Skip to the text

Caput VIII. Probatur operum necessitas ex traditione ecclesiastica

Ad Scripturae testimonia traditio ecclesiastica debet adjungi. Ac primum testantur Patres, hanc ipsam heeresim, quae negat operum necessitatem ad salutem, patronos habuisse perditissimos haereticos. Nam ipso tempore Apostolorum non defuisse, qui dicerent solam fidem sufficere, opera non esse necessaria, testatur S. Augustinus, tum in lib. de unico Baptismo contra Petilianum, cap. 10. tum in lib. de fide et operibus, cap. 14.

Praeterea nominatim Simonem Magum hujus erroris assertorem faciunt S. Irenaeus et Theodoretus. S. Irenaeus lib. 1. cap. 20. dicit, unum ex erroribus Simonis fuisse, salvari homines per gratiam ejus non secundum opera justa. Theodoretus autem de haereticis fabulis: « Jubebat, inquit, Simon suos legis minas non pertimescere, sed tamquam liberos facere quae vellent. Non enim per bonas actiones, sed per gratiam eos esse salutem consecuturos ».

Denique Eunomium corpore et mente leprosum, atque haereticorum pene omnium impudentissimum in eodem errore versatum, testatur sanctus Augustinus in lib. de haeresib. cap. 54. « Fertur, inquit, usque adeo fuisse bonis moribus inimicus, ut asseveraret, quod nihil cuiquam obesset quorumlibet perpetratio et perseverantia peccatorum, si hujus, quae ab illo docebatur, fidei

particeps -esset ». Ex his apparet, ab antiquissimis patribus pro hacretiais habitos, qui sine bonis operibus salutem hominibus promittebant. Sed audiamus etiam in particulari aliquot Patrum sententias.

(i Gratia, inquit, salvamur, sed non absque bonis operibus ». Et infra: « Quando audierimus, fides tua te salvum fecit, non accipimus absolute eos salvos futuros, qui quomodocumque crediderint, nisi facta quoque fuerint consecuta ».

Sanctus Hilarius can. 7. inMatth. « Salus, inquit, gentium omnis in fide est, et in praeceptis Domini vita est universorum ».

Sanctus Gregorius Nazianzenus oratione in sanctum lavacrum, prope extrema: « 0- perare, inquit, bonum super hoc doctrinarum fundamento, quoniam fides sine operibus mortua est, quemadmodum et opera sine fide ».

S. Ambrosius, vel quicumque est auctor in comment. ad cap. 4. ad Hebr. tractans illud: <c Festinemus ingredi in illam requiem. Festinemus, inquit, quoniam _;ou sufficit fides, sed debet addi et vita fidei condigna. Opus est quippe omni volenli coelum possidere, fidem operibus bonis ornare ».

S. Joannes Chrysostomus homil. 30. in Joannem, tractans illud: « Qui credit in filium, habet vitam aeternam, numquid ergo, inquit, satis est ad vitam aeternam in filium credere? minime. Non enim omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum. Et peccatum in Spiritum sanctum vel solum est satis ut hominem in gehennam detrudat. Et quid de Patre loquor? nam si in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum recte credideris, non autem recte vixeris, nulla tibi ad salutem utilitas. Cum ergo dicit, ipsa est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum: nolimus hoc nobis ad salutem satis arbitrari. Opus namque nobis est et vifie et morum puritate pollere. Et licet hoc in loco dicat: Qui credit in filium, habet vitam aeternam: non tamen dicimus, satis esse solam fidem ad salutem. Quod quae de vita saepe in Evangeliis dicuntur, ostendit ».

S. Hieronymus in comment. Isai. ad cap.

  1. tractans illud: « Murus et antemurale ponetur in ea, murus, inquit, bonorum ope. rum, et antemurale fidei. Non enim sufficit

murum habere fidei, nisi ipsa fides bonis operibus confirmetur.). Idem in cap. 4. Osese, imitans pene ipsam Lutheri vocem: « Per dulces, inquit, sermones decipiunt infoelices. Cum enim viderint aliquot delinquentes, aiunt: Nihil aliud quserit Deus, nisi fidei veritatem, quam si custodieritis, non’ curat quid agatis ». Quid, quaeso, interest inter ista verba, et illa Lutheri de captivitate Babylonica, cap. de Eucharistia: « Nos cum Deo numquam aliter agere possumus, quam fide, opera ille nihil curat?

S. Cyrillus lib. 10. in Joannem, cap. 18. « Quod autem, inquit, fides ad salutem non sufficiat, Christi etiam discipulus ostendit, scribens: Tu credis, quia unus est Deus, etc. »

S. Augustinus in libro de fide et operibus cap. 14. « Jam, inquit, illud videamus, quod excutiendum est a cordibus religiosis, ne mala securitate salutem suam perdant, si ad eam obtinendam sufficere solam fidem putaverint ». Idem de gratia et libero arbitrio, cap. 7. « Homines, inquit, non intelligentes, ~ quod ait Apostolus, arbitramur, hominem justificari per fidem sine operibus, putavennt eum dicere sufficere homini fidem, etiamsi male vivat, et bona opera non habeat, quod absit ut sentiret vas electionis ». Et in praefat. Psalm. 31. explicans praecipitium quo ruunt, qui sola fide nituntur: « Si, inquit, se infirmitati propriae omni ex parte donaverit, et in hanc cogitationem se inclinaverit, ut dicat, quia misericordia Dei omnibus peccatoribus, in quibuslibet peccatis perseverantibus, tantum credentibus, quia Deus liberat, Deus ignoscit, ita parata est in finem, ut nemo pereat fidelium iniquorum, id est, nemo pereat eorum, qui sibi dicunt, quidquid vis faciam, quibuslibet facinoribus et flagitiis inquiner, quantumlibet peccem, liberat meTleus misericordia sua, quia credidi in eum. Qui ergo dicit, neminem perire talium, cogitatione mala inclinatur in impunitatem peccatorum: et Deus illejustus, cui cantatur misericordia et judicium, non sola misericordia, sed et judicium, invenit hominem male de se praesumentem, et ad interitum suum misericordia Dei abutentenf^ et necesse est ut damnetur ».

Ubi S. Augustinus videtur Lutheranum hominem aperte describere, qui infirmitatem suam respiciens et existimans impossi¬

bile esse, ut legem Dei servare possit, totum se transfert ad praesumptionem misericordiae Dei, et hoc ipso quod credit se a Deo liberandum, et peccata sua propter fidem non imputanda, existimat sibi jam omnia esse salva. Caeterum ejusmodi hominem, Augustinus dicit, ad interitum suum abuti misericordia Dei, et necessario esse damnandum.

Sanctus Gregorius homil. 38. in Evangelia, explicans illud: « Amice, quomodo huc intrasti, amicum, inquit, vocat et reprobat, ac si apertius dicat, amice, et non amice, amice per fidem, non amice per operationem ».

S. Prosper in Psalm. m. explicans illud: « Potens in terra erit semen ejus, semen futurae messis, inquit, esse opera misericordiae, Apostolus testis est dicens: Bonum autem facientes, non deficiamus; tempore enim proprio metemus. Quid autem potentius hoc semine, cujus impendio comparatur regnum coelorum et vita aeterna? » Idem lib. i. de vita contemplativa, cap. 19. « Verbum fidei praedicandum est, ut audiens credat, credens intelligat, intelligens bonum opus perseveranter exerceat, quoniam eum, qui potest uti liberae voluntatis arbitrio, nec opera sine fide, nec fides sola sine operibus justificat ».

S. Fulgentius in lib. 2. de remiss. pec. cap. 1. « Vita, inquit, bona non veraciter dicitur, quae perversae 'credulitatis vitio depravatur: neque sufficit ad salutem fides recte credentis, si conversatio moribus atque operibus turpatur obsccenis ».

Primasius in comment. cap. v. ad Ephes, notat illud: Omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, etc., proprie dictum esse adversus eos, qui solam fidem sufficere credunt ad salutem.

Chapter 66 of 78