Skip to the text

Caput IV. Ostenditur alterum discrimen legis et Evangelii

Alterum discrimen legis et Evangelii sumitur ex annexis. Nam lex per Mosem data est, qui legislator tantum fuit, Evangelium per Christum, qui non fuit solum legislator, sed etiam Redemptor. Proinde lex venit sola; Evangelium non solum, sed cum gratia. Itaque qui legem in monte Syna per Mosem acceperunt,, doctrinam tantum acceperunt, ut instructi per legem, inter vitia, virtutesque discernerent: qui vero per Christum Evangelium acceperunt, non solam doctrinam, sed etiam gratiam acceperunt, ut non modo inter virtutes et vitia discernerent, sed etiam ut justitiam diligerent, et odio haberent iniquitatem.

Hoc discrimen preedixerunt Ezechiel cap. xxxvi. et Hieremias cap. xxxi. Ille enim cum Baptismum adumbrasset illis verbis: Effundam super vos aquam mundam, et mun - te

dabimini ab omnibus inquinamentis vestris, adjungit de spiritu gratiai, auferam a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum, et spiritum meum ponam in medio vestri, et faciam, ut in praeceptis meis ambuletis. Iste autem disertis verbis duo testamenta distinguit: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel, et domui Juda foedus novum, non secundum pactum, quod pepigi cum patribus vestris, in die, qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra /Egypti, pactum, quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus. Sed hoc est pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus. Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.

Quam prophetiam de testamento novo, cujus Christus auctor est, exponit Apostolus ad Hebr. vm et x. et idem Apostolus ad Rom. v. cum dicit: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum equi datus est nobis. Significat legem in corde scriptam, de qua loquitur Hieremias, et spiritum in media nostri positum, de quo vaticinatur Ezechiel, nihil.esse aliud, nisi charitatem in corde diffusam. Tunc enim Deus facit, ut ambulemus in pixeceptis suis, cum charitatem in cordibus nostris diffundit; Quoniam qui diligit, legem implevit, et plenitudo legis est dilectio, Rom. xm. Quod discrimen copiose et eleganter persequitur S. Augustinus in pluribus locis, sed pracipue in toto libro de spiritu et littera.

Porro hoc discrimen legis et Evangelii tantum abest, ut operum necessitatem ab Evangelio removeat, ut eam potius ad Evangelium maxime pertinere demonstret. Quorsum enim cum Evangelio gratiam bene operandi, et legis ipsius implendae Christus conjunxit, nisi ut, quod per litteram legis evangelicse discimus esse faciendum, id per spiritum et gratiam impleamus? Quod enim Apostolus ait, II Corinth. m. Litera occidit, spiritus vivificat, demonstrat S. Augustinus, manifestissima ratione, non tantum intelligi debere de littera legis Mosaicse, sed etiam de littera legis Evangelicae, utraque enim occidit, si a spiritu separetur. Sed ideo scriptum est de lege Mosis, lex iram

operatur. Non autem scriptum est de loge Christi, Evangelium iram operatur, quoniam (ut diximus) cum.Moses legem dedit, nihil nisi litteram dedit, Christus autem cum Evangelium dedit, simul cum littera spiritum dedit. Quare S. Joannes hoc ipsum discrimen attendens ait: Lex per Mosem data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est, Joan. i (o). Habemus igitur duas potissimas differentiaslegis et Evangelii. Nunc paucis percurremus alias, qute ex his duabus tamquam ex fontibus derivantur. Ex primo discrimine nascuntur alia tria, et ex secundo jtem tria.

Tertium igitur discrimen legis et Evangelii est, quod lex Mosis uni tantum genti data fuit, lex Christi omnibus gentibus, Deuteron. iv. Quae est alia gens, ut habeat caeremonias, justaque judicia, et universam legem, quam ego ponam hodie ante oculos vestros? Psal. cxLYii. 'Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Rom. ni. Quid ergo amplius Judaeo est, aut quae utilitas circumcisionis? Multum equidem per omnem modum, primum, quia credita sunt illis eloquia Dei. Et cap. ix. Optabam ego ipse anathema esse pro fratribus meis, secundum carnem, quorum est testimonium et legislatio elc. At Christus Matth, ult. Euntes (inquit) docere omnes gentes’, Et Marci ult. Praedicare Evangelium omni creaturae. Et Luca3 ult. Oportet praedicari in nomine meo poenitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Hierosolyma. Et Apostolus ad Rom. i. Non erubesco evangelium. Virtus enim Dei in salutem omni credenti, Judaeo primum, et Graeco. Oritur hoc discrimen ex primo. Lex enim Mosis positiva (id est) cajremonialis et judicialis angusta erat, et ritus, ac judicia particularia continebat: Evangelium vero lex est perfecta et ritus, praecepta et sacramenta ita universalia comprehendit, ut toti mundo communia esse possint.

Quartum discrimen, quod oritur etiam ex primo, in eo positum est, quod lex umbram, et figuras rerum futurarum magna ex parte complectitur: Evangelium ipsum corpus, et veritatem exhibet. Joan. 1. Lex per Mosem data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Lex enim per Mosem data, per Christum facta est gratia, propter infusionem fidei ct charitatis, facta est veritas, propter impletionem omnium figurarum. I Corinth/ x. IJaec autem in figura facta sunt nostri. Et paulo post: Haec autem omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem ad correptionem. Hebr. x. Umbram habent lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum (i). Denique passim in Evangelio legimus, varia in Christo mysteria fuisse completa, quoniam sic scriptum erat in lege, aut prophetis.

Quintum discrimen est, quod lex Mosis adveniente Christi lege mutanda erat, Christi autem legi nulla succedere debet alia lex. Oritur hoc discrimen, ut alia duo, item ex primo; ideo siquidem mutanda fuit lex Mosis, quoniam imperfecta erat, omne enim imperfectum perfectiori cedit, et umbrae luce apparente diffugiunt. Luem xvi. Lex et Prophetx, usque ad Joannem Baptistam. Hebr. vii. Translato sacerdotio necesse est, ut et legis translatio fiat. Et ibidem. R'eprobatio fit praecedentis mandati propter infirmitatem ct inutilitatem. Et cap. viii. Dicendo novum, veteravit prius. Quod enim antiquatur et senescit, prope interitum est. Et ad Galat. iit. Quid ergo lex? propter transgressionem posita est, donec veniret semen, cui promiserat. At Christi legem non esse finem habituram, perspicuum est ex duobus. Primo, quoniam sacerdotium Christi manet in aeternum, juxta illud Psalm. cix^j Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Secundo, quoniam regni Christi nullus erit finis, ut legimus Danielis n. et Lue. i. Lex enim cum sacerdotio et regno ita conjuncta est, ut illis manentibus, et ipsa manere debeat, quod de sacerdotio et lege Apostolus docet ad Hebr. vn. de regno et lege dubium esse non potest, cum regnum proprium sit leges ferre, neque ullum sit regnum, quod proprias leges non habeat. Denique Testamentum novum aeternum dicitur, Psal, cx. Mundavit in aeternum testamentum suum. Baruch. ii. Statuam illis testamentum alterum sempiternum. Ad Hebr. xm, Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Jesum Christum.

Est autem hoc loco breviter annotandum, legem Mosis, quoad praecepta caeremonialia

et judicialia simpliciter abrogatam esse: quoad moralia praecepta, et doctrinam fidei mutatam esse, non abrogatione, sed profectu, non enim sublata est lex moralis, nec fides unitatis Dei, sed aucta, amplificata, perfecta; quomodo mutari solet infans in adolescentem, adolescens in virum, et quo modo populus Dei, Christo adveniente, non periit, sed statum mutavit. Lex autem evangelica sempiterna dicitur, non quod Sacramenta et omnia ejus praecepta nullum sint finem habitura, sed quoniam usque ad mundi consummationem legi evangelicae nulla succedere debet alia lex, cum haec perfectissima sit: et praeterea quia charitas, quae est lex nova, et testamentum novum scriptum in cordibus, numquam excidit, et sine fine in omnem aeternitatem durare debet.

Sextum discrimen, quod oritur ex secundo, illud est, quod lex Mosis non habebat vim justificandi, neque data erat ut justificaret, sed ut morbum ostenderet, et ad quaerendum medicum excitaret: Lex autem Christi, id est, Evangelium, vim habet justificandi, et ad hoc ipsum datum est, ut ab iniquitate justificet. Rom. m, Per legem cognitio peccati. Galat, ir, Si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est. Et cap. in. Quoniam in lege nemo justificatur, manifestum est, quia justus ex fide vivit; lex autem non est ex fide. Item si data esset lex quai posset vivificare, vere ex lege esset justitia. At Evangelium (ut dicitur ad Roman. 1.) Virtus Dei est in salutem omni credenti. Et 1 Corinth. xv. Notum vobis facio (inquit Apostalus) Evangelium, quod prxdican vobis, quod et accepistis, per quod et salvamini.

Sed hoc quod dicimus, Evangelium vim habere justificandi, non ita accipiendum est, quasi sola littera Evangelii salutem adferre possit; sed quoniam (ut dictum est in secundo discrimine) cum Evangelii doctrina data est etiam gratia fidei et charitatis, quia legislator noster, simul etiam Redemptor fuit et simul cum lege dedit benedictionem, id est, gratiam implendi legem, juxta illud Psal. lxxxiii. Etenim benedictionem dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem.

Quocirca' B. Paulus ubicumque dicit legem non justificare, non opponit legi Mosis doctrinam Evangelii, sed legi opponit fidem,

operibus gratiam, et litterae spiritum. Alioqui enim etiam littera Evangelii, sine spiritu et gratia, iram operaretur, et occideret, ut jam saepe diximus.

Septimum discrimen, quod item oritur ex secundo, illud est, quod lex Mosis, lex timoris et servitutis fuit, Evangelium lex amoris et libertatis. Roman. viii. Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus Abba Pater. Galat. iv. Hsec enim sunt duo testamenta, unum quidem in monte Syna, in servitutem generans, quse est Agar. Et infra: Itaque fratres, non sumus anci Ilee filii, sed libserse, qua libertate Christus nos liberavit, II Timoth. ii. Non dedit nobis spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis;

Sed hoc discrimen fusius explicabimus in sequenti capite, interim illud annotasse satis erit, legem Mosis dici legem timoris et servitutis, quoniam legis mandata sine gratia Dei, quam Moses dare non potuit, reos constituunt homines, et poenae obnoxios; Evangelium Christi legem esse libertatis et amoris, quoniam Christus, qui dedit mandata, dedit etiam spiritum, per quem in corde diffusa est charitas.

Octavum discrimen est, quod lex Mosis gravissima et importabilis erat. Evangelium Christi jugum suave et onus leve. Sic enim de lege Mosis B. Petrus loquitur Actor, xv. Quid tentatis imponere jugum super cervicem discipulorum, quod nec nos, nec patres nostri portare potuimus? De lege autem sua Christus Matth. xi. Tollite jugum meum, inquit, super vos. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Oritur hoc quoque discrimen ex secundo. Potissima enim causa cur lex nova sit levis, et lex vetus gravis, est annexa legi novae gratia charitatis. Quod est enim durum et importabile timenti, leve est et facile diligenti. Et hanc rationem reddit sanctus Augustinus in omnibus fere locis, ubi de hac re tractat, qusest. 116. in Exod. in lib. lxxxiii. quaest. 66. lib. de gratia et libero arbitrio, cap. 17. in lib. de natura et gratia, cap. 69. et in libro de perfectione justitiae post ratiocinationem decimamsextam. Ubi etiam addit insignem similitudinem de pennis avium, quae non tam premunt, quam sublevant: « Perfecta, inquit, charitas foras mittit timorem, et facit praecepti sarcinam evem, non solum non prementem onere

ponderum, verum etiam sublevantem vico pennarum ».

Sunt tamen etiam aliae duae rationes cur lex nova vere dici possit facilior.vetere. Una est, quam reddunt Nazianzenus in 2. orat, de Pascha, et Chrysostomus homil. 8. de poenitentia, quod spes retributionis longe sit major in lege nova, quam in vetere, cum jam propalata sit via sanctorum, atque aditus pateat ad regnum foelicitatis aeternae. Altera ratio est, quoniam in lege vetere praecepta caeremonialia et judicialia plurima erant, et parum utilia; in lege nova paucissima sunt et utilissima: praecepta vero moralia fere sunt eadem in utraque lege. Nam illa quoque quse videntur in Evangelio esse gravissima de dilectione inimicorum, et de concupiscentia cohibenda, inveniuntur Exodi xx, Prov. xxv. et alibi, ut sanctus Augustinus demonstrat in libro contra Adimantum, cap. 3. et lib. xix, contra Faustum, cap. 28.

Itaque non ait Dominus Matth. v. Nisi abundaverit justitia vestra plusquam legis et Prophetarum, sed plusquam Scribarum et Phariseeorum, ut videlicet significaret, se non tam addere velle ad onera praeceptorum legis, quam tollere de medio corruptelas scribarum et pharisseorum. Quod si quae graviora praecepta addidit, aut certe magis expresse tradidit, ut de non dimittenda uxore per libellum repudii, et si quae sunt alia; non debent illa gravia videri populo Christiano, etiamsi gravia viderentur populo Judaeorum. Nam non est grave viro forti, quod puero delicato importabile solet videri.

Chapter 62 of 78