Skip to the text

Caput II. Refutatur falsum discrimen legis et Evangelii et inde probatur operum necessitas

Nunc ut errorem omnium perniciosissimum refellamus; primo probabimus, in Evangelio contineri doctrinam operum, et leges varias, ejusque promissiones requirere conditionem legis implenda). Deinde, justos non esse liberos ab observatione legis divina). Postremo, opera bona simpliciter ad salutem esse necessaria.

Igitur sciendum est Evangelium duobus modis accipi posse. Uno modo pro doctrina, quam Christus et Apostoli pnedicarunt, et in libris Evangelistarum, aliisque Apostololorum scriptis continetur. Alio modo pro gratia novi testamenti, qua} et lex scripta in corde, et spiritus vivificans, et lex fidei dici solet, quamvis (ut verum fatear) nomen Evangelii non videatur in Scripturis usquam accipi, nisi priore modo, id est, pro doctrina. Et quidem, si loquamur de gratia novi testamenti, non distinguitur lex ab Evangelio, quod lex requirat opera, Evangelium non requirat opera, sed quod lex doceat quid sit faciendum, Evangelium praebeat vires ad faciendum: inde enim dicitur lex scripta esse in tabulis, Evangelium in cordibus. De quo discrimine copiose scribit sanctus Augustinus in libro de Spiritu et littera ad Marcellinum in epist. 200. ad Asellicum et alibi.

Neque de hac acceptione hoc loco controversia est. Nam ipsi etiam adversarii, cum discrimine Tegis et Evangelii disserunt, nomine Evangelii non gratiam ipsam, sed praedicationem Christi et Apostolorum intelligunt, quam ideo Evangelium, id est, bonum nuncium appellatam esse dicunt, quoniam nihil nisi consolationem annunciat. Nos vero contendimus Evangelio contineri illa omnia, qua; adversarii soli legi tribuunt, qua; sunt praecipue tria, leges proprie dicta;, comminationes et promissiones cum conditione obedientue.

Quod attinet ad leges proprie dictas, id* probamus ex cap. 5. Matth. ubi Dominus confirmat, explicat et perficit legem Mosis de homicidio, adulterio, perjurio, et similibus rebus. Nam quod revera Dominus eam legem, ut a se explicatam servari velit, perspicuum est.

Primo, ex modo illo loquendi: « Ego autem dico vobis ». Qua; verba legislatorem proprie decent.

Secundo, ex eo quod Dominus ait; Non veni solvere legem, sed adimplere. Si enim nulla esset in Evangelio legis obligatio, sustulisset Dominus legem veterem, etiam quoad praeopta morali ITT

Tertio, ex eo quod dicitur Matth. vii. in fine; Quod erat docens sicut potestatem habens, non sicut Scriba; et pharissd. Id est, sicut Legislator, qui ex auctoritate leges interpretatur, vel mutat, vel addit, non sicut Legisperitus, qui solum ex scientia legem explicat.

Quarto, ex eo quod concludit; « Si quis ergo solverit unum de mandatis istis mini¬

mis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum ». Non igitur Dominus solum explicat legem veterem, sed etiam jubet eam servari, quod attinet ad praecepta moralia. Alioqui non diceret, qui solverit unum de mandatis istis minimis, minimus vocabitur in regno coelorum.

Praeterea, si lex vetus moralis ad Christianos non pertineret, quare Dominus tam accurate illam exponeret et perficeret? Num Evangelium Christi otiose in rerum inutilium explicatione consumi debuit? Yide plura de hoc argumento infra cap. 3.

Quod attinet ad alterum de comminationibus et terroribus; quae major comminatio excogitari potest quam illa dominico ore prolata, Matth. v. Qui dixerit fratri suo, fatue, reus erit gehennx ignis? Et Matth. vii. Omnis arbor qua; non facit fructum bonum, excidetur, ei in ignem mittetur. Similes autem commniationes habentur in Evangelio passim, Matth. xxn. xxiii. xxv. Marci ix. Luca; xii.

Sed respondent adversarii, comminationes, qua; in Evangeliis reperiuntur, ad legem pertinere, sicut etiam contra, promissiones remissionis peccatorum, qua; leguntur in Prophetis, ad Evangelium. At certe coguntur ita dicere, qui Evangelium sola consolatione definiunt. Sed cogitent, an non satius esset, corrigere definitionem illam, quam dicere maximam partem sermonum Christi non esse Christi verba, sed Mosis; et Christum in Evangelio nihil minus, quam Evangelium praedicare.

Deinde, nonne Apostolus Paulus ad Rom. i. et ii, ipsi Evangelio tribuit officium terrendi? Non erubesco (inquit cap. i.) Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti. Judaeo primum et Graeco. Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem; Sicut scriptum est: Justus autem ex- fide vivit. Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem, etc. Ista revelatio irae Dei manifeste tribuitur Evangelio, revelatur enim in Evangelio justitia Dei ex fido, ut justificati evadant iram Dei, quam idem Evangelium omnibus impiis imminere testatur. Unde in ii. cap. idem Apostolus ait: In die cum judicabit Dominus occulta hominum, secundum Evangelium meum.

Adhaec, nonne Apostolus Petrus in die Pentecostes, accepto Spiritu sancto Evan¬

Tom. YI.

gelium praedicavit? Quis autem fuerit ejus praedicationis effectus, docet sanctus Lucas, Actor, ir. cum ait: His auditis compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum, et ad reliquos Apostolos, Quid faciemus viri fratres? Evangelium igitur non solum consolatur, sed etiam terret. Compunctio enim ex terrore nascitur.

Nec solum Petrus, sed etiam Paulus cum Evangelium praedicaret, homines terrefaciebat. Sic enim scribit idem Lucas, A- ctor. xxiv. Veniens Fcelix cum Drusilla uxore sua, quae erat Judaea, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem, quae est ia Christum Jesum. Disputante autem illo de justitia et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Foelix respondit, quod nunc attinet, vade, etc.. Non audebunt (credo) Lutherani dicere, Paulum vocatum, ut praedicaret fidem Christi, pro fide legem, pro Clmsto Mosem, pro Evangelio aliquid Evangelio contrarium praedicasse, et tamen finis praedicationis fuit terror ct tremor audientium.

Quid sanctus Jacobus? An ipse quoque Evangelium non praedicabat, cum scriberet in epistola sua, cap. v. Agite nunc divites, plorate ululantes, in miseriis, quae advenient vobis. Et frater ejus Judas item Apostolus, quid nisi Evangelium praedicabat, cum in epistola sua scriberet: Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis, facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum »?

Denique S. Joannes Apostolus et Evangelista in Apocalypsi, cap. xiv. Vidi (inquit) alterum Angelum volantem per medium coelum, habentem Evangelium xternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam } et populum, dicens magna voce: Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit tota judicii ejus.

Cum igitur Christus et omnes Apostoli evangelizando terreant, et in Symbolo Apostolico, quod Evangelii summam continet, sit etiam articulus unus de futuro judicio, falso docent Lutherani, proprium esse legis officium terrere, et ad Evangelium non pertinere.

« At si res ita se habet (inquiunt) cur Apostolica praedicatio dicitur Evangelium, id est, laetus et bonus nuncius? Et cur sanctus Paulus ad Romanos octavo scribit, nos non

accepisse Spiritum servitutis iterum in timore »? Respondeo: nomen Evangelii impositum est ad significandum officium unum, idque potissimum Apostolicae praedicationis; sed non propterea sequitur non esse etiam alia officia Evangelii, quamvis eo nomine non explicentur. Quomodo clavis dicitur quia claudit, et tamen etiam aperit; et lingua dicitur instrumentum lingendi, quod est tamen instrumentum etiam loquendi.

Dicitur igitur Evangelium, quia annunciat Salvatoris adventum, reconciliationem cum Deo, aditum patefactum ad regnum coelorum. Unde etiam dicitur Evangelium Regni, Matthaei 24. Et Mare. 1. Sed simul etiam annunciat iram et indignationem his, qui non recipiunt Salvatorem, neque poenitentiam agunt. Adde quod Evangelium terret, ut consoletur, quo modo medicus vulnerat ut sanet. Quod non tam proprie convenit legi Mosis, quai terrebat comminando supplicia peccatoribus, et non ostendebat, nisi obscure liberatorem.

Quod autem attinet ad spiritum timoris et charitatis, non colligitur inde discrimen inter legem ct Evangelium, quatenus Evangelium significat doctrinam Christi et Apostolorum; secundum quam acceptionem nos hic loquimur de Evangelio; sed inter testamentum novum et vetus. Nam testamentum vetus proprie non continet, nisi quod Moses attulit, id est, legem scriptam in tabulis, quie quidem servitutem generat, ut dicitur ad Galat. 4. Et timorem incurit, quoniam ostendit quid facere oporteat, et non dat vires faciendi: at novum testamentum continet id, quod Christus attulit: Christus autem non attulit solum doctrinam et praicepta Evangelica, quamvis heee etiam attulerit, sed gratiam quoque Spiritus sancti, quse est lex in corde scripta, id est, charitas in cordo diffusa, per quam non timore pcenai, sed amore justitias lex in tabulis con-” scripta servatur. Ai$ue hoc discrimen indicat Apostolus ad Roman. vm. ad Galat iv. ad Hebr. vm. et x. Et S. Augustinus in lib. contra Adimantum, cap. 17. brevissimam differentiam esse scripsit, non legis et Evangelii, sed testamenti veteris et novi, timorem et amorem.

Veniamus ad tertium discrimen, quod est hujus loci maxime proprium. Igitur promissiones evangelicas conditionales esse, non absolutas, probatur primo ex cap. v. Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (i). Haec certe promissio est Evangelica, cum regnum caelorum comprehendat. Et tamen requirit conditionem justitiae non imputatitiae, sed actualis et operosae, quae in perfecta mandatorum observatione consistit. Explicat enim Dominus quid sit, justitiam nostram abundare plus quam Scribarum et Pharisaeorum, cum dicit, pharisaeorum et scribarum justitiam fuisse diligere amicos, non occidere, non moechari, non pejerare: nostram autem esse debere, diligere etiam inimicos, non irasci sine causa, non videre uxorem alienam ad concupiscendum, non jurare omnino absque necessitate,

Secundo, probatur cx cap. xix. Matth. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Haec enim apertissima promissio vitsc aeternae, apertissimam conditionem exigit obedientiae. Et similis habetur promissio, Lucae iO. ubi cum is, qui Dominum rogaverat, quid facto opus esset ad vitam aeternam acquirendam, mandata legis exposuisset, Dominus ait: Ilecte respondisti, fac hoc, et vives.

Ad haec loca respondent adversarii, Dominum haec dixisse ironice, cum solum significare vellet, fieri non posse, ut aliquis mandata divina custodiat: quomodo si quis diceret, si vis in coelum conscendere, vota per aerem; vel hoc fac, assume pennas sicut columbae, et altissime volabis. Ita docet Lutherus, in comment, ad cap. m. ad Galat. explicans illud: Qui fecerit ea, vivet in illis. Quae verba dicit esse intelligenda ironice, sicut illa Christi: Hoc fac, et vives.

Sic etiam Calvinus lib. ni. Instit. cap. 18. §. 9. dicit Christum attemperare solitum sua responsa iis, qui eum interrogabant: et quoniam Legisperitus persuasione legalis justitiae imbutus erat, et in operum fiducia caecutiebat, ideo a Christo ad legis observationem esse remissum. Idem quoque in antidoto Concilii exagitans illud quod monet Concilium sess. 6. cap. 7. catechumenis dicendum esse, si vis ad vitam ingredi, serva mandata; « Vae, inquit, eorum catechumenis, si tam dura illis conditio imponitur. Quid enim aliud, quam aeterna illis maledictio indicitur?

Porro Joan. Brentius homil. 1. in Dominica 13. post Trinitatem audet etiam dicere, Christum sic respondisse, cum ait: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata, ut potius indicaverit ei viam ad aeternam damnationem. Ita videlicet isti Verbi Dei simplicitatem pervertunt, et ad suos errores et blasphemias detorquere conantur.

At multis de causis nihil eos conficta ista ironia juvare poterit. Primum, quoniam si ironica esset responsio, ideo talis esset, quoniam ad legisperitos, vel pharisajos dirigitur: igitur cum Dominus Apostolos suos alloquitur, non ironice, sed proprie et serio loquitur. Audiant ergo quid Apostolis suis dicat, Joan. xm. Si haec scitis, beati ebitis, si feceritis ea. Joan. xv. Vos amici mei eritis, si feceritis, quae ego praecipio vobis. Et illud quod ante citavimus, Matth. v. Nisi abundaverit justitia vestra ete. Et cap. vr. Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis pater vester coelestis peccata vestra, si autem non dimiseritis hominibus, nec pater vester dimittet vobis. Haec, et similia non possunt eludi per ironiam, et tamen promissiones continent, cum conditione operum bonorum et obedientiee legis.

Secundo, is cui Dominus dixit, si vis ad vitam ingredi, serva mandata, non erat Scriba, nec Pharisaeus, aut Legisperitus, sed adolescens quidam dives. Matthaeus enim cap. xix. adolescentem vocat, et divitem fuisse narrat. Marcus cap. x. non meminit, nisi divitiarum. Lucas cap. xvnr. principem appellat; legisperitum, scribam, aut pharisieum, nullus Evangelistarum nominat. Praeterea non venit ille ut Christum tentaret, sed ut simpliciter viam salutis adisce - reti Nam tentationis hoc loco nulla mentio est; et Marcus scribit eum genu flexo rogasse Dominum de via salutis. Et addit: intuitus eum Dominus, dilexit eum. Certe tam adolescentis erga Christum humilitas, quam Christi erga adolescentem benevolentia manifeste indicant serium fuisse colloquium, neque ullam ironia; suspicionem subesse.

Tertio is, cui Dominus dixit: Hoc fac et vives. Luc. x. Legis quidem peritus erat, et Dominum tentaturus accessit: sed non propterea sequitur, ut ironice Dominus illi responderit. Nam tentatio illa non erat ad fallendum, sed ad inquirendum quid Dominus de via salutis sentiret, quidve doceret: id quod intelligi potest, tum ex eo quod Dominus illi ait: Recte respondisti, hoc fac, et vives. Quomodo enim Dominus diceret, recte respondisti, ei quem hypocritam et tentatorem subdolum esse cognosceret? Tum ex eo quod ibidem Dominus, ut illum magis instrueret, parabolam adjecit de eo, qui incidit in latrones, et cum narrasset opus misericordiae, quod in eum Samaritanus quidam exercuit, ait ad Legisperitum: Vade, et tu fac similiter. Ubi nullo modo ironiam suspicari fas est, nisi velimus Dominum ironice commendasse opera misericordiae, vere autem et proprie contemptum eorum docuisse. Quod si in illis verbis, Vade et tu fac similiter, nulla ironia est, certe neque in illis est, Recte repondisti, hoc fac et vives. Nam ad eumdem, ab eodem, eadem phrasi, in eodem loco et tempore et eadem occasione dicuntur.

Quarto, cum Dominus tcntaretur tentatione fallaci, et subdola, non reddebat dolum pro dolo, sed vincebat in bono malum, et non ironice, sed proprie respondebat, et doctrinam seriam, et solidam tradebat, ut patet Matth. xxii. ubi primum Pharisaei consilium ineuntes, ut caperent eum in sermone, quaerunt, liceat ne sensum dare Caesari, an non; deinde Sadducaei non dissimili studio quaestionem proponunt, cujus viri futura sit uxor in resurrectione, quae septem viris sibi per mortem ordine succedentibus nupserat. Denique legisperiti tentantes interrogant, quod sit mandatum magnum in lege. Omnibus autem quaestionibus Dominus vere, proprie, simpliciterque respondit. Ad primam: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Ad secundam: In resurrectione neque nubent nubentur, sed erunt sicut Angeli Dei in coelo. Ad tertiam: Diliges Dominum Deum tuum, ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Audeant Calvinistae et Lutherani, si pudorem penitus exuerunt, has responsiones Domini ironicas facere. Si vero non audent, multo minus Matth. xix. et Lue. x. ironiam suspicentur, cum in his locis minor occasio ironiae repe riatur.

Tertio probari potest, promissiones Evangelicas esse conditionales ex doctrina Apostolorum, qui passim conditiones operum in¬

culcant, Roman. vili. Si spiritu facta carnis morti ficaveritis, vevetis. Et ibidem. Cohaere • des autem Christi, si tamen compatimur. II ad Timoth. ii. Si commortui sumus, et convivemus; si sustinebimus et conregnabimus. Jacob. n. Si tamen legem perficitis regalem. II Petri i. Sic enim (si videlicet) per bona opera certam vestram vocationem faciatis; abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri. I Joan. i. Si confiteamur peccata nostra, / idolis est et justus, ut remittat nobis peccata nostra. Apocal. iii. Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo.

Quarto, probatur ex doctrina prophetica. Nam promissiones remissionis peccatorum, etiam si in Prophetis sint, non ad legem, sed ad Evangelium pertinere adversarii non negant. Sic igitur loquitur Ezechiel, cap. xviii. Si impius averterit se ab impietate sua, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet etc.. Ubi non semel, sed saepius Dominus repetit se indulgentiam, et vitam impio donaturum, si tamen poenitentiam egerit a peccatis, et mandata omnia custodierit. Et contra, se justum graviter puniturum, si averterit se a justitia et mandata omnia non custodierit. Quo loco sicut avertere se a justitia et. mandata non custodire, conditio est, a qua pendet comminatio mortis omnium consensu; et nemo dicere auderet comminationem mortis non esse conditionalem, sed absolutam: ita quoque avertere se a pecccato, et facere judicium et justitiam, conditio est, a qua pendet promissio vitae; et nemo dicere debet, promissionem vitfe non esse conditionalem, sed absolutam, nisi divinis litteris aperte repugnare velit,

Quinto, probatur ex conditione fidei, quam requiri ad salutem non negant adversarii, cum scriptum sit Marci ult. Qui crediderit, salvus erit; qui non crediderit, condemnabitur. Ex ac enim fidei conditione sequitur primo, ut falsum sit quod ipsi dicunt, promissiones Evangelii non esse conditionales: quomodo enim conditionales non sunt, si conditio aliqua, fidei videlicet, in omnibus requiritur? Secundo, ut etiam falsum sit, non requiri conditionem legis implendae. Nam quibus verbis Scriptura docet, requiri conditionem fidei ad salutem, iisdem, vel etiam clarioribus docet, requiri conditionem legis implenda;, ut patet ex tot locis supra citatis.

Chapter 60 of 78