Skip to the text

Caput III. cum eorum testimonia in laudem Poeitentia? sive Contritionis passim occurrant

Neque tamen Contritionem sine omni spe venite esse posse concedimus, sed solum sinecerta illa fide remissionis peccatorum, quam Lutherani requirunt: sequimur enim S. Cyprianum in serm. de lapsis ita loquentem: d Nec desperantes misericordiam Domini, nec tamen jam veniam vindicantes. » Aqua sententia Concilium Tridentinum nequaquam recessit, cum et sess. 6. cap, 9. detestetur inanem fiduciam haereticorum, qui certa fide credendum esse docent remissa esse peccata: et sess. 14 cap. 4. cum vera Contritione, spem misericordiae consequendae conjunctam esse debere affirmet.

Contritionem sine speciali Dei auxilio haberi non posse.

Altera quaestio erat. Utrum Contritio, quam liberam actionem esse jam demonstravimus, ita procedat ex libero arbitrio, ut sine speciali Dei auxilio cor humanum praeveniente et adjuvande, possit haberi. Quae sane controversia hoc tempore nulla esset, si adversarii nostri finem aliquem facerent calumniandi. Fuit quidem olim cum Pelagianis gravissima -concertatio, cum illi (Augustino teste in libro de haeresibus, cap. 88. Net in epist. 106.) dicerent, gratiam qua liberamur ab impietate, secundum merita nostra dari: Catholici contra, Conversionem ad Poenitentiam divina gratia praeveniri, atque inspirari contenderent. Sed hoc tempore satis cum Lutheranis convenimus, Poenitentiam; ac per hoc Contritionem, donum esse Dei, nec posse sine divina inspiratione, solis naturae viribus obtineri.

Quia tamen Martinus Kemnitius in 2. par. Examinis cap. 4. de Poenitentia pag. 963. scribere ausus est, Concilium Tridentinum stabilire voluisse dogma illud, quod tribuit humanis viribus sine speciali auxilio Dei eam Poenitentiam, qua? sit sufficiens dispositio ad remissionem peccatorum: idcirco' necessarium esse duximus, primum afferre testimonia ejusdem Concilii, et recentium Theologorum, atque adeo totius Ecclesite,

testimoniis Scripturae et veterum confirmare.

Igitur Tridentinum Concilium sess. 6. cap. 5. haec habet verba: « Declarat praeterea (sancta Synodus) ipsius justificationis exordium in adultis a Dei per Christum Jesum praeveniente gratia sumendum esse. » Deinde cap. 6: « Disponuntur, inquit, ad ipsam justitiam dum excitati divina gratia, atque adjuti, fidem ex auditu concipientes, libere moventur in Deum, etc. «Tum cap. 14: « Qui vero, inquit, ab accepta justificationis gratia per peccatum exciderunt, rursus justificari poterunt, cum excitante Deo per Poenitentiae Sacramentum merito Christi amissam gratiam recuperare procuraverint. » Et infra canon. 3: « Si quis dixerit, sine praeveniente Spiritus sancti inspiratione, atque ejus adjutorio, hominem credere, sperare, diligere aut poenitere posse, sicut oportet, ut ei justificationis gratia conferatur, anathema sit. » Denique sess. 14. cap. 4. non modo non habetur, quod Kemnitius fingit, Contritionem ex solis viribus liberi arbitrii concipi posse; sed etiam disertis verbis ipsa etiam Contritio imperfecta, quam Attritionem dicimus, Concilium esse docet donum Dei, et Spiritus sancti impulsum.

Nec solum Concilium OEcumenicum, in cujus definitionibus omnes Catholici acquiescunt, sed etiam celeberrima? Academia? in articulis publice editis eam fidem apertissime profitentur. Extant articuli Parisienses adversus Lutheranos editi anno 1342. eorum articulorum secundus ita habet. « Eadem fidei constantia est tenendum, homini inesse liberum arbitrium, quo potest bene, vel male agere, et per quod, si etiam in peccato mortali fuerit, Deo adjuvante, ad gratiam resurgere valet. )) Extant etiam articuli Lovanienses paulo posterius adversus eosdem Ecclesia? hostes promulgati, quorum septimus ita habet. » Certa fide tenendum est, hominem habere liberum arbitrium, quo potest male, et, cum gratia Dei, bene agere, et post mortale peccatum admissum, Deo adjuvante, poenitere, et peccatorum remissionem consequi. »

In eamdem sententiam scripserunt Theologi scholastici antiquiores; nam de his qui hoc sa?culo vixerunt, aut vivunt, milia dubitatio esse potest. Nec solum S. Thomas in

  1. qusest. 1. et dist. 30. queest. 1. et Gregorius Ariminensis in 2. Sentent. dist. 26.

quaest. 1. et Marsilius in eumdem librum qusest. 17. et alii plurimi, eidem sententiae apertissime subscripserunt. Sed etiam Scotus, quem accusat Kemnitius nominatim, non uno in loco auxilii divini in Poenitentia concipienda necessitatem agnoscit. Nam in 1. Sentent. dist. 44. qusest. unica scribit, ideo posse quemlibet peccatorem salvari, quia potest eum Deus sua gratia praevenire: et in 4. dist. 14. quaest. 3. negat ab homine solis naturae viribus posse cognosci, peccatum esse detestandum, ut offensivum Dei, atque aversivum (ut ipse loquitur) ab eo: et in eumdem librum dist. 22. art. 2. extremo Poenitentiam a Deo inspirari fatetur. Quemadmodum autem intelligenda sint loca quaedam ejusdem Scoti, quae cum his pugnare videntur, explicat Yega in opusculo de justificatione quaest. 11.

Jam vero sententiae hujus Catholicae veritatem adversus haereticos Pelagianos ex divinis litteris nullo negotio comprobabimus. Primum Psalmi Davidis pleni sunt illis vocibus: Converte nos Deus salutaris noster, Psalm. 84 Deus virtutum converte nos. Psal. 79. Erravi sicut ovis quae periit, quaere servum tuum, Psalm. 118. Deinde Hieremias cap. 31: Converte, inquit, me, Domine, et convertar. Et paulo infra: Postquam convertisti me, egi Poenitentiam, in quem locum sanctus Hieronymus scribens: «Vide, inquit, quantum sit auxilium Dei, et quam fragilis humana conditio, ut hoc ipsum, quod Poenitentiam agimus, nisi nos Dominus ante converterit, et nisi Dei nitamur auxilio, nequaquam implere valeamus. »

Tum Ezechielis cap. 36 disertis verbis Dominus dicit: Auferam cor lapideum -de carne vestra, et dabo vobis carneum. Quod certe nihil aliud, quam donum Contritionis, veraeque Poenitentiae significare potest.

Adhaec Luc. 22, conversus Dominus respexit Petrum, et talem in eo contritionem excitavit, ut continuo amarissime fleverit: in quem locum scribens Ambrosius lib. x. in Lucam: «Quos, inquit, Jesus respicit, plorant delictum. Negavit Petrus, et non flevit, qufci non respexerat Dominus; negavit secundo, et non flevit, quia adhuc non respexerat Dominus: negavit tertio, et respexit Jesus, et ille amarissime flevit. »

Denique, ut alia praetermittam, quid aper¬

tius illo B. Pauli testimonio, qui in epistola posteriore ad Timotheum cap. 2. monet, cum modestia corripiendos esse eos, qui resistunt veritati: « Ne quando det ilis Deus Poenitentiam, ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur? » Quem locum adducens Augustinus lib. v. in Julianum cap. 3. « Quantum libet, inquit, praebeat patientiam, nisi ipse dederit, quis agit Poenitentiam? Et libro de fide ad Petrum cap. 31. ex eodem Pauli testimonio dogma Ecclesiasticum his verbis proponit, sive Augustinus, sive Fulgentius ejus libri auctor fuerit: « Firmissime tene, et nullatenus dibita, neminem hic posse Poenitentiam agere, nisi quem Deus illuminaverit, et gratuita sua miseratione converterit. )>

His accedunt veteris Ecclesiae apertissimae definitiones. Nam in primis in Synodo Palestina, in qua ipse etiam Pelagius errores suos anathematizare compulsus est, illud inter caetera declaratum fuisse scribit Augustinus in epist. 106. Poenitentiam donum esse Dei. Deinde in Concilio Arausicano II. can. 4. iterum explicatum est, per sancti Spiritus infusionem et operationem in nobis fieri, non tantum ut a peccatis purgemur, sed etiam ut purgari velimus.

Idem quoque docuerunt doctissimi Apostolicae sedis praesules, Innocentius, Ccelestinus, et Leo, Innocentius in epist. ad Concilium Carthaginiense, ut ad rectam redeamus viam divino adjutorio nos egere confirmat. Ccelestinus in epist. ad Episcopos Galbarum can. 11. idipsum probat ex orationibus Ecclesiae, quibus a Deo petimus, ut infidelibus det fidem, et ut lapsis Poenitentiae remedium conferatur; et ex gratiarum actione, quam Deo pro illuminatione infidelium, et lapsorum correctione deferimus. Leo in epist. 91. ad Theodorum Episcopum: « Ipsam, inquit, Poenitentiam ex Dei credimus inspiratione conceptam, dicente Apostolo: Ne forte det illis Deus Poenitentiam. » Sed de hissatis.

Chapter 25 of 63