Skip to the text

Caput X. Proponitur quaestio de veritate justitiae operum, et sententice referuntur Haereticorum et Catholicorum

Sequitur altera quaestio de justitia actuali, quae est de veritate justitia} actualis, sive operum. Est autem hic controversiae status: « Utrum homines justificati, et gratia Domini adjuvante, possint ita legem divinam implere, ut opera ipsorum non modo non sint appellanda peccata, sed etiam vere ac proprie justa dici mereantur <>.

Et quidem Haeretici hujus temporis par¬

tem negantem defendunt. Docent enim, legem divinam esse plane impossibilem homini, etiam justo, et inde colligunt, nullam esse in nobis veram actualem justitiam, sed omnia opera justorum esse peccata mortalia ex natura sua. Ita Lutherus docet in lib. de libertate Christiana: « ASque, inquit, nobis impossibilia sunt omnia praecepta, atque illud unum: non concupisces ». Idem in assert. artic. 2. 31. 32 et 36, aperte scribit, omnia opera hominis justi esse peccata mortalia.

Idem habet Joannes Calvinus lib. 3. Instit. cap. 14. §. 9. « Nullum, inquit, a sanctis exire potest opus, quod non mereatur justam opprobrii mercedem ». Idem etiam in Antidoto Concilii sess. 6. cap. 11. sic ait: « Non sunt tantopere exagitandi, qui dixerunt quaelibet bona opera, si exacto rigore censeantur, aeternapotius damnatione, quam vitae praemio digna esse ». Ibidem disputat contra id quod habet Concilium, legem Dei non esse impossibilem. Et in lib. 2. Institut. cap. 7. §. 5. ex instituto probat, ne sanctis quidem possibilem esse legis impletionem, praesertim quod attinet ad illud: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo. Et illud: Non concupisces.

Idem habet Philippus in locis anni 1521. tit. de peccato: « Consequitur itaque, inquit, omnia hominum quantumvis laudabilia opera, plane vitiosa esse, et morte digna peccata ». Idem habet in Confessione Augustana, art. 6. et in Apologia tit. de jmpletione legis, et in locis, tit. de libero arbitrio.

• Kemnitius in Examine Concilii, more suo fraudulenter agens, videtur admittere, legem Dei per gratiam posse servari, modo non addatur, perfecte. Nam reprehendens, cap. 11. sess. 6. accusat Patres Concilii, quod non explicaverint, an lex Dei posset impleri perfecte, an inchoate: « Nam posse per gratiam legem impleri, non est, inquit, ipse, controversia ». Et ibidem:« Persuasio, inquit, quae renatorum operibus bonis in hac vita tribuit perfectionem, facit Christum post primam reconciliationem otiosum ». Ubi si existimaret Kemnitius, non posse legem impleri ita perfecte, ut justi in tota vita non admiscerent operibus bonis ulla peccata venialia, nobiscum sentiret, et cum ipso Concilio, ut patet ex illo ipso cap. 11. sess.

  1. sed non hoc sensu negat ille perfectionem operibus justorum, sed quia cum caeteris sectariis censet, non posse ita legem impleri, ut opus simpliciter justum appellari queat. Imperfectam enim dicit esse nostram observantiam legis, quia judicat eam contaminatam et immundam. Unde approbat dictum Lutheri, quod omnia opera justorum sint vere peccata.

Porro Catholici omnes summa consensione contrarium docent. Fatentur enim primo, legem Dei justis hominibus absolute esse possibilem, non quidem per solas vires liberi arbitrii, ut Haeretici calumniantur nos dicere, sed per auxilium gratiae Dei, et spiritum fidei et charitatis in ipsa justificatione nobis infusum.

Secundo, opera justorum simpliciter, et absolute justa, et suo etiam modo esse perfecta, quamvis non ea perfectione, quin crescere possint, et quin (ut paulo ante dixi) non admisceantur interdum operibus bonis aliqua opera mala, non quidem mortifera, sed venialia, quae non impediunt, quo minus justi maneant, qui justi erant. De qua re disseruimus in i. lib. de statu peccati.

Tertio, operibus justis hominem vere justificari, non prima, sed secunda justificatione, quae non facit justos ex impiis, sed justiores ex justis. Haec tria habentur in Concilio Tridentino sess. 6. cap. 10 et 11, et nos eadem tria in sequentibus capitibus, Domino adjuvante, probabimus.

Legem Dei esse possibilem probatur ex\divinis litteris.

Legem igitur Dei esse possibilem, probamus primo iis testimoniis, quibus utitur Concilium Tridentinum sess. 6. cap. 11. quae non solum possibilia, sed etiam facilia testantur esse mandata, Matthaei xl. Jugum meum suave est, et onus meum leve. Et in I Joan. v: Et mandata ejus gravia non sunt.

Respondent, Calvinus in antidoto, et Kemnitius in Examine, legem Dei vocari jugum suave et onus leve, et mandata non gravia, quoniam renatis non imputatur praevaricatio. Christus enim nos liberavit de maledicto egis, ut dicitur ad Galat. m. et nihil damna.

tionis est his, qui sunt in Christo Jesu, ut dicitur ad Roman. vm.

At haec solutio non tollit, nec minuit vim argumenti, nam in primis vel illa non imputatio tollit obligationem legis, ita ut praevaricator non incurrat reatum; vel tollit reatum ex praevaricatione contractum. Si tollit obligationem, facit, ut lex non sit lex, et jugum non sit jugum. Proinde Scriptura falso dicit, legem esse jugum suave, et mandata non esse gravia. Neque enim sine obligatione lex esse potest.

Si vero permittit contrahi reatum, sed contractum postea tollit, tunc non facit jugum esse suave, neque onus leve, immo ostendit jugum esse durissimum, et onus gravissimum, quippe quod portari non potest. Certe si boves sub jugo ad singulos passus caderent, etiamsi aratoris industria continuo resurgerent, non tamen propterea diceretur jugum eorum suave, et onus leve. Domini autem et Apostoli verba indicant, legem Dei esse jugum, quod facile portatur, et mandata ejus non esse gravia, sed parvo negotio custodiri, quod evidentius expressit David sub metaphora via*, cum ait in Psalm. cxviii. Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor mtutn, Et Apostolus ad Philippen. IV. Omnia possum in eo, qui me confortat.Ubi vides dilatationenj cordis per infusam charitatem et gratiam Domini confortantem efficere, ut mandata facile conserventur. Quod multo ante futurum praedixit Ezechiel cap. xxxvi. cum ait: Spiritum ponam in medio vestri, et faciam, ut in praeceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis.

Et hoc idem confirmant loca, quse illi contra adducunt. Nam Christus liberavit nos de maledicto legis, quia fecit ut mandatum impleremus, et nulla damnatio est his, qui sunt in Christo, non quia non imputatur praevaricatio, sed quia ii non secundum carnem ambulant, et quia per gratiam Dei fit, ut justificatio legis impleatur in ipsis, ut ibidem subjungit Apostolus.

Secundo probatur ex testimoniis, quae docent mandata servari ab his, qui diligunt, ut etiam Concilium in eodem loco argumentatur. Joan. xiv: Qui diligit me, sennonem meum servabit. Roman. xm: Qui diligit proximum, legem implevit. Galat. v: Omnis lex in

uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. At certe debemus et possumus diligere Deum et proximum, alioqui non possumus esse Christi discipuli, cum ipse dicat Joan xm. In hoc cognoscent omnes, quod discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Nec possemus unquam amici Christi fieri, si non possemus diligere. Ipse enim ait Joan. xv: Eos amici mei eritis, si feceritis quae ego pi%xcipio vobis. Quid autem prajcipiat, explicat ibidem dicens: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem.

Ad hoc argumentum respondent Calvinus, et Kemnitius, locis notatis, eum, qui diligit, legem implere, sed neminem esse qui diligat sicut oportet, ut praecepto divino satisfiat. Hic enim inchoa! am tantum esse dilectionem, non perfectam.

At nos fatemur dilectionem in hac vita imperfectam esse, quia potest crescere, et quia major erit in patria: tamen non posse esse etiam tam perfectam, ut praecepto adimplendo sufficiat, omnino negamus. Nam in primis (ut diximus) non possemus esse Christi discipuli et amici, nisi hoc praeceptum dilectionis impleremus. Yalde autem absurdum est, neminem esse posse Christi discipulum, vel amicum.

Deinde nihil Deus requirit, cum dilectionem praecipit, nisi ut diligamus ex toto corde: at hoc non solum posse fieri, sed etiam fuisse futurum in statu Testamenti novi testatur Scriptura Qeut. xxx. Circumcidet, inquit Dominus, cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua. Denique Scriptura: docet, homines posse esse perfectos in hac vita ac per hoc vere, perfeeteque diligere: charitas enim est vinculum perfectionis. Genes. vi. Noe vir justus fuit atque perfectus. Gen. xvn. Ambula coram me et esto perfectus. Matth. v. Estote perfecti. Matt. xix. Si vis perfectus esse. Philip, m. Quicumque perfecti sumus. I Joan. ii. Qui servat verbum ejus, vere in hoc charitas Dei perfecta est.

Porro Philippus Melanchthon inApologia, titulo de impletione legis, in solutione argumentorum, videtur concedere, posse diligi proximum, sed negat ab eo, qui diligit proximum, legem impleri. Stultum enim esse dicit, somniare, quod dilectio proximi justificet coram Deo, et legi divina} satisfaciat. At hoc est negare Verbum Dei expressum. Quid enim apertius scribi potest, quam, qui diligit proximum, legem implevit?

Tertio probatur ex testimoniis, quse docent, aliquos servasse mandata, ac praecipue de dilectione ex toto corde, et de non concupiscendo. Psalm. cxvm. inquit David: In toto corde meo exquisivi te. Et de eodem dicitur lib. iii. Reg. xiv. non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea, et secutus est me in toto corde suo, faciens quod placitum esset in conspectu meo. Et Actor xm. Inveni, inquit, David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui omnes voluntates meas faciet et m. Reg. cap. xv. Eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus, quse prseceperat ei cunctis diebus vitae suae, excepto sermone Urise. Item de Josia lib. iv. Reg. cap. xxm: Similis non fuit ante eum Rex, qui reverteretur ad Dominum omni corde suo, in tota anima sua, et in universa virtute sua. Item de Asa, et populo lib. ii. Paralip. cap. xv: In tota voluntate sua' quaesierunt Dominum, et invenerunt. Item de Josue in ejus lib. cap. xv. Sicut praeceperat Dominus, Mosi servo suo, ith praecepit Moses Josue, et ille universa complevit. Non praeteriit de universis mandatis nec unum quidem verbum, quod j usserat Dominus Mosi.

Neque dubium est, quin simila dici possint de Abraham, de Mose de Samuele, de Helia, de Helisaeo, Isaia, Hieremia, aliisque Prophetis. In Testamento novo legimus Luc i. de Zacharia et uxore: Erant justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.

De Apostolis Dominus ait Joan. xvii. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. Eosdem etiam vocat amicos, Luc. xn. Dico autem vobis amicis meis. Et Joan. xv. Vos autem dixi amicos. Et tamen ibidem jam dixerat, solos amicos esse, qui praecepta custodiunt,

■. Apostolus vero Paulus ad Roman. vii. de prsecepto, Non concupisces, verba faciens: Quod nolo, inquit, facio, si autem quod nolo facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Ubi aperte demonstrat, se non peccare, dum invitus concupiscit, quia non ipse illud opus facit,

proinde servare se legem, quae cum jubet, non concupisces, voluntati praecipit, ne velit concupiscere, non sensui, qui legis capax non est. Unde ibidem addit: Ego ipse mente servio legi Dei. At si mente serviebat legi, certe non peccabat non enim peccatum esse potest nisi in mente, aut cum aliquo mentis consensu. Quod autem de Apostolis legimus? ambigi non potest, quin etiam de Joanne Baptista dici possit, cum inter natos mulierum non surrexerit major Joanne Baptistq. Habemus igitur multos servasse legem Dei, ex quo evidenter sequitur, ut non sit impossibilis.

Neque ad hoc argumentum applicari potest communis Lutheranorum solutio, quod sancti Patres mandata servasse dicantur, tum propter inchoatam obedientiam, tum propter non imputationem Dei. Non enim dici potest, absolute implere mandatum, sed potius absolute praevaricari, qui tam imperfecte illud servat, ut peccet mortaliter, et dignus sit propter illud opus odio, et ira Dei, et supplicio sempiterno. Scriptura autem dicit, illos absolute servasse, immo etiam toto corde servasse, addit etiam Ezechias, Isai. xxxviii. se in veritate et in corde perfecto ambulasse coram Deo. Et non esse mentitum, testis fuit Deus, qui eum exaudivit. Et si Ezechias corde perfecto coram Domino ambulavit, quis id negabit Abrahamo, cui dictum est: Ambula coram me, et esto perfectus? Quis idem negabit Davidi, Mosi, Helise et similibus, quibus Ezechiam praeferre nemo sanus auderet?

Chapter 68 of 78