Skip to the text

Caput IX. Probatur operum, necessitas ad salutem ex ratione

Addemus postremo rationem illi similem, quam texuimus in i. lib. ut probaremus, fidem solam non justificare.

Sic igitur ratiocinari possumus, si fides sola salvaret, et opera non essent necessaria nisi ratione praesentiae, ut fructus et signa fidei, sequeretur, fidem salvare posse, etiamsi careret omni bono opere, et conjuncta esset omnibus vitiis et peccatis: hoc autem consequens est manifeste falsum, et Scripturis, ac rationi repugnat; igitur fides sola non salvat, et necessaria sunt opera bona, non solum ratione praesentite, sed etiam ratione alicujus efficientiae.

Propositio argumenti, quae conditionata est, probatur boc modo, opera non requiruntur in actu salvandi nisi per accidens, nullam enim ipsa vim salvandi habent, neque addunt fidei, neque tollunt a fide vim, quam habet salvandi, ut adversarii contendunt, igitur bonis omnibus operibus sublatis, adhuc fides salvaret. Quemadmodum enim quia ignis solo calore calefacit, si tollerentur ab igne omnes aliae qualitates, quae per accidens sunt cum calore conjunctae, adhuc sine dubio calefaceret: et quoniam pater sola relatione paternitatis refertur ad filium, si ab eo, qui pater est, omnia alia attributa removerentur, ut scientia, nobilitas, potestas, sanitas, pulchritudo, et contra adderetur ignorantia, obscuritas, debilitas, aegritudo, deformitas; et ex prioribus attributis sola paternitas remaneret, adhuc pater ille referretur ad filium. Ita prorsus quia Christianus per solam fidem salutem apprehendit, atque ad eam refertur per adversarios, certe sequitur, ut manente fide salvari possit, etiamsi nulla habeat opera bona et multa habeat opera mala.

Neque respondere debent, nostram hypothesim esse impossibilem; tum quia probavimus in i. lib. vere posse fidem ab operibus separari, non solum ratione, sed etiam re: tum quia satis nobis hoc loco est ad hypotheticam propositionem statuendam, fidem posse intelligi sine bonis operibus, atque ab eis si non re, saltem ratione separari. Posse autem fidem intelligi sine operibus, et ab eis saltem ratione separari, adversarii negare non possunt, quippe qui dicunt, fidem et opera ita se habere ut causam et effectum, ut arborem et fructus, ut ignem et calorem. Quidni enim intelligi possit causa sine effectu, arbor sine fructu, prius sine posteriore? Vera igitur est argumenti propositio ita conditionata: si fides sola salvaret, id preestaret, etiamsi bonis omnibus operibus esset vacua, etcum omni genere vitiorumconjuncta.

Assumptio ejusdem argumenti, quae docet, fieri nullo modo posse, ut fides bonis operibus destituta, et malis operibus comitata, hominem salvet, ab adversariis non negatur, et si negaretur, in promptu esset probatio, cum scriptum sit: Tribulatio et angustia in omnem animam operantis malum, Judaei primum et Graeci: gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco, Rom. 2. Item: An nescitis, quia iniqui regnum Dei non possidebunt? nolite errare, neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt, I ad Corinth. 6. Item: Manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, etc., quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur, Galat. v. Denique utaliamulta praeteream: Hoc scitote intelligentes, quod omnis fornicator aut immundus, aut avarus, quod est Idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei, Ephes. v.

Sequitur igitur conclusio, necessaria esse ad salutem opera bona, non solum ratione praesentiae, sed etiam alicujus efficientiae, et non minus opera, quam fidem, ad salutem suo modo referri. Atque haec de necessitate operum hoc loco sufficiunt. Nam argumenta contraria nulla sunt, praeter ea, quae solvimus in primo libro, cum disputaremus de fide non sola justificante, et quae solvemus paulo post in quaestione de justitiae veritate in operibus bonis.

Chapter 67 of 78