Skip to the text

Caput I. Proponitur doctrina Catholica

Igitur Tridentinum Concilium sess. 14. cap. 4. septem capita de Contritione proponit, quse apud Catholicos omnes certissima esse debent. Primum est, Contritionem esse dolorem animi, ac detestationem de peccato

commisso, cum proposito non peccandi de esetero. Alterum, Contritionem lapsis semper fuisse necessariam ad veniam obtinendam. Tertium, post Baptismum debere esse conjunctam cum fiducia divinae misericordiae, et cum voto praestandi caetera, quae ad Sacramentum Poenitentiae requiruntur. Quartum, Contritionem charitate formatam reconciliare hominem, etiam antequam Sacramentum actu percipiatur. Quintum, Contritionem imperfectam, quae attritio dici solet, quae ex metu gehennae concipitur; si volun-

talem peccandi excludat, et cum spe veniae sit conjuncta, non solum non facere hominem magis peccatorem, sed esse donum Spiritus sancti, et utilem ad justificationem. Sextum, Attritionem sine Sacramento, quod reipsa percipiatur, non posse per se ad reconciliationem peccatorem perducere, eum tamen ad gratiam in Sacramento suscipiendam disponere. Septimum, Contritionem non esse coactam, et extortam, sed liberam, et voluntariam.

Ex his capitibus habemus, quid sit Contritio, quae ejus necessitas, quae species, quis effectus: sunt autem de his omnibus controversia; decem..Prima, An Contritio sit actus bonus, et liber, et num ad legem, an ad Evangelium pertineat. Secunda, An sit actus solius liberi arbitrii. Tertia, An includat odium, ac detestationem peccati praeteriti. Quarta, An includat propositum bene vivendi. Quinta, An sit necessaria ad justificationem. Sexta, An summum dolorem exigat. Septima, An vim habeat peccatorem Deo reconciliandi. Octava, An ante Absolutionem Sacerdotis. Nona, An peccata omnia delere queat. Decima, An attritio sit donum Dei.

Chapter 23 of 63