprobetur.

Duo sunt praecipua discrimina legis et Evangelii ex quibus multa alia consequuntur.

Primum igitur illud interest inter legem et Evangelium, quod inter doctrinam inchoatam et perfectam:'continetur enim Evangelium in lege, ut arbor in semine, ut sanctus Thomas recte docet in 1. 2. quaest 107. Unde S. Augustinus in lib. xvi. de civitate Dei, cap. 26. scribit, testamentum vetus esse occultatationem novi, et testamentum novum esse revelationem veteris. Et S. Gregorius homil? 6. in Ezechielem, explicans mysterium rotae, quae erat in tota, dicit totam in tota esse testamentum novum in testamento vetere.

Tria continet Scriptura utriusque testamenti, mysteria, promissiones et pra;cepta, idest, res credendas, sperandas et faciendas, quibus fides, spes, charitasque respondent. Nam ad haec tria revocatur summa totius doctrinae coelestis, ut S. Augustinus docet in Enchiridio, in lib. de agone Christiano, in lib. de catechizandis rudibus, et alibi. Sed in omnibus tribus longe praestat doctrina evangelica et Apostolica doctrinae legis et Prophetarum.

Nam quod attinet ad Mysteria Fidei, doctrina veteris testamenti unitatem Dei manifeste docet, Trinitatem personarum, et Incarnationem verbi non nisi obscure et imperfecte, ut ea potius adumbret, quam exprimat: doctrina vero testamenti novi ha;c omnia perspicue tradit et praedicat. Itaque ad hoc significandum, Moses cum loqueretur ad [populum, faciem velabat, nobis autem Christus ipse revelata facie locutus est, annuncians omnia, qua;cumque audivit a Patre suo. Unde Apostolus II ad Corinth. m. Moyses, inquit, ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in faciem ejus: nos autem revelata facie, gloriam Domini speculantes, transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini spiritu.

Quod attinet ad promissa, Lex et Propheta; pollicentur expresse bona temporalia, figurate autem autem regnum coelorum, Christus et Apostoli manifeste regnum coelorum, et vitam aeternam pollicentur, bona temporalia adjicienda esse dicunt, et ideo non esse sollicite et anxie requirenda. Et quoniam promissionibus adjungi solent etiam minae, Lex et Propheta; comminantur temporalia mala, Christus et Apostoli mortem sempiteimam. Si audieritis me (inquit Dominus per Prophetam, Isaiae i.) bona terree comedetis; quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos. Christus autem Matth. v. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et infra: Qui dixerit fratri suo fatue, reus erit gehennoe ignis.

S. Augustinus lib. xvm. de civitate Dei, cap. It «Educto, inquit, populo in monte Syna, divinitus acceptam tradidit legem, quod vetus dicitur testamentum, quia promissiones terrenas habet: et per Jesum Christum luturum fuerat testamentum novum, quo regnum coelorum promitteretur ». Et in Psalm. ixxm. « Deus se utriusque testamenti esse voluit auctorum, ut et terrena promitteret in veteri testamento, et coelestia in novo testamento ». Observat idem Augustinus in lib. ix. contra Faustum, cap. ult. in Prophetis inveniri non raro testimonia de resurrectione et vita eeterna; sed regnum coelorum nusquam expresse nominatum, nedum promissum, nisi in Evangelio. Quare non immerito S. Hieronimus in lib. 1. ad versus Pelagianos, reprehendit Pelagianos, quod dicerent in testamento veteri regnum coelorum esse promissum.

Restant leges et mandata, quorum alia cseremonialia, alia judicialia, alia moralia erant in veteri testamento. In novo autem proCatremoniis illis Mosaicis, quae propemodum infinitae erant « instituit in Evangelio» Christus, ut sanctus Augustinus loquitur in epist. 118. ad Januarium, « Sacramenta numero paucissima, observatione facillima, significatione prsestantissima, quibus societatem novi populi colligavit». Et in Psalm lxxiit. Mutata, inquit, sunt Sacramenta, facta sunt pauciora, faciliora, salubriora, fudiciora».

Judiciales leges in Evangelio, Christus non tulit, sed ferendas reliquit iis, qui variis in locis rempublicam gerentes pro rerum, personarum et temporum diversitate instituendas esse judicaverint. Hoc enim interest inter populum Hebrseum et Christianum, quod ille unam gentem et unam regionem, eamque satis exiguam continebat. De qua re vide Hieronymum in epist. ad Dardanum, de terra promissionis, iste autem orbem terree complexus est, ubi regiones sunt et regna vastissima, mores et consuetudines diversissimee, temperamenta, ingenia, habitus animorum et corporum infinitis modis variantes. Hinc igitur facile poterat Hebraeus populus'iisdem judiciis regi, non potest autem populus Christianus ulla ratione iisdem particularibus ritibus et legibus gubernari.

Morales Jleges, quai perpetuae sunt, easdem fere habent lex et Evangelium, ut ostendit S. Augustinus lib xix, contra Faustum, cap. 28. sed in hoc prsestat Evangelium legi, quod qusedam graviora, quae a Judaeis propter infirmitatem ipsorum in lege non exigebantur, a Christianis in Evangelio exiguntur ut patet de libello repudii et polygamia: quaedam etiam expressius leguntur in Evangelio, quae obscurius habebantur in lege. Quare S. Augustinus, cum in lib. contra Adimantum, cap. 3. scripsisset, nihil esse in Evangelica Et Apostolica disciplina, quod in lege et Prophetis desideretur: admonuit postea in lib. 1. retract. cap. 22. addendam fuisse voculam « fere »; non enim, omnia, sed fere omnia, quae ad mores pertinent, habet Evangelium cum lege communia.

Sed ut plane intelligatur, quemadmodum in Evangelio Dominus legem moralem non sustulerit, sed perfecerit, exponam breviter summam sermonis Domini in monte, quem vere scripsit S. Augustinus lib. 1. desermone Domini in monte, cap. I. omnibus praeceptis, quibus vita hominis formari potest, esse perfectum.

Initio igitur sermonis sui, Dominus, quasi loco prooemii, divino prorsus artificio, simul explicat finem ultimum hominis et virtutum, atque operum bonorum utilitatem proponit, dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Et quae sequuntur. Quoniam enim ultimus finis, principium et fundamentum est totius doctrinae moralis, ideo primo loco exponi debuit, simul autem adjungi par fuit utilitatem virtutis ut discipuli attentiores efficerentur.

Deinde, quasi prooemio explicato, accedit Dominus ad praecepta tradenda, et primum instruit Doctores, deinde auditores. Doctores admonet, eos salem terrae et lucem mundi esse debere, id est, sapientia et charitate ita caeteris praestare, ut alios sapientes et ardentes efficere possint. Quas duas conditiones non semel repetivit, cum praepositos Ecclesiae fideles, et prudentes esse debere praemonuit.

Aggreditur deinde instructionem populorum eosque instruit, tum quoad substantiam praeceptorum divinorum, tum quoad finem; nam in utroque scribae et pharisaei pravas opiniones induxerant.

Quod attinet ad substantiam praeceptorum reprobat Dominus quinque Pharisaeorum corruptelas. Primum, depravabant scribae et pharisaei praecepta gravissima de homicidio et adulterio, docentes in ejusmodi praeceptis, actum externum solum esse prohibitum, non autem internum, nisi signis exterioribus proderetur. In quo errore fuit etiam Josephus lib. xn. antiquitatum, cap. 13. Et Da-, vid Kimhi in comment. Psalm. lxy. vei's. 17. exponens illud: Iniquitatem siadspexi in corde meo, non audiet Dominus: depravat enim illud, non audiet Dominus; ut significet, non imputabit Dominus. Adversus ejusmodi corruptelas, declarat Dominus legem, non occides, non solum manum, sed etiam linguam et animum cohibere; et legem, non moechaberis, extendi usque ad concupiscentiam in ipsa mente conceptam.

Deinde, Pharissei depravabant legem de repudio; quod enim ob infirmitatem eorum hominum lex impunitum dimiserat, ipsi ut rem absolute justam proponebant. Dominus autem docuit, non licere uxorem dimittere, nisi causa fornicationis, et legem de libello repudii penitus abrogavit.

Tertio, Pharisaei docebant, non esse pejerandum, tamen frequentare juramenta, etiam levi de causa nullum peccatum esse ducebant. Contra Dominus jubet, non esse jurandum omnino, nisi (videlicet) subsit jurandi necessitas.

Quarto, corrumpebant phariseei legem illam talionis, oculum pro oculo, dentem pro dente. Nam cum non animadverterent, eam legem constitutam fuisse ad justitiam conservandam, non ad appetitum vindictse saturandum, docebant, licitum esse vindictam appetere. Dominus igitur monet, non esse appetendam vindictam, nec malum pro malo reddendum; sed potius paratum esse debere hominem probum si opus sit, perciftienti maxillam unam, praebere etiam alteram.

Quinto, pervertebant pharisaei primarium dilectionis praeceptum. Quoniam enim lex jusserat, ut hostes suos occiderent, non odii causa sed zelo justitiae, qua justa bella interdum etiam a piis Regibus indicuntur, illi generale praeceptum tradebant diligendos esse amicos, odio habendos inimicos. Dominus ergo gravissime admonet, diligendos esse inimicos, benefaciendum his, qui nos oderunt, orandum pro persequentibus et calumniantibus nos.

His ita explicatis transit ad modum, ac docet, cavendam esse in primis inanem gloriam, et non esse facienda opera bona ea intentione, ut videantur et laudentur ab hominibus. Et quoniam nimis prolixum fuisset, de singulis operum bonorum generibus disserere; revocavit omnia ad tria capita, orationem, jejunium et eleemosynam, quorum * primum erga Deum, alterum erga nos ipsos, tertium erga proximum exhibemus; et uno ■mentem, altero corpus, tertio bona externa sacrificamus.

Addit postea Dominus, ac docet, quse sint impedimenta cavenda et quse adjumenta quaerenda iis, qui cupiunt ad perfectionem justitiae pervenire. Impedimenta tria demonstrat, nimiam sollicitudinem in opibus congregandis: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra; supervacaneam diligentiam in rebus etiam necessariis procurandis. No¬

lite solliciti esse in crastinum. Temerarium judicium de vita et factis alienis, Nolite judicare, Adjumenta etiam tria ostendit, orationem assiduam, petite et dabitur vobis; conatum et contentionem proficiendi et superandi omnes difficultates; Contendite intrare per angustam portam; electionem bonorum magistrorum: Attendite vobis a falsis Prophetis

Postremo concludit sermonem iterum commendans utilitatem operum bonorum, ut in prooemio fecerat: Omnis qui audit verba mea haec, et facit ea, similis est viro sapienti., qui aedificavit domum suam supra petram etc. Atque haec de sermone Domini in monte.

Perfecit autem Dominus legem moralem, non solum explicando et addendo quae diximus, sed etiam adjiciendo consilia quaedam ad perfectionem charitatis, quai finis est omnium praeceptorum, adipiscendam aptissima; de quibus satis multa disputavimus in lib. de Monachis. Habemus igitur primum discrimen legis et Evangelii, ex quo manifeste colligitur obedientiam legis, atque opera bona non minus, sed multo magis in Evangelio, quam in lege doceri. Proide Lutheranos sine dubitatione verum Evangelii ac legis ignorare discrimen.

Chapter 61 of 78