Skip to the text

Caput XV. Justorum operae non esse peccata, sed justitiam, probatur ex divinis litteris

Nunc veniendum est ad alterum caput hujus controversiae de veritate justitiae actualis, in quo probandum erat, opera bona justorum non esse peccata, sed vere justa, ut etiam justitia actualis dici possint.

Primum igitur testimonium ad hoc probandum sumitur ex libro Job cap. i. In omnibus his non peccavit Job labiis suis, nec stultum aliquid contra Deum locutus est. Ubi Scriptura reddit testimoniumsancti Job, quod in tanta occasione impatientiae, ne verbo quidem peccaverit, ac ne forte Lutherani Rabbinos quosdam imitari velint, qui dicunt, Job non peccasse libris, tamen corde peccasse; audiamus Deum ipsum in 2. capite ita loquentem ad Satanam: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sil illi similis in terra, vir simplex, et rectus, et recedens a malo, et. adhuc retinens innocentiam? Certe si innocentiam retinebat, et si a malo recedebat, neque lingua, neque corde peccaverat.

Adde quod cum Satan nihil aliud quaereret tot suis tentationibus, nisi Job ad peccandum inducere, contra autem Deus illa omnia tentamenta permitteret, ut patientia et virtus sancti viri demonstraretur, si Job peccasset, Deus ipse quodammodo a Satana superatus fuisset. Quare certum est, opus illud patientiae S. Job nullo peccato maculatum fuisse, et Lutheranos, qui id negant, a partibus diaboli contra Deum pugnare.

Secundum testimonium sumi potest in verbis Davidis Psal, vir. Judica me Domine secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me. Psalm. xvi. Exaudi Domine justitiam meam. De vultu tuo jiglicium meum prodeat. Oculi tui videant aequitatem. Probasti cor meum, et visitasti nocte, igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. Psalm. xvn. Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi, quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo. Psalm. xxv. Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum. Psalm. cxyiii. Feci judicium, et justitiam, non calumnienlur me superbi. In his locis David non solum opera sua justitiae nomine ornanda censebat, sed etiam confidebat ea jn judicio Dei posse consistere, alioqui petens judicari secundum justitiam suam, daminationem pro absolutione quaesii esset. Igi¬

tur David credebat posse hominem cum Dei gratia facere opera vere justa.

Neque vero satisfacit Philippi et Calvini responsio, qui dicunt Davidem non velle in his locis affirmare, opera sua fuisse absolute justa, sed per comparationem ad opera adversariorum suorum, nec id etiam absolute, sed incerta aliqua causa. Hmc, inquam, responsio non satisfacit, quoniam verba Davidis generalia sunt, atque illa praesertim: Quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo. Item: Ab omni via mala prohibui pedes meos. Item: Feci judicium et justitiam, Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.

Tertium testimonium, Matth. vi. Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit. Et Luc xi. Si ergo corpus tuum luendum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. Hoc loco describitur opus perfecte bonum, quod videlicet sit bonum ex genere suo, et ex intentione, aliisque circumstantiis. Nam oculus simplex, est intentio recta; corpus lucidum, est opus bonum, de quo dicitur Matth. v. Sic luceat lux vestra, ut videant opera vestra bona elc.. Tale autem opus pronunciat Dominus esse lucidum totum, nec ullam habere partem tenebrarum.

At si illud opus peccatum esset mortale natura sua ut Lutherani dicunt, magnam partem haberet tenebrarum, immo esset tenebrosum totum, ut Dominus ibidem dicit de opere quod mala intentione foedatur. Sicut enim mala intentio, ita quodlibet aliud vitium reddit opus malum, quamvis ex genere suo bonum esset.

Quartum testimonium ex Apostolo in priore ad Corinth. cap. iii. Si quis superaedificat supra fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna fccnum, stipulam, uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus manserit, quod superxdi/icavit, mercedem accipiet, si cujus opus arserit, detrimentum patietur, etc.. Quoloco indicantur esse quaidam opera supra fundamentum vera; fidei asdificata adeo bona, ut nihil omnino habeant vitii. Id enim primum ostendit comparatio ad aurum, argentum, lapides pretiosos.

Deinde quod illa opera in igne divini ju¬

Chapter 72 of 78