Caput VI. 'Asseritur vera libertas Christiana, et inde quoque probatur necessitas operum bonorum
Vera igitur Christiana libertas ex Evangelicis, et Apostolicis litteris, tribus in rebus sita esse cognoscitur, in libertate a peccato et morte, in libertate a jugo legis caeremonialis et judicialis Hebraeorum, et a dominio, et reatu legis naturalis atque moralis.
De libertate a peccato et morte, quae ex peccato sequitur, loquitur Dominus Joan. vili. Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. Nam paulo ante dixerat: Qui facit peccatum, servus est peccati. De eadem loquitur Apostolus ad Roman. vi. Cum servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae; nunc autem liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Et cap. 7. idem Apostolus hoc rursus confirmat similitudine mulieris, quae per mortem viri liberatur a servitute ejusdem viri, ut possit libere cum alio viro conjungi. Tres enim personae in ea similitudine introducuntur, persona mulieris, persona viri morientis, et persona alterius viri, cui rursus mulier nubit.
Applicando autem similitudinem, per mulierem intelligit Apostolus homines baptizatos, et justificatos: per virum, cui rursus mulier nubit, intelligit Christum, per virum morientem, a quo mulier liberatur, intelligit peccatum, et mortem: sed reddita est obscura sententia Apostolica, quoniam cum debuisset dicere, peccatum esse" mortuum, ipse contra dixit, nos mortificatos esse per mortem Christi. Nam in idem recidit, sive nos moriamur peccato, sive peccatum moriatur nobis. Obscurior etiam sententia reddita est, quoniam cum debuisset saltem dicere, nos mortificatos esse peccato, vel morti, dixit, nos mortificatos esse legi, quoniam lex (ut infra explicat) ex occasione peccatum fovebat et augebat, et nos ipsi peccato, ut conjugem viro, subjectos tenebat.
Quod autem intentio Apostoli fuerit dicere, nos per Christi mortem liberatos esse a peccato, et in ea similitudine peccatum tenere locum viri morientis, perspicuum est ex illis
verbis: Itaque fratres mei., et vos mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo; cum enim in carne essemus, passiones, equae per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificaremus morti. Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. Ubi sicut ex eo, quod dicit, ut fructificemus Deo, intelligimus, Deum esse secundum virum Qui nubit anima, et cui fructificat, proles bonorum operum pariendo; sic etiam ex eo, quod dicit, ut fructificaremus morti, intelligimus mortem esse priorem virum cui copulata erat anima et cui fructificabat, proles malorum operum pariendo. Vide sanctum Augustinum copiose hunc locum explicantem in lib. lxxxiii. qusest. 66. et lib. xv. contra Faustum, cap. 8. ubi monet, hominem baptizatam dici mortificatum legi, non quia sit mortuus legis justitiae, sed legis reatui et praevaricationi, quam lex per litteram, cum gratia defuit, faciebat.
Ex hac prima libertate colligimus, adversarios graviter errare, cum dicunt, peccatum in hominibus justificatis semper vivere, sed non imputari. Nam si ita esset, non essemus vere et proprie liberati, neque essemus peccato vere mortui, sed adhuc fructificaremus morti, et serviremus in vetustate litterae, non in novitate spiritus.
Jam vero de libertate secunda, quae est ab oneribus legis caeremonialis et judicialis, exstant etiam apertissima testimonia. Hoc enim est, quod clamat Apostolus Petrus Actor, xv. Quid tentatis imponere jugum super cervices discipulorum, quod nec nos, nec patres nostri portare potuimus. Et Apostolus Paulus ad Galat. n. Nec Ritus, inquit, compulsus est circumcidi, cum esset gentilis. Sed propter falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerint. Et cap. iv: Quomodo iterum convertimini ad infirma, et egena elementa, quibus denuo servire vultis. Et cap. v: Stare et nolite iterum jugo servitutis contineri. Ecce ego Paulus dico vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Et ad Hebr. vii: Translato enim sacerdotio necesse est, ut et legis translatio fiat. Et ibidem: Reprobatio fit praecedentis mandati propter infirmitatem ejus et inutilitatem. Nihil enim ad perfectum adduxit lex. Et cap. 9. vocantur effiremonite legis, justitia) carnis usque ad tempus correctionis impositte. Neque de hac libertate ulla jam dubitatio est.
De tertia libertate, queo est a dominio legis divina) moralis, id est, per quam fit, ut lex nobis non dominetur tamquam servis imminens flagello, et timorem semper inculiens, sed -ut imperet libris, et liberaliter obtemperare volentibus: non adimendo legi vim obligandi, sed addendo hominibus charitatem illam libenter implendi, loquitur idem Apostolus cum ait ad Roman. vi: Non estis sub lege, sed sub gratia, II ad Gorinth. m. Ubi spiritus Domini, ibi libertas, ad Galat. v. Si spiritu ducimini, non estis sub lege. Et I Timoth. i. Justo non est lex posita, sed injustis et non subditis. Nam ut S. Augustinus observat in explicatione primi psalmi, aliud est hominem esse sub lege aliud hominem esse in lege. Sub lege enim dicitur esse qui a lege agitur tamquam servus; in lege est, qui secundum legem agit, ut liber. Quare Apostolus I Gorinth. ix. dicitse factum esse omnia omnibus, iis, qui sub lege sunt, quasi esset sub lege, 'cum vere non esset, sub lege, iis qui sine lege sunt, quasi sine lege esset, cum tamen sine lege Dei non esset, sed in lege esset Christi. Ubi negat se esse sub lege, et affirmat esso in lege.
Undo in libro do continentia, cap. 3. idem Augustinus ait: « Non sumus sub lege bonum quidem jubente, non tamen dante, sed sumus sub gratia, quse id quod lex jubet, faciens nos amare, potest liberis imperare ». Et in lib. de natura et gratia, cap. 37. « Si spiritu, inquit, ducimini, non estis sub lege, utique lege qute timorem incutit, non tribuit charitatem ». Etin libro de spiritu et littera, cap. 10. explicat illud: « Justo non est lex posita », de lege terrente et minante, qua justi non indigent, sed injusti. Quod etiam pulchre explicat in eamdem sententiam S. Ambrosius in Psalm. xxxvi. tractans illud: Lex Dei ejus in corde ipsius. Ubi dicit, lege scriptam fuisse in tabulis lapideis propter injustos, de quorum cordibus lex Dei deleri jam coeperat; juxta illud ad Galat. m. Lex propter transgressionem posita est p3). Ut videlicet transgressores eam videre cogerentur in tabulis, qui non amplius eam videbant
in cordibus. Nam justis non est necessaria lex scripta in tabulis, cum eam diligenter servent in cordibus. Lex enim Dei ejus in corde ipsius.
Addunt aliqui ex catholicis, in quibus csE Dominicus a Soto lib. n. de Justitia et Jure qumst. 3. art. -4. non solum Christianos liberatos esse a lege cseremoniali, et a reatu, et terrore legis moralis, sed etiam a tota lege scripta in libris Mosis, non quod non teneamur servare legem illam Mosis, ut est naturalis, et quatenus in Evangelio, et epistolis Apostolorum renovatur, sed ut est ab ipso Mose scripta. Non enim Moses nos jam obligare potest, sed solus Christus: Christiani enim sumus, non Juda)i, et videtur id satis efficaciter probari primo, ex ipso principio Decalogi, ut scribitur Exodi xx. Ego sum Deus tuus, qui eduxi te de terra /Eggpti. Nos enim numquam fuimus servi in ALgypto. Secundo ex illo Lucte xvi. Lex et Prophetae usque ad Joannem. Tertio ex Apostolo, qui ad Rom. vn. ad Ilebr. vn. et ad Galat. m. videtur absolute dicere totam legem Mosis esse sublatam.
Cseterum nos verius putamus, legem moralem, etiam ut est data per Mosem et per Prophetas, atque ut est in libris veteris Testamenti scripta, vere obligare Christianos. Nam quod Dominus ait, Matth. v. Non veni legem solvere, sed adimplere, intelligitur de lege morali, ut patet ex toto illo capite. Adimplere autem non est (ut Dominicus a Soto ait) adducere tempus, quo lex illa cessare debet, id est, per adventum suum illi finem imponere, quandoquidem usque ad Christi adventum duratura erat. Non (inquam) id' est, eo loco adimplere, sed perficere et stabilire remotis corruptelis, qua) per falsas interpretationes illi accesserant. Adimplevit enim Christus legem de cavendo homicidio, quia docuit cavendam esse etiam iram, qua) est via ad homicidium.
Praeterea S. Paulus ad Rom. iit. cum ait: Numquid legem destruimus per fidem? absit, sed legem statuimm. Loquitur de lege Mosis, illa enim in Scripturis intelligitur cum absolute lex nominatur.
Adhaec Apostoli semper allegant verba Testamenti veteris, cum praiccpta moralia servanda esse docent, ut patet ad Rom. xui.
Non adulterabis. non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces, et si quod est aliud mandatum etc. Ad Ephes. vi. Honora patrem et matrem, quod est mandatum primum in promissione. Jacobi n. Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas, Diliges proximum tuum sicut te ipsum etc.. At cur Apostoli hoc facerent, si testimonia illa ad Christianos non pertinerent?
Sane mirum est, cur Dominicus a Soto loco notato scripserit, nullum testimonium ex libris veteris Testamenti quoad vim obligandi adduci posse Christianis. Nam non solum Apostoli, sed etiam Patres omnes, immo et Theologi omnes testimonia veteris Testamenti allegant ad probanda praecepta moralia, ut verbi gratia ad probandum usuras esse prohibitas, quis non allegat Psal. xiv. et Ezech. cap. 18.
Adhaec S. Augustinus lib. x. contra Faustum cap. 2. disertis verbis dicit, servari a Christianis praecepta vitae ex ipsis libris Testamenti veteris. Et tam ipse, quam alii Patres citati capite superiore crebro repetunt, praecepta moralia data Judaeis obligare etiam Christianos. Et nonne in Catechismis, quibus omnis Christianorum Ecclesia utitur, scribuntur decem praecepta ad verbum deprompta ex cap. 20. Exodi? Denique lex moralis Testamenti veteris, non tantum divina est, sed etiam spiritualis, sancta, justa, bona, ut dicitur ad Rom. vn. et praeterea immaculata, convertens animas, et illuminans oculos, ut dicitur in Psal. xvm. denique liber mandatorum Dei, et lex, quae est in aeternum, ut dicitur Baruch iv. quare nulla est ratio, cur non conveniat Christianis, vel cur abrogari debuerit a Christo.
Neque contraria argumenta convincunt, sed potius sententiam nostram confirmari! videntur. Nam (quod attinet ad illud) Ego sum Deus tuus, -qui eduxi te de terra /Egypti, nobis etiam convenit, quippe qui fuimus in /Egypto, et ex.Egypto liberati sumus in personis patrum nostrorum. Nam qui ex gentilitate conversi sumus ad Deum, in radicem bonae olivae inserti sumus, id est, ad populum Patriarcharum adjuncti, ut dicit Apostolus ad Rom. 11. non enim populus Dei veteris Testamenti extinctus est, sed crevit ex adjunctione gentilium; unde idem Apostolus I Corinth. x. alloquens Christianos ex gentilibus, dicit: Nolo vos ignorare fratres,
quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, etc. Itaque nos sumus Abrahae filii, quos ei Deus promisit, cum ait Genes, xvn. Patrem multarum gen~ tium constitui te. De qua re vide plura apud Apostolum ad Rom. hi. et iv. et ad Galat. iv. et apud Augustinum in epist.200. ad Asellicum. Ubi deducit ex Scripturis, Judaeos, qui secundum carnem ex Sara, et Israel descendunt, et tamen increduli sunt, secundum spiritum esse ramos fractos, et ad Agar, et Esau pertinere: nos autem qui secundum carnem Judaei non sumus, et tamen in Christum credimus, esse veros Judaeos in spiritum, et ad Saram, et Israel pertinere. Et ibidem dicit,, omnia praecepta legis veteris moralia, a nobis, qui jam sumus populus Dei, sine dubitatione esse servanda. Praeterea si non fuimus in.■Egypto captivi, fuimus tamen in potestate diaboli, quam servitus illa significabat, et si liberati non sumus ab oneribus duris luti et laterum, liberati tamen sumus ab oneribus longe durioribus peccatorum. Itaque recte nobis quoque Deus dicit: Ego sum Deus tuus, non habebis Deos alienos coram me, etc.
Ad illud: Lex et Prophetae usque ad Joannem, responsio in promptu est. Nam loquitur Dominus de lege prophetante per figuras, non de lege instituente mores hominum. Quod apertius habetur Matthaei xr. Omnes Prophetae et lex usque ad Joannem prophetaverunt, id est, omnes praedictiones futuri Messiae, sive per verba Prophetarum, sive per figuras et caeremonias legis non ultra Joannem extenduntur, qui fuit novissimus Prophetarum. Itaque locus iste de caeremoniali lege non de morali intelligi debet.
mox idem Apostolus subjungit) ut justificatio legis (scriptae nimirum in tabulis) impleretur in nobis.
In locis autem ad Galat. m. et ad Hebr. vii. sermo est de lege caeremoniali, ut supra dictum est. Vide quae diximus cap. n. in explicatione quinti discriminis legis et Evangelii. Habemus igitur ex vera Christiana libertate colligi legis custodiam et opera bona homini Christiano esse maxime necessaria.
Chapter 64 of 78