Skip to the text

Caput XVII. Contritionem imperfectam, sive attritionem ex timore pcense ortam, bonam atque utilem esse

Decima sequitur qusestio: Utrum Contritio, sive Attritio qua) oritur ex timore servili, sit bona: siquidem Martinus Lutherus (ut ostendimus ex multis ejus testimoniis in lib. i. cap. 6.) initio defectionis sua) aperte dicebat, Contritionem ex timore servili ortam, facere hominem hypocritam, et magis peccatorem. Et quamvis Lutherani postea ab ea sententia recesserint, et jam communiter doceant, timorem poeme utilem esse, atque inde Poenitentiam inchoari, ut perspicuum est ex Kemnitio in 2. par. Examin. pag. 1)54. et ex Calvino lib. m. Institut. cap. 3. §. 7. tamen opera) pretium esse duximus, Lutheri sententiam a Leone X. primum in Bulla contra articulos Lutheranos, deinde a Con¬

cilio OEcumenico Tridentino sess. 14. can. 5. damnatam, testimoniis Scripturarum, veterum traditione, et rationibus confutare.

Sed antequam ad argumenta veniamus, exponendum erit paucis, de quo timore poena) potissimum controversia sit; possumus enim doctrina; causa quatuor timores distinguere, qui omnes poenam, 'non culpam respiciant.

Primus est timor naturalis, qui passio qua)dam est partis inferioris; et de hoc timore nulla controversia est, tum quod hic timor non se extendat ad poenas a)ternas, qua) sola fide comprehenduntur, tum etiam quod neque sit bonus, neque malus, nec solum in homnibus, sed etiam in pecudibus reperiatur. Errat enim Rupertus Abbas lib. ix. de operibus Spiritus sancti cap. 5. ubi duos timores malos a duobus bonis distinguens, priorem malum esso dicit eum, qui in quatuor praecipuis animae passionibus numeratur, qua) sunt, timor, cupiditas, dolor, et gaudium; posteriorem esse vult eum, qui nascitur ex fide, sed hominem non corrigit, qualis fuit in Felice praeside Juda)a), qui disputante Paulo Actor, xxiv. de judicio futuro, valde perterritus est, sed inde non evasit melior. At passiones illa) anima) non recte dicuntur mala), cum moraliter nec bona), nec mala) vocari possint, quippe quas non habemus in potestate; naturaliter autem bona) sint, et a Deo ad multa commoda nobis ingenita;, ut S. Basilius demonstrat in orat, contra irasccntes. Timor autem ille qui ex fide oritur, non ideo malus dici debet, quia hominem non corrigit, alioqui ipsa etiam fides dici posset mala, quando hominem non corrigit; sed vitium illud non fidei, vel timoris, sed hominis est, qui fidei ac timoris ductum non sequitur.

Alter timor est is, quem Theologi mundanum appellaro solent; cum videlicet quis ita pmnas a rebus creatis infligendas metuit, ut propterea in creatorem peccare non metuat; qualis timor in Petro fuit, cum Christum negavit. Neque de hoc timore ulla qua)stio esse potest: is enim timor consensu omnium malus est, et ab ipso Christo damnatus, Matth. X. Nolite timere eos, qui occidunt corpus. Et ab Apostolo Petro, I Pet. ni: Timorem eorum ne timueritis. Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris. Et ab Isai. cap. u: Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fornum, ita arescet? Hunc eumdem timorem S. Basilius in expli-

cationc Psalm. xxxm. hostilem appellat, ac sobolem incredulitatis esse dicit; etffie eodem disputat S. Augustinus serm. 18. de verbis Apostoli.

Tertius est timor poena), quem Deus ipse peccatoribus comminatur, sed cum timore offensionis divina) ita conjunctus, ut licet homo vehementer poenam timeat, magis tamen offensionem Dei, quam poenam illam timeat. Atque hic timor servilis dici solet secundum substantiam, sed absque sen ilitate, et ordinatus, ac bonus est; neque de eo quaestio esse posse videtur, ac ne ipse quidem Lutherus, ut existimo, timorem istum reprehendisset. Nam et Dominus hortatur sanctos Martyres Matth. 10. ut timeant eum, qui potest animam et corpus perdere in gehennam: et sancti Patres hunc timorem passim laudant, etin ipsis etiam justis hominibus locum habere dicunt. S. Basilius orat, in Psalm. 33. docet peccatorum tentationes repellendas a viris justis timore futuri Judicii. Et oratione in principium Proverbiorum, dicit homines justos hoc timore impediri ne peccent, non secus ac impediuntur clavis, qui cruci affixi sunt, ne se commoveant, juxta illud Ps. 118: Confige timore tuo carnes meas: a judiciis enim tuis timui. S. Joannes Ghrysostomus homil. 15. ad populum Antiochenum, scribit, metum gehennae esse in anima hominis justi quasi militem fortem et armatum, qui fures et latrones, et omnes hostes procul arcet a domo. S. Ambros. in Psalm. 118. serm. 21. scribit, sanctos Martyres in agone martyrii constitutos, timore gehennae ante occulos mentis propositae, vincere solitos earum poenarum timorem, qui a persecutoribus et carnificibus ingerebatur. S. Hieronymus in epist. ad Eustochium de servanda virginitate, scribit sc metu gehennae solitudinem, et genus vitae durissimum elegisse. S. Augustimus in libro de gratia et libero arbitrio cap. 18. scribit, sanctis viris timorem illum a Deo donari, de quo Dominus ait: Timete eum, qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Et libro de sancta virginitate cap. 38. aperte docet, hunc timorem a charitate nequaquam excludi. Denique sanctus Gregorius hom. 20. in Evangelia, omneshortatur, ut futurum Judicium timeant antequam veniat, ne postea

cum appropinquare cceperit, timere debeant.

Quartus timor est proprie servilis, quo videlicet ita peccator Deum punientem timet, ut solius poena) fugienda) causa a peccatis perpetrandis caveat, et de perpetratis doleat: quem timorem ita explicat S. Augustinus conc. 25 in Psalm. 118. « Timor, quo non amatur justitia, sed timetur poena, servilis est, quia carnalis est, et ideo non crucifigit carnem. Vivit enim peccandi voluntas, qua) tunc apparet in opere, quando speratur impunitas; cum vero poena creditur secutura latenter vivit, vivit tamen: mallet enim licere, et dolet non licere, quod lex vetat, quia non spiritaliter delectatur ejus bono, sedearnaliter malum metuit, quod minatur. »

De hoc igitur timore tota controversia est, hunc enim Lutherus damnabat, ut qui faceret homines hypocritas, magisque peccatores; et hunc eumdem Tridentina Synodus sess. 14. cap. 4. bonum atque utilem esse, et a Deo excitari docet. Qua) sententia probatur primo ex verbis illis Davidis, Psalm. 110. et Salomonis, Proverb. 1: Ini tinm sapientiae timor Domini, etEccles. cap. 1: Timor Domini expellit peccatum, nam qui sine timore est non poterit justificari. Et cap. 25: Timor Domini initium dilectionis ejus. Haec dicuntur de timore qui est in peccatoribus, et qui dilectionem praecedit: in peccatoribus autem et ante dilectionem, timor filialis esse non potest, sed tantum servilis.

Item Isaiae 26. secundum versionem LXX: A timore tuo concepimus, et peperimus Spiritum salutis. Ilicrem. 5. Me ergo non timebitis, et a facie mea non dolabitis, dicit Dominus? Malach.: Filius honorat patrem et servus dominum: si ego pater, ubi est honor meus? si dominus, ubi timor meus? Quo loco Dominus exigit timorem a servis, qui eum ut patrem amare non noverant.

Illud etiam Domini, Matth. 10: Timete eum qui potest corpus et animam perdere in gehennam: etiamsi ad justos pertineat, qui timore isto juvantur, ne peccent, tamen du bitari non potest, quin etiam ad injustos referri debeat, qui timore eodem juvantur, ut ad Poenitentiam veniant.

Praeterea Scriptura) passim terrorem incutiunt peccatoribus, nec sane ad alium finem, nisi ut timorem concipiant, et ex eo timore

Poenitentiam meditentur. Deuteron. 32. Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima. Psalm. 7: Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit, arcum suum tetendit, et paravit illum, et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit. Isaiee 33: Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? Jonas cap. 3. illa comminatione Ninivitas convertit: Adhuc quadraginta et Ninive subvertetur. Math. 3. Joannes Baptista ex timore poenee ad Poenitentiam homines adducere satagebat: Genimina viperarum, quis vobis demonstravit fugere a ventura ira? Et rursus / Omnis arbor, quse non facit fructum bonum cxcindetur, et in ignem mittetur. Et Christus ipse Matth. 5, 13, 24. et 25. Mare. 9. Luc. 12. et alibi seepissime, ignem gehennae, stridorem dentium, tenebras exteriores, vermem non morientem, et flammas inextinguibiles minabatur.

Denique eaedem Scripturae timorem istum a Deo inspirari tam aperte docent, ut nimis magna temeritas videri debeat, si quis eum adhuc damnare voluerit. Roman. 8: Non accepistis spritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum ete. quo loco Beatus Paulus docet, in Testamento veteri datum a Deo spiritume servitutis, quo timeretur, quemadmodum in Testamento novo dedit spiritum adoptionis, quo diligeretur. Isaiae 63: Quare nos errare fecisti de vici tua? indurasti cor nostrum ne timeremus te? Ubi lamentatur Propheta, quod Hebraei caruerint dono timoris, quo converti ad Dominum potuissent. Nam (ut recte docet sanctus Augustinus in epist. 105, ad Sixtum) non indurat Deus impertiendo malitiam, sed non impertiendo misericordiam.

Accedat nunc traditio veteris Ecclesiae. Tertullianus in lib. de Poenitentia: « Si de Exomologesi, inquit, retractas, gehennam in corde considera, quam tibi Exomologesis extinguit: et poenae magnitudinem prius imaginare, ut de remedii adeptione non dubites. » Idem lib. ii. in Marcionem, timorem Judicii bonum, et salutarem esse demonstrat.

Clemens Alexandrinus lib. ii. Stromatum, ante medium: « Fides, inquit, est prima ad salutem inclinatio, post quam timor, et spes.

et Poenitentia. » Et infra: « Qui timorem damnant, ii legem etiam insectantur: quod si legem, clarum est quod et eum qui legem tulit. »

S. Cyprianus in senn. de lapsis, cum ad -timorem lapsos hortaretur: « Deus, inquit, quantum pietate patris indulgens semper et bonus est, tantum judicis majestate timidus est. »

S. Basilius orat in Psal. 33: «Timor, inquit, salutaris, qui ad sanctitatem deducit, et animee divinitus insitus est, qualis existat, si cupis audire, attende: quando forte te ad aliquod peccatum videris paratum, illud horribile mandatum, et Christi judicium cogita. » Yide eumdem oratione in principium Proverbiorum.

S. Pacianus in Pareenesi ad Poenitentiam fere extrema: « Timete, inquit, dilectissimi justa judicia, omittite errorem, damnare delicias: properat jam tempus extremum: Tartarus et Gehenna laxatos impiis sinus pandunt post animarum tempestiva supplicia, redivivis quoque corporis poena servatur etc.

S. Ambrosius in libello ad virginem corruptam cap. 8: « Poenitentia, inquit, non verbis agenda est, sed et actu. Hsec autem sic agitur, si tibi ante oculos ponas de quanta gloria rueris, et de quo libro vitae nomen tuum deletum sit, et si te jam credas prope ipsas positam tenebras exteriores. »

S. Hieronymus in commentario ad caput primum Malachiae: « Yult, inquit, Deus ut primum ejus filii simus, et bonum voluntate faciamus: si hoc consequi nolumus; ut saltem nos servos habeat, a malis per suppliciorum formidinem recedamus, ut de timore servorum ad gratiam filiorum transeamus. » Et in caput secundum Micheae: « Ut qui pudore, inquit, vel verecundia non tenentur, agant Poenitentiam saltem comminatione poenarum. »

S. Joannes Chrysostomus in I libro de compunctione cordis, extremo: « Hoc solum est, quod exposcitur a nobis, ut semper recordemur mala nostra, et ad animum revocemus, et conscientiam gestorum nostrorum habeamus ante oculos, ut pro his supplicemus Deo, ut gehennam ponamus in conspectibus nostris, et Angelos, qui in die Judicii ubique discurrunt, et congregant de omni orbe terrarum eos, qui tradendi sunt in Gehennam gnis ac suppliciis tradenti etc. » Vide etiam hom. 15. ad populum Antiochenum.

S. Augustinus in Psalm. 127. in illud: Beati omnes, qui timent Dominum: « Ille, inquit, timor nondum castus, praesentiam Domini et poenas timet, timore facit quidquid boni facit, non timore amittendi bonum illud, sed timore patiendi illud malum: non timet ne perdat amplexus pulcherrimi sponsi, sed timet ne mittatur in gehennam. Bonus est et iste timor, utilis est. » Et tract. 9. in epist. Joannis: « Stimulat, inquit, timor, sed noli timere, intrat charitas, quse sanat qucd vulnerat timor; timor Dei sic vulnerat, quomodo medici ferramentum putredinem tollit; opus est ergo ut intret timor primo, per quem veniat charitas: timor medicamentum, charitas sanitas. »

Joannes Cassianus lib. iv. de institutis renuntiantium cap. xxxix: « Principium, inquit, nostree salutis, ejusdemque custodia, sicut dixi, timor Domini est: per hunc enim, et initium conversionis, et vitiorum purgatio, et virtutum custodia his qui imbuuntur ad viam perfectionis acquiritur. » Vide etiam eumdem collat. m. cap. iv. et collat xi. cap. vi.

S. Gregorius hom. 34. in Evangel.: ((Prava mens, inquit, si non prius per timorem evertitur, ab assuetis vitiis non emundatur. »

S. Bernardus in serm. de S. Maria Magdalena, quasi praevidisset Lutherum soli fidei omnia tribuentem: « Fallitur, inquit, qui sic osculatur misericordiae pedem, ut pedem Judicii non attendat; qui totum de misericordiae pede praesumit, hoc solum ad salutem sufficere credens, quod credit. » Et in lib. de praecepto et dispensatione: « Bonus quidem, inquit, obedientiae gradus est, juxta Magistri nostri sententiam: sive propter metum gehennae, sive propter professionem sanctam quam professus est, quisquis obediat: melior tamen, cum ex Dei amore obeditur. »

Accedat denique etiam ratio; nam consentaneum est naturae, ac rationi, timere malum quod accidere potest, ac praesertim malum summum, et sempiternum, qualis est cruciatus gehennae. Deinde, timoris hujus effectus optimus est: aut enim coercet voluntatem a peccando, aut saltem impedit opus: non potest autem arbor mala bonos fructus facere.

Postremo, non solum Deus causa est hujus timoris, sed etiam probabile est, hunc eumdem timorem inter illa praeclara septem dona sancti Spiritus numerari, ut ex Scholasticis docuerunt Alexander in 3. par. summae Theologicae quaest 76. m. 2. et S. Bonaventura in 2. Sent. dist. 34. par. 2, art. 1 quaest. 1. et ex antiquis Doctoribus S. Augustinus, etS. Gregorius, duae columnae Ecclesiae.

S. Augustinus tract. 9. in epist Joannis, docet timorem servilem esse, de quo loquitur Salomon cum ait Proverb. 1: Initium sapientiae timor Domini; quod etiam docent S. Basilius, oratione in principium Proverbiorum, Beda in 1. cap. Proverb. Bernardus homil. 23. in Gantic. et epist. 9. ad Episcopum Goloniensem, et Magister cum Theologis Scholasticis in 3. sent. dist. 34. Bursus idem Augustinus lib. 4. de serm. Domini in monte cap. 9. de Gregorius hom. 19 in Ezechielem, scribunt de eodem timore locutum esse Salomonem, qui ait: Initium sapientiae timor Domini: et Isaiam cap 11. qui ultimo loco inter dona sancti Spiritus posuit Spiritum timoris Domini. Igitur ex sententia Gregorii, et Augustini, inter septem dona Spiritus sancti timor servilis locum suum habet. Adde, quod Gregorius loco citato disertis verbis tradit, Spiritum timoris Domini, de quo loquitur Isaias, esse timorem pmnse, qui minuitur crescente charitate. Et Augustinus in libro de gratia et libero arbitrio cap. 18. docet Spiritum timoris Domini, quem inter dona Spiritus sancti posuit Isaias, non esse timorem illum, quo Petrus Christum negavit, sed illum, de quo Dominus ait: Timete eum, qui potest corpus et animam perdere in gehennam. Qui quidem timor servilis est, saltem secundum substantiam.

Neque his repugnat, quod in Christo fuerint omnia dona Spiritus sancti, in quo tamen timor servilis non fuit. Nam neque timor ille castus fuit in Christo, quo timemus, ne forte Deum offendamus: sciebat enim ille se impeccabilem esse; et tamen quis affirmare auderet, timorem illum castum inter dona Spiritus sancti non esse numerandum? Igitur Propheta Isaias, per Spiritum timoris Domini, intellexit timorem Domini in universum, ut comprehendit servilem et filialem: Christus autem repletus fuit spiritu timoris Domini, non secundum omnes species timoris, sed solum secundum speciem timoris filialis, quatenus respicit reverentiam Patris, qui solus -n ipso esse potuit.

Chapter 39 of 63