Skip to the text

Caput VII. Probatur ex Scripturis necessitas operum ad salutem

Sed jam propius ad quaestionem ipsam de necessitate operum accedamus.

Adversarii in eo conveniunt, ut opera bona non sint necessaria ad salutem, nisi necessitate praesentiae. Cujus propositionis hic sensus est, ut opera bona fieri debeant, quoniam alioqui fides non esset viva, nec vera, nisi fructus bonos faceret, quomodo ignis non est ignis, nisi calefaciat; tamen opera bona non habeant ullam relationem ad salutem, quasi sint merita, causae, conditiones, etc. In quo distingui dicunt fidem ab operibus, quoniam fides habet relationem ad salutem, quia illam apprehendit, et ideo necessaria dicitur ad salutem: opera vero nullam omnino relationem habent, et ideo sunt quidem necessaria, sed non ad salutem.

Nos contra dicimus, opera bona homini justo esse necessaria ad salutem, non solum ratione praesentiae, sed etiam ratione efficientiae, quoniam efficiunt salutem, et sine ipsis sola fides non efficit salutem. Intelligimus autem hoc esse necessarium hominibus rationis usum habentibus: et qui tamdiu post adeptam remissionis gratiam supervivant, donec occasio implendae legis occurat. Non enim negamus, quin infantes, et etiam adulti recens baptizati salventur, si continuo ex hac vita decedant. Censentur enim totam legem implere, qui post justificationem adeptam legis praecepta non violarunt, et qui charitatem, quae est legis plenitudo saltem habitualiter in corde gerunt.

Primum igitur probatur necessitas operum ad salutem ex iis, quae dicta sunt de discrimine legis et Evangelii, et de libertate Chri¬

stiana. Nam si promissio vitae aeternae est conditionata, ut in 1. cap. probavimus, certe necessarium est implere conditionem, si quis salvus fieri velit. Et si justus non est liber ab obligatione divinae legis, certe nisi eam impleat non salvabitur.

Deinde probatur specialibus testimoniis. Primum testimonium ad Hebr. x. Patientia vobis necessaria est, ut facientes voluntatem Dei reportetis promissionem. Hic habemus in primis modum loquendi contrarium sententiae Lutheranorum rigidorum, qui non admittunt propter periculum erroris (ut ipsi somniant) opera esse necessaria ad salutem. Nam patientia opus quoddam est, cum sit actus virtutis a fide distinctae, immo opus perfectum juxta Jacobum cap. 1. et verbis disertis necessaria praedicatur; et additur ad quid sit necessaria, ut reportetis (inquit) promissionem. Deinde, habemus etiam hoc loco patientiam esse necessariam, non solum ratione praesentiae, sed etiam relationis ad salutem. Id enim significat illud, ut reportetis promissionem. Nam si tantum necessaria esset ratione praesentiae, satis fuisset dicere, patientia vobis necessaria est, sed cum additur ratio necessitatis, et dicitur, ut reportetis promissionem, aperte significatur relatio aliqua patientiae ad acquisitionem promissionis. Id enim videmus in omnibus similibus loquendi formis: cibus est necessarius, ut nutriamur; aer est necessarius, ut respiremus; vestis est necessaria, ne frigeamus. Ubi semper relatio causae alicujus exprimitur.

Secundum testimonium I ad Timoth. ii. Mulier seducta in praevaricatione fuit, salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione et sanctificatione cum sobrietate. Quo loco perseverantia non in sola fide, sed in fide, dilectione, sanctificatione et sobrietate ponitur necessaria ad salutem, ut conditio quaedam, sine qua mulier salvari non potest.

Tertium testimonium ad Philippen. n. Cum metu et tremore vestram salutem operamini: Profecto si actiones bonae salutem operantur, non sunt necessariae solum ratione praesentiae, sed etiam ratione efficientiae.

Quartum testimonium II ad Corinth. vii. Tristitia quae secundum Deum est, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Hic etiam videmus rationem efficientiae., Nam tristitia poenitentiam, «poenitentia salutem stabilem opei'atur. Tristitia enim vere efficit in homine poenitentiam, id est, detestationem peccati, et propositum peccata vitandi: igitur ipsa etiam poenitentia vere efficit stabilem salutem. Proinde non est necessaria solum ratione praesentiae, sed etiam causae.

Quintum testimonium II ad Corinth. iv. Id enim quod in praesenti est momentaneum, et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis (i). Quid apertius dici potuit? si patientia tribulationis operatur pondus aeternae gloriae: quis negare potest relationem aliquam esse inter patientiam et salutem? nisi foi'te operari salutem, non sit aliquid operari, vel nulla consequatur ex operatione relatio.

Sextum testimonium Rom. vm. Si spiritu facta carnis morti ficaveritis, vivetis. Ubi mortificationem carnalium concupiscentiarum necessariam esse ad salutem, ut conditionem et causam, ac per hoc illationem habere ad ipsam salutem, primum demonstrat particula conditionalis, « si », deinde antithesis. Nam paulo ante dixerat, si secundum carnem vixeritis, moriemini. Neque enim dubitari potest, quin secundum carnem vivere sit vera causa mortis aeternae. Stipendium enim peccati mors, adltom. vi. Quod autem additu v, Gratia autem De vita aeterna, non significat, vitam aeternam non esse stipendium justitiae, sed ipsam justitiam non haberi, nisi ex gratia Dei, ut in libro de Meritis operum fusius declarabimus.

Septimum testimonium ad Rom. vnr. Si tamen compatimur, ut et conglorificemur. Existimo enim, quia non sunt condignae passiones kujus temporis ad futuram gloriam. Hic vero non solum conditionalis particula indicat causam, sed etiam ratio addita de excessu gloriae ad passiones. Nam si nullam haberet patientia tribulationum relationem ad salutem, frustra Paulus diceret: Existimo enim, quod non sunt condignae, etc. Ista enim collatio passionum ad gloriam et excessus unius ad alterum, manifeste declarat, esse aliquam vim in opere patientiae ad acquirendam illam gloriam, tametsi absolute longe major sit futura illa gloria, quam sit praesens tribulatio.

Octavum testimonium ad Rom. x. Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Videmus hoc loco non sufficere fidem ad salutem, quae vera et integra in corde esse non potest, nisi accesserit etiam externa confessio. Mirum est autem quanta sit in adversariis audacia, et quid non moliantur, ut eradant retia veritatis. Nam, ut scribitur in Colloquio Altenburgensi lllyricianus quidam, timens ne hoc testimonio stabiliretur necessitas operum ad salutem, pro, «ad salutem », posuit, « de salute », ut sensus sit, hominem corde credere ad justitiam obtinendam; ore autem confiteri de adepta salute. Sed refellit hanc depravationem Apostolus ipse, cum ait: Si enim confessus fueris Dominum Jesum, et in corde tuo credideris, quoniam Deus eum suscitavit a mortuis, salvus eris. Ubi quod confitemur, non est,, salutem nos esse adeptos, sed Jesum esse Filium Dei. Respexit enim Paulus ad verba Domini Matth. x. Qui me confessus fuerit, confitebor et ego eum coram Patre meo: et qui me negaverit coram hominibus, negabo et eum coram Patre meo.

Nonum testimonium Matth. xxv. Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, etc.. Certe reddita ratio luculenter ostendit, opera bona esse aliquo modo causam aeternae salutis. Respondent quidem adversarii, opera bona a Domino commendari, ut fructus et signa verae fidei. Sed non oportet verba Domini expressa dimittere, et alia, quae ipse non dixit, et quae in quaestione sunt posita aliunde accersere. Quod enim opera sint necessario cum vera fide conjuncta, et proinde sint ejus signa et testimonia infallibilia, Dominus hoc loco non dicit, ubi fidei ne meminit quidem: et res (ut diximus) in quaestione posita est. At quod propter opera bona detur regnum coelorum, disertis verbis hoc loco Scriptura testatur, nec solum hoc loco, sed etiam in aliis plurimis, ut in sequenti libro probaibimus.

Decimum testimonium Jacob i. Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. At quo modo quaeso beatusin facto suo, si facta nullam habent relationem ad beatitudinem, sed solum praesentiam suam otiose exhibent? Adde, quod idem Apostolus ait cap. ii. Quid proderit fratres mei, si fklem (jais dicat se habere, opera autem non habeat, numquid poterit fides salvare eum? De quo testimonio satis multa diximus in 1. lib.

Hic accedant integrae epistolae Petri, Joannis, Jacobi et Judae, qui, teste sancto Augustino in lib. de fide et operibus, cap. 14. intentionem suam eo potissimum dirigunt, ut probent, opera bona justificatis hominibus ad salutem esse necessaria, neque fidem solam sufficere, ut quidam eo tempore ex epistolis Beati Pauli non bene intellectis, praedicare coeperant.

Chapter 65 of 78