Caput XIII. Legem Dei non esse impossibilem, probatur rationibus
Accedant postremo etiam rationes. Prima ratio, potest homo facere plus quam Deus pra;cipiat, igitur multo magis potest implere prajeeptum. Posse autem fieri plus quam Deus praecipiat, testatur Dominus Matth. xix. qui posteaquam dixerat: Si vis ad vitam [ingredi, serva mandata, et quidam responderat, haec. omnia servavi a juventute mea; Rursus eidem ait: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, etc..
Testatur quoque S. Joannes Chrysostomus loco citato bom. 8. de poenitentia: a Multi, inquit, et ipsa superant mandata ».
Testatur denique S. Augustinus serm. 18. de verbis Apostoli: Non grande onus impositum est virginibus, major amor imposuit majus onus, tamquam diGerent, quid jubes? ne adulterae simus hoc praecipis? amando te plus facimus, quam praecipis ».
Secunda ratio si praecepta essent impossibilia, neminem obligarent, ac per hoc praecepta non essent praecepta. Neque enim fingi potest, quomodo aliquis peccet in eo, quod vitare non potest. Quod si non peccat, qui legis transgressionem vitare non potest, profecto nec legem transgreditur, nec legem ullam habet. Non enim fieri potest, ut legis transgressio non sit peccatum, cum nihil sit adiud peccatum, nisi transgressio legis.
Tertia, si lex Domini esset impossibilis, sequeretur, Deum omni tyranno esse crudeliorem et stultiorem, quippe qui ab ipsis etiam amicis tributum exigeret, quod nemo solvere posset, et leges ferret, quas sciret a nemine observandas. Quod vero Philippus et Kemnitius dicunt, non esse audiendam politicam justitiam, quae docet, nihil praecipi posse aut debere, quod servari non possit, fortasse locum haberet, nisi huic justitiae politicae, vel potius rectae rationi Scripturarum et Patrum testimonia consentanea non haberemus. At cum politica in hac parte mirifice cum divinae Scripturae auctoritate consentiat, quid ni rationem politicam potius, quam Lutheri delirationem audiamus.
Quarta ratio, Christus passus est, ut justificatio legis impleretur in nobis, ut dicitur ad Roman. vui. Item docuit nos orare: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, Matth. vi. ubi petimus gratiam implendi praecepta, ut exponunt S. Cyprianus in sermone de oratione Dominica. Et S. Augustinus lib. m. ad Bonifacium cap. 7. Denique Christus factus est omnibus obedientibus sibi causa salutis aeternae, Hebr. v.. At si lex impleri non potest, Christus non obtinuit quod voluit, frustra nos oramus quotidie, et nemo omnino salvari poterit. Nam si lex impleri non potest, justificatio legis numquam impletur in nobis, etiamsi Christus venerit in similitudinem carnis peccati, et de peccato, id est, victima pro peccato, damnaverit peccatum, nec fit unquam Dei voluntas in terra, sicut in coelo, etiamsi Christo magistro freti hanc orationem assidue frequentemus, nec unquam vere obedimus Christo, ac per hoc nulli nostrum erit causa salutis aeternae.
Quinta ratio, omnes vere justificati Spiritum sanctum habent, ut Scripturae passim testantur, Rom. v. et vm. I Corinthios m. Galatas m, Titum m, et alibi. At Spiritus sanctus fructus suos parit, qui numerantur ad Galat. v: Charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Qui vero hos fructus habet, non accusatur a lege, quippe qui eam non praevaricatur, sed implet. Idem enim significat quod in eodem loco subjungitur, adversus hujusmodi non est lex. Non enim lex habet, ia quo accuset eos, qui sunt praediti charitate, patientia, etc. et ideo paulo ante dixerat idem Apostolus: Si spiritu ducimini, non estis sub lege. Et ad Roman. vm. Lex spiritu vitee libera nt me a lege peccati et mortis. Quia videlicet lex in corde scripta, id est, Spiritus sanctus in corde diffusus facit implendo legem, ut lex non accuset amplius, neque occidat, ut praevaricatores: ergo de primo ad ultimum, qui est justificatus, propter Spiritum, quem accipit, legem omnino implet, et si non implet, nec spiritum accepit, nec vere justificatus est
Sexta ratio omnes justificati ex Deo nati sunt ut perspicuum est ex plurimis totis divinae Scripturae, Joan, i. Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Joan. iii. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto. I Petr. ii. Quasi modo geniti infantes. Jacobi i. Genuit nos verbo veritatis. I Joan. iv. Qui diligit, ex Deo natus est. Roman. vm. Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus Abba Pater. At qui natus est ex Deo, non peccat, nec potest peccare, quia ex Deo natus est, ut habetur I Joan. iii. qui autem non peccat, non praevaricatur, sed implet legem, qui enim legem non implet, hoc ipso praevaricatur et peccat. Igitur omnis, qui vere justificatus est, implet legem, nec potest fieri, ut justificatus maneat, et legem non impleat. Quare qui legem impossibilem esse dicunt, contra Scripturarum apertissima testimonia, hominem justificatum ex Deo natum esse negare coguntur.
Chapter 70 of 78