Caput XIV. Solvuntur objectiones hxreticorum. i
Superest ut argumenta haereticorum breviter dissolvamus.
Primo objiciunt Calvinus in Antidoto, et Kemnitius in Examin. illud S. Petri A- ctor. xv. Quid lentalis imponere jugum super cervices discipulorum, quod nec nos, nec patres nostri portare potuimus? sed per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. Haec enim verba dicuntur fidelibus, non infidelibus, ne forte
respondeatur, legem esse jugum importabile sine gratia et non renatis, non autem renatis, et qui gratiam Dei habent. Praeterea intelligi debent haec verba de omni lege, tam caeremoniali, quam morali, tum quia solae caeremoniae legis non superant vires humanas, tum quia particula adversativa, (( sed », opponit gratiam legi simpliciter, tum quia si caeremonialis lex jugum est importabile, quanto magis lex moralis jugum erit importabile?
Respondeo: non loquitur S. Petrus nisi de lege caeremoniali. Id quod evidenter probo, primum ex occasione illorum verborum. Scribit enim S. Lucas, surrexisse quosdam ex discipulis, qui dicerent, oportere gentiles conversos ad fidem circumcidi, et Mosis legem omnino servare: atque istam fuisse causam, cur Apostoli Concilium coegerint, ut viderent de verbo hoc. Perspicuum est igitur, de circumcisione aliisque id genus caeremoniis Apostolum Petrum esse locutum.
Secundo, idem probatur ex decreto illius Concilii, quod juxta Petri sententiam constitutum fuit. Sic enim habet decretum: Visum est Spiritui sancto et nobis, nihil ultra imponere vobis oneris, quam hxc necessaria, ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, a sanguine, suffocato et fornicatione. Quaero igitur, utrum ista dicantur sola necessaria ex lege caeremoniali Judaeorum, an ex omni lege simpliciter. Si ex lege Cceremoniali Judsorum, habemus quod volumus. Si ex omni lege simpliciter, id sequetur absurdi, ut non sit necessarium Christiano non colere idola, non moechari, non furari, non occidere, non falsum testimonium dicere, et alia, de quibus Apostolus ait Gal. v. Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Dicent fortasse, necessaria quidem esse haec omnia, sed non inde homines justificari. At num ex illis quatuor, quae sola dicuntur necessaria, homines justificantur?
Tertio, probari potest res eadem ex ipsa summa decreti, et verborum Petri, Volunt enim Petrus et Apostoli cieteri removere jugum legis a cervicibus discipulorum. Quid vero est removere jugum legis, tollere obligationem, atque abrogare legem, an tollere opinionem justificationis, ac docere, neminem per eam legem justificari? si dixerint, removere jugum, esse tollere obligationem, ergo nulla jam amplius lex obligabit Christianos, excepta lege de immolatis simulacrorum, sanguine, suffocato et fornicatione, si per legem intelligatur lex omnis non solum ca)remonialis, sed etiam moralis. Atqui hoc absurdissimum esse neque ipsi quidem adversarii negare audebunt. Si dixerint tollere jugum, non esse tollere obligationem, sed opinionem tantum justificationis, ergo lex caeremonialis de circumcisione, sabbatis, neomeniis, sacrificiis pecorum non erit sublata, quoad obligationem.
Atqui id repugnat Apostolo, qui ad Galatas v. scribit: Si circumcidemini, Christus vobis nihil proderit. Cogimurigiturdicere, Apostolos jugum importabile appellasse legem caeremonialem, atque ejus obligationem declarasse per Christum omnino esse sublatam. Voluisse tamen eosdem Apostolos paucas quasdam caeremonias de sanguine, suffocato et immolatis idolorum a gentibus ad tempus obsei’vari, quibus adjunxerunt continentiam a fornicatione, quod fornicatio apud Gentiles non haberetur pro peccato, sicut habebatur adulterium, homicidium, perjurium et alia id genus.
Ad illud igitur quod objiciunt, caeremonias legis non superare vires humanas praesertim addita gratia Dei, respondeo verum esse, et ideo Zachariam et Elisabetham ambulasse in omnibus mandatis, et justificationibus Domini sine querela, sed tamen dici jugum importabile, quoniam aegre ac difficulter portabatur, ut recte exponit S. Thomas in 2. sentent. dist. 28. quaest. unica, art. 4, ad 3. et Nicolaus Lyranus in hunc locum Actorum. EtTheophylactus exponens illud Matth. xxm, et Luc, xi. Alligant onera gravia et importabilia in humeros hominum.
Ad illud autem, quod adversativa particula, Sed per gratiam Dei ctc. videatur opponere gratiam legi simpliciter, respondeo, S. Petrum duas rationes indicasse, cur non essent obligandi Christiani ad caeremonias legis. Unam, quod ea) caeremoniee essent jugum gravissimum.
Alteram, quod essent inutiles ad justificationem. Itaque sensus hic est verborum S. Petri: Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod nec nos,
nec patres nostri portare potuimus? praesertim cum non per eas CEeremonias, sed per gratiam Domini nostri Jesu Christi credamus salvari, sicut et illi salvari sunt:■ ubi in illa particula adversativa includitur, sive implicite continetur altera illa ratio de inutilitate caeremoniarum.
Ad illud quod lex moralis sit gravior caeremoniali, ac proinde justius dicenda sit jugum importabile, quam caeremonialis, respondeo legem caeremonialem non debere comparari cum morali praecise, sed conferri debere legem caeremonialem adjunctam morali, cum ipsa morali remota caeremoniali. Non enim lex caeremonialis dicitur jugum importabile, quia sola ipsa sit importabilis, sed quoniam adjuncta legi morali, auget vehementer onus, et fit jugum fere importabile homini jam onerato lege morali. Quare lex moralis, remota caeremoniali Judaica, non est jugum importabile habenti gratiam Dei, sed jugum suave, et onus leve; et lex caeremonialis Judaica, adjuncta morali, jugum est gravissimum, ita ut importabile dici possit. Quamvis enim per gratiam Dei portatum fuerit a nonnullis, tamen recte dicuntur etiam illi portare non potuisse, quod non sine magno labore et sudore portarunt.
Secunda objectio Calvini ejusmodi est, Paulus ad Galat. m. pro confesso assumit legem esse impossibilem, cum dicit: Qui ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim, maledictus omnis qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis hujus. Ubi hoc argumentum texit Apostolus: Maledictus est qui non servat totam legem, ut Moses dicit: Maledictus omnis qui non permanet ctc., igitur qui ex operibus legis sunt, id est, qui justificari volunt implendo legem, maledicti sunt. Quae consecutio nulla est, nisi subinteilligatur assumptio ista. Atqui-nullus legem totam servare potest. Sic igitur argumentum integrum conficiendum erit: Maledictus omnis, qui totam legem non servat; Nemo potest legem totam servare; igitur maledictus omnis qui ex operibus legis est, id est, qui ut legi subjectus ex ipsiu& observatione justificari quEerit.
Respondeo: Assumptio necessaria, ut argumentatio Apostoli concludat, quod ipse intendit, non est illa: Atqui nemo totam legem servare potest; sed ista: Atqui nemo suis viribus, sine fide et gratia servare po-
test totam legem. Illud quoque: qui ex ope-% ribus legis sunt, sub maledicto sunt, non significat, eos esse maledictos, qui legem implendo justificari quaerunt, cum dicat idem Apostolus ad Rom. xi. Factores legis justificabuntur; sed significat, maledictos esse eos, qui suis viribus sine fide et gratia legem implere, et justificari se posse credunt. Nam paulo ante dixerat, eos qui ex fide sunt, benedicendos esse cum fidei Abrahamo, quia scriptum est: Benedicentur in semine tuo omnes gentes. Inde opponens fidei opera sine fide, subjungit: Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt.
Itaque argumentum Apostolicum est boc: Maledictus est omnis qui non servat totam legem, at nemo potest suis viribus, sine fide et gratia totam legem servare, igitur maledicti sunt omnes illi, qui ex opexibus legis sunt, id est, qui suis viribus, sine fide et gratia totam legem servare, et eo modo justificari quaerunt. Atque hinc intelligimus id quod sequitur: Christus nos libravit de maledicto legis factus pro nobis maledictum. Non significare, ut adversarii credunt, nos liberatos a lege per non imputationem praevaricationis, sed (ut nos saepe diximus) nos liberatos a maledicto, quia per Christi fidem et gratiam legem implere possumus et implemus.
Dicet aliquis: Apostolus Paulus loquitur eo loco de lege circumcisionis, non de lege morali, ut nos etiam supradiximus cumagei'emus de libertate Christiana. legem autem cii’Cumcisionis omnino tollendam, vel sublatam esse contendit: non igitur maledictos eos esse dicit, qui legem non servant ex fide et gi'alia, sed qui eam quomodocumque sei‘vare volunt.
Respondeo: Beatus Paulus in epistola ad Galatas, ut etiam in epistola ad Romanos, duos errores Judaizantium, quorum unus est ratio alterius, refellit. Unus error eorum erat, servandam esse legem circumcisionis, atque aliarum id genus caeremoniarum.
Alter error erat, ideo servandam esse legem circumcisionis, quoniam observatio legis esset necessaria praeparatio ad fidem et gratiam Christi, et ideo possent et deberent omnes servare legem, et justificari, ut digni essent Evangelio et promissis Christi. Apostolus igitur contra priorem errorem, dicit legem caeremonialem fuisse quasi paedago-
um, et ad tempus impositam, non esse amplius servandam, et hoc diximus cum ageremus de libertate Christiana. Contra posteriorem errorem, qui perniciosior ei’at, Apostolus dicit, ex operibus legis sine fide nullam posse esse justitiam, et alioqui Christum gratis mortuum esse, et in hac disputatione contra posteriorem errorem loquitur de omni lege, non solum caeremoniali, sed etiam morali. Nulla enim lex est, quae sine fide et gratia justificat-e possit.
Tertia objectio sumitur ex illis verbis Apostoli ad Itoman. vn. Velle adjacet mihi, perficere autem non invenio.
Respondeo: loquitur Apostolus de actu concupiscendi, quem sajpe sentimus, quando etiam non consentimus. Quamvis enim non sit peccatum sentire carnalem concupiscentiam, et non consentire, tamen nollet homo castus eam sentire, et in partem in fcelicitatis suae ponit, quod cogatur etiam nolens, carne servire legi peccati. Hinc igitur Apostolus dicit: Velle adjacet mihi, perficere autem non invenio. Et: Infoelix ego homo f quis me Uberabit de corpore mortis hujus? Vide Augustinum tract. 41. in Joan. lib. vi. in Julian. cap. 11. et lib. i. ad Bonifacium cap. 10.
Quarta objectio, nemo potest vitare omnia peccata, cum scriptum sit Jacobi n. 3. In multis offendimus omnes. Et I Joan. I. Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. At qui legem omnem impleret, nullum haberet omnino peccatum: igitur fieri non potest, ut lex omnis a nobis, etiam cum fide et gratia, impleatur.
Respondeo: Ab hoc argumento, quod valde Kemnitius urget, non tam facile se expediunt, qui concedunt, peccatum veniale esse pi’0- pi’ie contra legem, ut Vega lib. xx. in Concilium cap. 20. coguntur enim dicere, legem non esse impossibilem, non quod tota simul servari possit, sed quod servari possit major ejus pars, et a meliori parte fiat denominatio. Sed videndum est illis, quid respondeant Apostolo Jacobo dicenti: Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
Solida igitur responsio est, peccata venialia, sine quibus non vivimus, non esse peccata simpliciter, sed imperfecte, et secundum quid, neque esse contra legem, sed prseter legem, ut S. Thomas recte docet in 1. 2. quaxst 88. art. 1. hinc enim omnia cohaerent. Nam qui offendit in uno, praevari-. cans videlicet unum praeceptum, factus est omnium reus, et injustus simpliciter constituitur, et tamen in multis offendimus omnes, quia tametsi nihil facimus contra legem, tamen multa facimus praeter legem. Et qui natus est ex Deo non peccat, transgrediendo legem, et tamen si dixerimus, quia peccatum non habemus, nihil videlicet praeter legem faciendo, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est.
Quinta objectio, Christus Mediator est non solum in prima reconciliatione, sed etiam postea in toto vitae nostrae tempore, ergo semper egemus intercessione Christi, ac per hoc semper peccamus legemque transgredimur, alioqui post primam reconciliationem Christus otiosus esset. Hoc argumentum commune est Calvino, Philippo, Kemnitio et aliis, qui inde concludunt, si qua est in nobis legis impletio, illam non tam esse operum, quae respondeant perfectioni * legis, quam fidei, quae perpetuo apprehendit remissio - nem.
Respondeo: Christus semper nobis Mediator est, nec unquam est otiosus, idque duplici ratione. Primo, quoniam semper nobis vires et gratiam subministrat, per quam bona opera faciamus. Ideo siquidem recte comparavit se ipse viti et nos palmitibus. Ut enim palmes non potest ferre fructum, nisi manserit in vite, et succum traxerit ex vite, sic nec nos nisi manserimus in Christo, et spiritum hauserimus ex ipso.
Secundo, quoniam peccata nostra, quamvis levia et quotidiana, ipse purgat, et sanguis ejus emundat nos ab omni peccato. Et si forte legem praevaricando a justitia excidamus, ipse nihilominus propitiatio est pro peccatis nostris, et non septies, sed septuagies septies nos Patri reconciliat, si per ejus gratiam conversi serio poenitentiam agere incipiamus. Itaque non fuimus nos, qui legem impleri posse dicimus, Christum Mediatorem otiosum, sed vere faciunt adversarii Christi merita ineflicacia, cum docent Christum tam insigni obedientia id efficere non potuisse, ut justificatio legis impleretur in nobis.
Sexta objectio sumitur ex S. Augustino, qui in lib. 1 Retract. cap. 19. sic ait: « Omnia mandata facta deputantur, quando quicquid non sit. ignoscitur ».
Respondeo: loquitur eo loco sanctus Augustinus de summa perfectione implendi praecepta, quam dicit expressam fuisse a Domino per illa verba, Matthaei v. Tota unum, aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant; quaerit autem num haec perfectio possit haberi in hac vita, et respondet, non posse haberi, nisi in hoc sensu quod omnia mandata facta deputantur, quando quicquid non fit ignoscitur. Nam inter alia mandata implenda est etiam illud, ut oremus: Dimitte nobis debita nostra. Ex quo intelligimus eam imperfectionem in lege divina servanda asseri ab Augustino, quae non sit praevaricatio integri praecepti, sed carentia perfectionis in ipsa legis observatione, quomodo qui scribendo, aut proferendo legem, proferret quidem omnes dictiones et syllabas, sed litterulam, aut litterae partem aliquam non exprimeret. Hac enim similitudine Dominus usus est, cum non ait, verbum unum, sed tota unum, aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant.
Atque haec dicta sint ad mentem sancti Augustini in eo testimonio explicandam, Alioqui enim si aperte dixisset Augustinus omnia mandata facta deputantur, quando si quod mandatum violatur, ignoscitur: non deberet, nec posset inde colligi, legem Domini esse impossibilem. Potest enim fieri, ut quis multa mandata integre servaverit, et postea tamen aliquod aliud mandatum non impleat, cujus praevaricationis poenitentiam agat, et indulgentia impetrata ita salvetur, ac si mandata omnia custodisset.
Addi posset alia objectio ex praeceptis: Diliges, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo; et: Non concupisces. Haec enim duo in hac vita impleri non posse probant adversarii ex Augustino et Bernardo. Sed haec a nobis fuse tractata sunt in lib. 2. de Monachis, cap. 13. et in lib. 2. de peccato originis, qui est quintus de statu peccati, cap. 10. Ideo videntur hoc loco praetermittenda, ne fatigemus nimia repetitione lectorem.
Chapter 71 of 78