Caput XIV. Solvuntur objectiones
Multae sunt objectiones et graves adversus ea, quae superiore capite disputata sunt. Prima objectio: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Luc. 7.SiDominus peccata dimisit, cum ait: Remittuntur ei peccata multa, ut verba ipsa sonant, quae praesentis temporis sunt, et ut sentire videtur S. Thomas in 3. par. quaest. 64. art. 3. necesse est, ut aliquo tempore fuerit mulier in peccatis suis, licet charitate flagraret. Non enim tunc primum ccepit diligere, cum audivit absolutionem suam, sed multo ante coeperat. Dominus enim non ait: Quia diligit multum, sed: Quia dilexit multum. Neque responderi potest, remissam fuisse poenam temporalem, non autem aeternam, cum Dominus ait: Dimittuntur ei peccata multa. Nam in parabola duorum debitorum explicuit Dominus se loqui de condonatione debiti, pro qua debitores satisfacere nunquam potuissent: « Non habentibus, inquit, unde redderent, donavit utrisque »; at satisfacere pro temporali poena, possunt ii, quibus Deus donavit aeternam, et quos gratia sua divites fecit.
Respondeo, verba illa: Dimittuntur ei peccata multa, non cogunt ut dicamus, illo ipso tempore peccata fuisse fceminae illi dimissa, quo verba illa Dominus pronuntiavit: nam
etiam postea interjecto aliquanto spatio temporis, iterum Dominus ait: Remittuntur tibi peccata tua; nec tamen dicere debemus, bis eadem peccata fuisse dimissa. Verba igitur Domini: Remittuntur ei peccata multa etc. nihil aliud significant, nisi, magnam dilectionem causam fuisse magnae indulgenti: et ut S. Gregorius explicat in homil. 33 magnam rubiginem peccati, magno charitatis igne purgatam. Illaautem verba: Remittuntur tibi peccata tua, quae magis pree se ferunt forrntm praesentis Absolutionis, partim absolvunt exterius, et coram hominibus, eam quae jam intus a Deo absoluta erat; partim etiam confirmant Absolutionem invisibiliter datam. Nam simile quid legimus Marci o. ubi Dominus mulieri, quam jam sanaverat a fluxu sanguinis, ait: Esto sana a plaga tua; quo verbo non eam curavit, sed curationem jam factam confirmavit. Porro sancti Thomee testimonium nihil concludit, quoniam in argumentis contrariis rem illa breviter attigit, sed non clare exposuit, quid inde sentiret.
Dicet aliquis: Si dilectio Dei causa fuit remissionis peccatorum, prius certe debuit esse dilectio, quam peccati remissio: ergo dabitur tempus aliquod, quo dilectio Dei sine remissione peccatorum fuerit.
Respondeo, dilectionem Dei super omnia, de qua hic loquimur, ultimam esse dispositionem ad gratiam, et peccati remissionem et propterea esse quidem natura priorem quam si remissio peccatorum, sed nullo puncto temporis eam praecedere / quod idem in naturalibus formis et dispositionibus usu venire Philosophi docent.
Secunda objectio: Qui non diligit me, sermones meos non servat. Joan. 14. At Catechumeni ante remissionem peccatorum, sermones Domini diligenter observant: igitur Catechumeni ante remissionem peccatorum Deum diligunt.
Respondeo: si de integra observatione mandatorum Dei agatur, falsa est assumptio: neque enim Catechumeni ante remissionem peccatorum omnia mandata servant; vel si ea servant, non carent remissione peccatorum, ut supra ex Augustino demonstravimus.
Tertia objectio: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, etc.. Hic igitur est ordo justificationis, ut primum quis diligat Deum, deinde mandata servet, postremo illi per adventum Patris, et Filii, et Spiritus sancti peccata omnia remittantur.
Respondeo: illud: Pater meus diliget eum et ad eum veniemus ctc. ad gloriam seternam, non ad justificationem a peccatis referendum est, ut S. Augustinus tract. 75. in Joannem, et S. Cyrillus lib. x. in Joannem cap. I. referunt. Itaque hic est ordo, quem Dominus hoc loco statuit, graduum ad vitam seternam, ut quis primum diligat Deum, deinde mandata omnia servet, postremo diligatur a Deo dilectione illa perfecta, qua) beatitudinem confert. Quod idem apertius paulo ante his verbis Dominus explicaverat: Qui diligit me, diligitur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum, quod certe tunc fiet, cum similes illi erimus, Quia videbimus cum sicuti est. I Joan. m.
Quarta objectio, Actor. 22. Ananias Paulo, quem perfecte conversum esse, et vas electionis factum ab ipso Domino audierat, sic ait: Et nunc quid moralis exurge, et baptizare et ablue peccata tua, invocato nomine illius.
Respondeo: rectissime dicuntur hsec Paulo ab Anania, quia debuit Paulus omnia facere, qua) ad peccata remittenda Dominus instituerat. Non enim certo sciebat Ananias, adeo perfectam Pauli conversionem fuisse, ut sola sufficeret ad peccata ejus delenda; licet eum a Domino singulariter praeordinatum, et vas electionis futurum ess'e non dubitaret. Potuit etiam Ananias hortari Paulum, licet perfectissime conversum, et per hoc justificatum, ut amplius peccata sua ablueret: juxta illud Psal. l. Amplius lava me ab iniquitate mea; forte enim non totius poena) reatus per conversionem ei remissus fuerat; si totius poena) reatus fuerat remissus, certe non deerant vulnera ex peccato relicta, ut propensiones mala), et alia id genus multa, qua) per gratiam Dei curari poterant. Denique et illud dici posset, debuisse Paulum jam intus totum invisibiliter, lavari etiam exterius visibiliter, ut non solum gratiam, sed etiam gratia; signum haberet; ut sensus sit eorum verborum: Ablue peccata tua, id est, Ablutionis Sacramentum accipe: quo modo de Cornelio loquitur S. Augustinus queest. 33. in lib. Numeri: « Cornelius, inquit, audiens et credens quod praulicaverat Petrus, ita munda¬
tus est, ut ante visibilem Baptismum, cum suis qui aderant, acciperet donum Spiritus sancti: verumtamen nec visibile Sacramentum contemni potuit, ut ablutus etiam extrinsecus, lavaret quodam modo vestimenta sua. » Hac ille.
Quinta objectio: Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Chistum anathema sit. I Corinth. xvi. At impium est, exeerari Cate chumenos etpoenitentes, anhelantes ad remissionem peccatorum: igitur in illis est charitas Christi ante remissionem peccatorum.
Respondeo: Catechumeni, et poenitentes, si Christum super omnia diligunt, ac vera Dei charitate flagrant, jam apud Deum remissionem consecuti sunt, ad cujus remissionis Sacramentum pie, religioseque anhelant. Si autem per inchoatam dilectionem Dei (ut Concilium Tridentinum loquitur sess. 0, cap. 6.) paulatim disponuntur ad gratiam, non habent illi quidem remissionem peccatorum, sed neque ex eorum numero habendi sunt, quos Apostolus exeeratur: ille siquidem cis tantum anathema dicit, qui Christum neque perfecte, neque imperfecte diligunt, vel etiam oderunt ac persequuntur, aut certe contemnunt, et agnoscere dedignantur.
Sexta objectio: Qui non diligit, manet in morte. I Joan. m. Sed Catechumeni et Poenitentes ante remissionem peccatorum vivunt, cum peccata sua confiteantur, quod mortui facere nequeunt, dicente Scriptura: A mortuo tamquam qui non est, perit confessio. Ecclesiastici xvn (G). Igitur Catechumeni ct Poenitentes ante remissionem peccatorum Deum diligunt.
Respondeo: Catechumeni et Poenitentes, dum diligere incipiunt (ut Concilium paulo ante citatum loquitur) simul vivere incipiunt, perfecte victuri, quando perfecte diligent. Quare pulchre Augustinus, lib. i. ad Simplicianum, qua)st. 2. comparat Catechumenos embrionibus, qui in uteris matrum concepti vivere incipiunt, sed nascuntur postea per Baptismum, ut ad vitam perveniant sempiternam. Porro Confessio non est proprie opus vita;, sed dispositio ad vitam: opera enim qua) proprie dicuntur vita), sunt opera justitia) bona, ac vita) afierna) meritoria. Augustinus in Psalm. cx. « Justitiam, inquit, homo non operatur, nisi justificatus»; et infra: «Unde ergo illa confessio: nondum quidem opus est justitia;, sed delicti improbatio. »
Septima objectio. Apostolus I Corinth. xiii, scribit, neque fidem, neque eleemosynas aliquid prodesse sine charitate. Sed impium est existimare vel dicere, nihil prodesse Catechumenis et pmnitentibus fidem quam habent, et eleemosynas quas faciunt, ante remissionem peccatorum: habent igitur illi charitatem, etiam ante remissionem peccatorum.
Respondeo: quod Apostolus ait, fidem, et eleemosynas non prodesse sine charitate, non ita accipiendum est, quasi absolute non prosint, hoc est, nullam afferant utilitatem, sed quod nequeant hominem ad vitam alternam perducere, nisi cum charitate jungantur: alioqui enim fides, quamvis informis, donum Dei est, et multum prodest, cum sit justificationis initium, et justitiae fundamentum. Si quis aedificii materialis fundamentum jecisset, ac deinde neque parietes, neque tectum superaedificaret, nihil ei prodesset quod fecit, cum solo fundamento neque a sole, neque ab imbribus defendi posset: at si vellet in aedificatione pergere, multum ei prodesset, quod fundamentum jam haberet. Sic etiam fides informis, si semper maneat informis, non prodest, quia non salvat, multum tamen prodest, si ei spes et charitas adjungantur.
Octava objectio: In Christo J esu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, secl fides, quae per dilectionem operatur. Galat. v. Sed fides, qua Catechumeni et poenitentes impetrant remisssionem peccatorum, multum valet; igitur per dilectionem operatur.
Respondeo: fides quae per dilectionem operatur, dicitur sola valere, quia sola perfecte justificat, et salvat: sed non ideo fides, quae petit remissionem peccatorum, et inchoat justificationem, nihil valet. Neque oportet Christianum hominem, idem judicium facere dc fide, quae magnum donum Dei est, et sine qua impossibile est placere Deo, et de circumcisione ac praeputio, quae nullam omnino vita habent ad justificandum.
Nona objectio: Scientia inflat, charitas aedificat. I Corinth. 8. Sed scientia Catechumenorum, et penitentium non inflat, sed aedificat, cum ad remissionem peccatorum hominem perducat; igitur cum charitate conjuncta est etiam ante remissionem pecca, totum.
Respondeo: non habet Apostolus, scientiam sine charitate semper' inflare; sed scientiam occasionem superbiae praebere solitam, et ideo magis charitati, quam scientiae incumbendum esse. Ilis autem non repugnat, ut scientia sine charitate, sed cum timore, qui charitatem praecedit, non inflet, sed deprimat, quod saepe in pernitentibus qui ex contemplatione judicii futuri, aut infernalium suppliciorum non modo non inflantur, sed etiam terrentur, et humiliantur.
Decima objectio. Concilium Milevitanum cap. 4. dicit anathema iis, qui dicunt gratiam dilectionis non esse necessariam ad non peccandum: sed non peccare convenit etiam Catechumenis ante remissionem peccatorum.
Respondeo: loquitur Concilium de gratia dilectionis, per quam homo vitare potest omnia peccata mortalia, sive omnia mandata servare, quae gratia non praecedit, sed simul infunditur cum remissione peccatorum: ut patet ex cap. 3. ubi dicitur gratiam Dei per Jesum Christum, non solum remittere peccata, sed etiam juvare ad non peccandum; et statim cap. 4. dicitur, hanc eamdem gratiam non esse scientiam tantum, sed etiam charitatem. Quod vero dicitur in argumento:
« Catechumenis ante remissionem peccatorum convenit non peccare», in eo sensu verum est, quia non licet eis peccare, et auxilium Dei habent, quo possint vitare singula peccata; non tan^en omnia simul vitabunt, nisi posteaquam gratiam justificationis fuerint adepti.
Undecima objectio, Concilium Arausicanum can. ult.: « Deus, inquit, nullis praecedentibus meritis, fidem et amorem sui prius inspirat, ut Baptismi Sacramentum fideliter requiramus. » [Item Concilium Tridentinum sess. 6. cap. 6. dicit, quod peccatores se ad justitiam praeparantes, Deum tamquam fontem justitiae diligere incipiunt.
Respondeo: ista argumenta ferunt secum solutionem. Nam Concilium Arausicanum aperte distinguit amorem illum imperfectum, quem habent homines ante remissionem peccatorum, a vera charitate, per quam servantur omnia mandata, quae cum reatu mortalium peccatorum esse non potest: siquidem postquam dixerat: « Fidem et amorem sui prius inspirat» subdit: «Ut Baptismi Sa-
cramcntum fideliter requiramus, et post Baptismum, quse ipsi sunt placita implere possimus. )) Concilium vero Tridentinum, clarissime distinguit imperfectum illum amorem a charitate, quamcap. 7. dicit, cum remissione peccatorum simul infundi.
Duodecima objectio. S. Augustinus lib. xii. de civit. Dei, cap. 9. et lib. xiv. cap. 7. et libro de gratia Christi, cap. 21. et alibi, docet bonam voluntatem esse id, quod in Scripturis usitatius charitas nominatur: sed bonam voluntatem habet homo etiam ante remissionem peccatorum, cum Lucse 2. promittatur pax hominibus bonse voluntatis.
Respondeo: bona voluntas, quam B. Augustinus vocat charitatem, non est qusecumque bona voluntas, sed illa quse datur nobis per Spiritum adoptionis, in quo clamamus, Abba Pater; quse que diffunditur in cordibus nostris per Spiritum inhabitantem, et quse sola perducit ad vitam seternam. Nam sanctus Augustinus eodem lib. 12. de civit. Dei, cap. 9. postquam dixit Angelos creatos cum bona voluntate, id est, cum charitate, statim rationem subdit, quia de Angelis quoque dici potest: « Charitas Dei diffusa est in cordibus eorum, per Spiritum sanctum, qui datus est eis. » Prseterea libro de gratia Christi, cap. 21. jam citato, postquam dixit bonam voluntatem dici charitatem, statim addit, ipsam esse per quam efficimur filii Dei. Item lib. iv. in Julianum, cap. 3. dicit se bonam voluntatem appellare bonum illud, per quod solum homo potest ad seternam vitam, regnumque perduci. Denique lib. i. de libero arbitrio, cap. 12, definit Augustinus bonam voluntatem, appetitum recte vivendi, et ad summam sapientiam perveniendi: recte autem vivere neminem posse, nisi prius Filius Dei per regenerationem effectus sit, docet idem Augustinus lib. i. cap. 2. contra duas epistolas Pelagian orum.
Quod vero in argumento additur, promitti pacem hominibus bonae voluntatis; nihil efficit contra nos. Nam in primis codices Graeci non habent: Pax hominibus bonae voluntatis; sed: In terra pax hominibus bona voluntas: nomen quoque Bonae voluntatis: non est OlX^aa a yaObv, sed suooxt' «, quod nomen noh solet significare amorem hominis erga Deum, sed amorem Dei erga homines. Itaque cum dicitur: In terra pax, in hominibus bona voluntas, sensus est: Annunciatur hominibus pax, quae est ipsa Dei bona vol¬
untas erga ipsos. Secundum vero Latinos codices, in quibus habetur: In terra pax hominibus bonae voluntatis, sensus est: Annuntiatur in terra pax hominibus, pax (inquam) bonae voluntatis Dei erga nos.
Decima tertia objectio. Augustinus epist. 143. ad Julianum, dicit, per charitatem adimpleri in nobis, si quid divinae legis, et admonitionis implemus: sed Catechumeni ante remissionem peccatorum multum implent divinae legis, cum ad Baptismum accedunt. Item libro de gratia Christi, cap. 26. dicit, nullum bonum opus sine charitate imputari, nec esse vere bonum opus. At Catechumenorum opera non sunt omnia peccata: igitur Catechumeni charitate praediti sunt, etiam ante remissionem peccatorum.
Respondeo: per charitatem impletur, si quid divinae legis impletur, quia sine charitate nullum mandatum servare possumus, nisi secundum substantiam operis: sine charitate etiam nullum bonum, opus imputatur,’ nec est vere bonum, secundum Augustinum, quia ipse id vocat bonum, quod est meritorium vitae aeternae. Catechumeni autem ante remissionem peccatorum servant aliquid legis, secundum substantiam operis, et faciunt opera bona, sed non meritoria vitae aeternae.
Decima quarta objectio. Augustinuslib.il. contra duas epistolas, cap. 9: « Quid est, inquit, boni cupiditas, nisi charitas? de qua Joannes sine ambiguitate loquitur, dicens: Charitas ex Deo est; nec initium ejus ex nobis, et perfectio ex Deo; sed si charitas ex Deo est tota nobis ex Deo est. » Sed initium bonae cupiditatis habetur ante remissionem peccatorum; ergo et charitas.
Respondeo: Augustinus non dicit, quodlibet initium cupiditatis boni esse charitatem, sed ipsam perfectam boni cupiditatem: distinguit enim initium charitatis ab ipsa charitate, et utrumque dicit esse ex Deo, quia qui infundit charitatem, ipse idem antea inspirat bona desideria, quibus homo disponitur ad charitatem. Id quod clarius docet libro de gratia et libero arbitrio, cap. 18j « Sine suo fructu, inquit, admoneretur liberum arbitrium, queerere Dei donum, de quo Joannes ait: Dilectio ex Deo est: nisi prius acciperet aliquid dilections. » Hic vides, dari homini aliquid dilectionis, quod nondum charitas dici potest, et per illud disponi ad veram charitatem, de qua Joannes ait: Charitas ex Deo est.
Decima quinta objectio sumitur ex Leone, qui serm. 9 de passione Domini, et Bernardo, quiinlib. de diligendo Deo, dicunt, in Petro, cum Christum negavit, non fuisse extinctam charitatem.
Respondeo: S. Thomas in quaestionibus disputatis, quaest. de charitate, art. ult. et in 2. 2. qusest. 24. art. ult. recte dicit, charitatem Petri a Bernardo dici sopitam fuisse, non extinctam, quia statim rediit, ac si sopita tantum fuisset: a Leone autem dici non eversam dilectionem, sed constantiam fuisse turbatam. Quia, non peccavit Petrus ex odio Christi, sed ex timore mortis, et ideo mansit dilectio, sed non super omnia: dilexit enim Petrus semper Christum, sed in illo timore magis se, quam Christum dilexit.
Decima sexta objectio. Multi catechumeni vera cjiaritate flagrant, et tamen nondum habent peccatorum remissionem, cum non sint in Christo regenerati: vera igitur charitas cum reatu peccati mortalis haberi potest. Augustinus tract. 13. in Joan.: « QuantumCumque, inquit, Catechumenus proficiat, adhuc sarcinam suee iniquitatis portat, nec illi dimittitur, nisi cum venerit ad Baptismum. » Et lib. iv. de Baptismo contra Donatistas, pap. 21: «Non dubito, inquit, Catechumenum Catholicum divina charitate flagrantem, heeretico baptizato anteponere etc. » Et infra: « Sicut autem bono Catechumeno Baptismus deest ad capessendum regnum coelorum, sic malo baptizato vera conversio.» Praeterea idem Augustinus epist. 57. ad Dardanum, lib. i. de praedestinatione sanctorun, cap. 7. et lib. i. qusest. 2. ad Simplician. et lib. i. de Baptismo, cap. 8. et lib. iv. cap. 21. dicit Cornelium centurionem, licet laudatum in Scripturis, nondum talem fuisse, ut salvus esse posset, nisi per Sacramentum Baptismi incorporaretur Ecclesiae: Et de se scribit lib. ix. Confess. cap. 4: « Et insinuati sunt mihi in profundo nutus tui, et gaudens in fide laudavi nomen tuum, et ea fides me securum esse non sinebat de praiteritis peccatis meis-, quse mihi per baptismum tuum remissa nondum erant.» Prseterea S. Leo epist. 91. ad Theodorum Episcopum Forojulii: « Divinse, inquit, bonitatis praesidiis ordinatum est, ut indulgentia Dei, nisi supplicationibus Sacerdotum, nequeat obtineri. » Item Richardus de S. Victore, in lib. de potestate ligandi et solvendi, cap. 91. dicit aperte,
posse hominem esse in charitate, et simul in reatu aeternae damnationis: quod etiam affirmat Thomas Waldensis tom. 2, de Sacramentis, cap. 97.
Respondeo ad primum locum Augustini. Dico eum loqui de iis Catechumenis, qui negligunt ad Baptismum accedere: tales enim quamtumvis proficiunt, nunquam sunt vere justificati, cum nec in re, nec in voto Sacramentum Baptismi habeant, nec vera charitate flagrent; vera enim charitas, et verum Baptismi votum, non permittunt hominem esse negligentem, vel contemptorem Baptismi. Quare ibidem Augustinus: « Ad hoc, inquit, viam praebuit Dominus noster, ne quis arrogans, eo quod habeat abundantiam alicujus grati 33, dedignaretur baptizari Baptismo Domini. Quantumcumque enim Catechumenus proficiat, adhuc sarcinam iniquitatis suae portat, nec illi dimittitur nisi cum venerit ad Baptismum. » Quod intellige, in re, aut in vero et ardenti desiderio: nam apud Deum animus pro facto reputatur. Quare idem Augustinus lib. iv. de Baptismo, cap. 23. scribit, latronem, qui cum Christo crucifixus fuit, non caruisse Baptismo; quia non ejus accipiendi voluntas defuit, sed non accipiendi necessitas adfuit.
Ad secundum dico, Catechumenum divina charitate flagrantem, non carere remissione peccatorum. 'Quod autem desit illi' Baptismi susceptio ad capessendum regnum coelorum, non ideo est, quia non habeat remissionem peccatorum, sed quia tenetur Baptismum suscipere, nisi necessitate aliqua excludatur, et si contempserit, aut neglexerit accipere, reus erit, et damnabitur; non quia nunquam habuerit remissionem peccatorum, sed quia Sacramentum contempsit, in cujus virtute et voto justificatus erat. Ita Augustinus ibidem: « Verumtamen, inquit, Cornelius, si etiam Spiritu sancto accepto baptizari noluisset, contemptui tanti Sacramenti reus fieret. »
Ad tertium dico, Cornelium ante Baptismum procul dubio accepisse remissionem peccatorum, saltem posteaquam fidem a B. Petro audivit, et votum Baptismi habuit; nam ut dicitur Actor, x., etiam Spiritum sanctum inhabitantem habuit. Augustinus autem locis notatis, loquitur de. eo tempore, quo Cornelius nihil adhuc de Christo audierat, et ne votum quidem Baptismi habebat: nam de alio tempore ita loquitur ipse idem Augustinus queest. 33. in Num.: « Cornelius, inquit, audiens, et credens, quod praedicaverat Petrus, ita mundatus est, ut ante visibilem Baptismum, cum suis, qui aderant, acciperet donum Spiritus sancti; verumtamen nec visibile Sacramentum contemni potuit, ut ablutus etiam extrinsecus, lavaret quodammodo vestimenta sua.j> Idem dicit Chrysostomus homil. 21. in Actor. Apostol. « Vide, inquit, dispensationem Dei: non permittit absolvi sermonem, neque ex praecepto Petri fieri Baptismum, sed ubi exhibuerunt se mente admirabili, et crediderunt omnino Baptisma esse remissionem peccatorum; tunc advenit Spiritus. » - Et infra explicans illud: « Numquid aquam quis prohibere potest etc. » introducit Petrum loquentem: « Totum, inquit, factum est, quod magis necessarium fuit Baptisma; jam factum est, quo et nos baptizati sumus etc. » Hieronymus lib. ii. in Jovinianum: « Cornelius Centurio, ut Spiritum sanctum acciperet antequam Baptisma, eleemosynis meruit, crebrisque jejuniis. »
Ad locum ex Confessionibus, dico, merito Augustinum ante Baptismum nunquam fuisse securum: quia non certo sciebat, se veram charitatem et contritionem habere, nec fecerat totum quod poterat, ad remissionem peccatorum accipiendam. Cum autem dicit: « Peccata mea nondum remiseras », loquitur secundum conscientiam suam, ipse enim ita existimabat, nec poterat homo pius et humilis aliter existimare; non tamen propterea sequitur id verum fuisse. Nam et plerique Sanctorum, dicunt, se maximos esse peccatores, et dignos gehenna; et licet mendaces non sint, quia dicunt quod sentiunt, falsum tamen sine dubio dicunt.
Ad locum Leonis, qui ait non posse hominem Deo reconciliari sine Sacerdotali Absolutione, respondeo id esse intelligendum, in re, vel in voto: nam ibidem scribit Leo, veram conversionem nullam venia) moram pati, et citat illud propheticum: « Cum reversus ingemueris, tunc salvus eris. »
Ad locum Richardi dico, eumdem Richardum in eodem libro semel explicare. Nam cap. 4. docet, statim atque aliquis perfecte ad Deum convertitur, remitti ei reatum poenae aeternae, sive mutari reatum poenae internae in reatum poenae temporalis, etiam ante Sacramenti susceptionem. Et cap. 8. scribit, licet per contritionem poena aeterna sit remissa, tamen vere etiam remitti per
absolutionem sacerdotis, quia in voto et pacto hujus Absolutionis remissa fuerat. Quod igitur postea dicit, cap. 19. charitatem consistere cum reatu poense seternse; non est intelligendum, ut verba sonare videntur, sed sensus ejus est, habere hominem cum vera charitate adhuc debitum mortis seternse, quando non suscepit actu Sacramentum, quia nondum implevit pactum et votum, in quo remissa sunt ei peccata; et si ex negligentia pactum illud non impleat, procul dubio damnandum, non quia non habuerit ante remissionem peccatorum, sed quia pactum non servavit. Id vero ex ea similitudine, quam ibidem adducit, apertissime colligitur. Nam probare volens, charitatem consistere cum debito mortis seternse, dicit Patriarchas et Prophetas cum magna charitate de hac vita migrasse, et tamen mansisse apud inferos cum debito mortis seternse, donec Christus sua morte eos liberavit. Certum est autem, Patres illos non habuisse debitum mortis seternse nisi ea rsitione, quia remissa erant eis peccata in virtute mortis Christi futurse, et si ea nunquam fuisset, ipse quoque nunquam de inferno exissent. Atque ad hunc modum exponenda videtur sententia Hugonis de Sancto Victore, lib. ii. de Sacramentis, par. xiv. cap. vm.
Ad ultimum ex Thoma Waldensi, dicimus Thomam Waldensem docere velle, solam charitatem sine Sacramento, vel in re, vel in voto, hominem a peccato non liberare. Et quamquam vera charitas esse non potest sine Sacramento, vel in re, vel in voto: nec enim fieri potest, ut aliquis diligat Deum super omnia, et non desideret ea remedia, quae Deus instituit pro reconciliatione peccatoris; tamen si per impossibile aliquis diligeret super omnia Deum, et tamen nollet Sacramenta suscipere, non justificaretur. Waldensis autem illud scribit contra Wiclefum, qui sentiebat, Baptismum aquae non esse nisi signum internae renovationis; quae est etiam haeresis Calvinistarum. Verba ejus haec sunt: « Quamvis bonus fuerit, plena fide; dico tamen sine visibili Sacramento, vel re ipsa, vel affectu gravido consecuto, sine aqua salvus esse non poterat etc. » Quae sunt omnino consentanea doctrinae, quam tradit Concilium Tridentinum sess. 14. cap. 4. ubi docet contritionem quidem reconciliare hominem Deo ante susceptionem Sacramenti: tamen eam reconciliationem non esse tiibuendam soli contritioni, sed contritioni cum voto Sacramenti suscipiendi, quod votum semper in ea includitur.
Decima septima objectio. Si per contritionem peccata remittuntur, quorsum homines contriti baptizantur, vel reconciliantur? et nonne falsa est forma Sacramenti: Ego te baptizo, vel absolvo, si is jam totus et absolutus est, cui sic loquimur?
Respondeo: Sacramentum non frustra suscipitur ab eo, qui per veram contritionem justificatus est. Primum, quia Sacramentum auget gratiam, et poenam temporalem remittit, vel totam, ut in Baptismo, vel ex parte, ut in Absolutione: Contritio enim cum solo Sacramenti voto, culpam quidem purgat, sed reatum totius poena; temporalis raro admodum tollit. Secundo, quia nemo certo scire potest, se veram contritionem habuisse; et attritio cum solo Sacramenti voto non justificat. Itaque ut quis de adepta indulgentia securior sit, debet omnia illa remedia adhibere, quee Deus ad peccata purganda instituit. Tertio, quia pactum implere debet, quod cum Deo quodam modo pepigit, qui per votum Sacramenti suo tempore suscipiendi, gratiam reconciliationis accepit.
Neque forma Sacramenti redditur falsa. Nam qui dicit: Ego te baptizo, vel absolvo, non affirmat se absolute baptizare vel absolvere, cum non ignoret, multis modis fieri posse, ut neque baptizet, neque absolvat, licet ea verba pronuntiet, nimirum si is, qui Sacramentum suscipere videtur, forte non habeat suscipiendi intentionem, vel non sit rite dispositus, aut obicem ponat. Igitur Minister illis verbis nihil aliud significat, nisi se, quod in se est, Sacramentum reconciliationis vel absolutionis impendere; quod vim habet in homine disposito peccata omnia dimittendi. Quare S. Thomas in 3. par. qusest. 84. art. 3. ad ultimum, ita exponit verba illa: « Ego te absolvo », id est, Sacramentum Absolutionis impendo.
Preeterea, quemadmodum (ut in responsione ad quartam objectionem diximus (S. David orabat: Amplius lava me ab iniquitate mea, ita potest etiam idem peccatum ssepius ad Confessionem adduci, sa;piusque ministerio Sacerdotis absolvi: quia dum in hac vita sumus, semper aliquid ex peccato inductum, purgari potest, ut pcenee temporalis
reatus, aut vulnus aliquod ex peccato reli • ctum. Sed de his satis.
Chapter 36 of 63