Skip to the text

Caput XI. enim ad rem nostram hoc loco non pertinet

Quse sit autem vera, seriaque contritio, sine qua peccata non remittuntur, non possumus aliunde melius, ac tutius discere, quam ex litteris sacris. Porro, litterae sacrae ubique requirunt contritionem ex toto corde; qualis est etiam vera Dei dilectio, ex qua contritio vera procedit. Deut. iv, 29: Cum quaesieris Dominum, invenies eum, si toto corde quaesieris eum, et tota tribulatione animae tuae. Deut. xxx, 12: Si ductus poenitudine cordis, reversus fueris ad Dominum in toto corde tuo, et tota anima tua, miserebitur tui. III Reg. vm,47, 48, 50: Si peccaverint tibi, et reversi fuerint ad te in universo corde suo, et tota anima sua, propitiaberis populo tuo. II Parap. xxx, 18, 19: Dominus bonus propitiabitur cunctis, equi in toto corde requirunt eum. Hier. xxix,13: Quaeretis, et invenietis me, cum quaesieritis me in toto corde vestro. Joel. n. 12, 13: Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, fletu, et planctu, et scindite corda vestra.

Debent igitur adversarii, velint nolint, admittere, sine contritione perfecta, et quae ex toto corde sit, non remitti peccata. Atqui ejusmodi contritionem ut etiam dilectionem Dei, ex toto corde, impossibilem in hac vita esse contendunt, et quam nullus unquam Sanctorum habuerit, ut ex locis supra citatis, et ex aliis multis omnes norunt, qui eorum scripta legerunt. Quare sequitur, ut remissio peccatorum plane sit impossibilis, et poenitentibus nihil supersit aliud, nisi desperatio, si vera est doctrina Kemnitii, et Calvini. Quam eniin, quaeso, spem salutis ille concipiet, qui contritionem ex toto corde impossibilem esse censet; et eam solam veram, ac seriam Contritionem esse, negare non potest; et sine vera seriaque Contritione peccata non remitti sibi certissime persuasit.

De quantitate Contritionis, ex sententia Catholicorum.

Sed jam dimissis adversariis, veram de Contritionis quantitate sententiam aliquot propositionibus complectamur.

Prima propositio: « Non requiritur ad eam contritionem, quae sit futura sufficiens ad remissionem peccati, ut aequalis sit magnitudini irae divinae. » Haec est contra calumniam et mendacium Calvini, qui lib. hi. Institut. cap. 4. § 2. ut etiam in primo libro notavimus, scribere ausus est, tam perfectam contritionem a Catholicis exigi, ut in trutina appendatur, cum fiducia veniae: non potest autem in trutina appendi cum fiducia veniae, nisi sit justum pretium peccatorum, et ex rigore justitiae satisfaciat Deo; atque irae ipsius magnitudinem aequet.

Et quidem non exigi a Catholicis tantam contritionem, perspicuum est ex eo, quod omnes Catholici negant, Contritione mereri nos ex condigno justificationem, aliqui etiam negant ex congruo. Recte autem non exigi, probari potest, tum quia scriptum est: Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare? Psalm. lxxxix. tum quia peccatum lethale, Deum qui infinitae dignitatis est, offendens, infinitam indignationem, et poenam meretur: non potest autem homo infinitum pretium offerre Deo, quantumvis doleat ac seipse excruciet.

Sed argumentum evidens habemus ex divinarum Scripturarum testimoniis, atque exemplis. Nam scriptura nihil aliud a nobis exigit, nisi ut convertamur ad Deum in toto corde: converti autem ad Deum in toto corde, non est, dolorem illum concipere, qui aequalis sit offensioni vel irae divinae, nam dolor iste sine dubio impossibilis est. Si vero impossibile esset converti ad Deum in toto corde, cur Deus ipse id postularet? cur diceret Joel. ii, 12: Convertimini ad me in toto coi'de vestro? an Deus ignorabat id fieri non posse, aut fieri volebat quod sciebat non posse fieri? Deinde, Scriptura testatur aliquos in toto corde reversos ad Deum, et alios pronuntiat reversuros > quae sunt argumenta certissima, id fieri posse; et proinde converti in toto corde, non significare contritionem aequalem irae divinae. IV Reg. xxm, 25: Similis illi non fuit Rex, equi reverteretur ad Dominum in omni corde suo. Hier, xxiv, 7. Ego ero illis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo.

Quare quod S. Cyprianus ait in serm. de lapsis: a Quam magna deliquimus, tam granditer defleamus)),non significat, dolorem abso-

lute offensioni aequandum esse, quod fieri non potest: sed proportionem illam inter peccata et dolorem de peccatis, esse debere, ut de majore peccato magis, de minore minus doleamus. Quod vero scribit S. Ambrosius in lib. ad Virginem corruptam, cap 8. cum ait: « Sed quanta putas, et qualis necessaria Poenitentia, quae aut aequet crimina, aut certe excedat? non ita accipiendum est, quasi Poenitentia aequare, aut excedere debeat peccatum, ut offensam Dei, sed ut dolor Poenitentiae aequet, aut excedat voluptatem, quam peccando accepimus: quod aliis verbis ita scripsit Hugo de^S. Victore lib. ii. de Sacram, par. 4. cap. 2. « Si in correctione minor est afflictio, quam in culpa fuit delectatio, non est dignus Poenitentiae tuae fructus. »

Secunda propositio: « Dolor de peccatis esse debet summus, saltem (ut Theologi loquuntur) appretiative. » Recte enim Doctores tradunt dolorem summum posse duobus modis intelligi: intensive, et appretiative. Summus dolor intensi ve dicitur, quando voluntas, (nam de dolore spiritus, non sensus sive corporis, hic loquimur, licet unus ex altero nasci soleat) quando, inquam, voluntas summo conatu detestatur aliquid: summus autem appretiative, quando voluntas pluris aestimat detestationem alicujus mali, quam cujuscumque boni consecutionem, aut alterius mali evitationem. Itaque magnitudo doloris intensive, attenditur ex parte subjecti, magnitudo appretiative, ex parte objecti: et saepe accidit, ut de re aliqua magis doleamus intensive, de qua minus doleamus appretiative, et contra. Nam viri etiam boni gravius tristantur interdum et dolent, ob mortes filiorum, quam ob peccata; qui tamen, si daretur optio, mallent filios amisisse, quam Deum offendisse. De sancta Paula Romana scribit S. Hieronymus in ejus vita, in mortibus filiorum sic illam graviter affici solitam, ut semperde vita periclitaretur: qualem dolorem ob crimina in Deum admissa, nunquam sensisse legitur: nec tamen dubitari potest, quin foemina illa sanctissima et optima, maluerit filios omnes perire, quam vel leviter Deum offendere.

Si quis objiciat, fieri non posse, ut voluntas non intensius doleat de ejus rei amissione, quam pluris aestimat, cum ideo doleat, quia rem caram, et quam magni faciebat, amisit,

respondebimus, id fieri non posse, si omnia sint paria: tamen non semper esse omnia paria. Saepe enim fit, ut id quod minoris faciendum esse recta ratio judicat, sit propinquius, notius, naturae convenientius, longa familiaritate conjunctum, quod proinde magis afficiat, et moveat, licet illi aliud quidpiain absolute ac simpliciter praeferatur. Id quod in rebus etiam corporalibus experimur, quippe qui magis tristamur et angimur ob acrem dolorem dentium, aut ustionem aliquam digiti, quamvis non lethalem, quam ob febrim lentam, sed pestiferam: et tamen quis non libenter febrim illam lentam, et pestiferam, cum acerbissimo dentium aut digitorum dolore mutaret?

His explicatis, propositio nostra probatur ex omnibus illis Scripturae locis, quae paulo ante adduximus, ut ostenderemus, contritionem ex toto corde, atque adeo summam et maximam esse debere. Deinde, addi possent illa omnia loca, quae jubent ut Deum ex toto corde diligamus, quae exstant Deut. 6. Matth. 22. Luc. 10. et alibi. Qui enim jubemur Deum ex toto corde diligere, jubemur pariter peccatorum, quo Dei amicitiam -violamus, toto pectore detestari. Denique ratio idipsum apertissime docet. Nam cum peccatum sit malorum omnium maximum, super omnia detestandum, fugiendumque est, et quia teste Apostolo, Rom. ni: Non sunt facienda mala, ut veniant bona, ideo non licet peccatum eligere quacumque conditione proposita: proinde magis dolendum est appretiative de commisso peccato, quam laetandum de quovis opere bono.

Tertia propositio: « Non est necesse, ut contritio sit dolor summus intensive ». Probatur primum, quia si id esset necesse, maxime ob ea loca Scripturae, quae jubent ut convertamur ad Deum in toto corde, et tota tribulatione animae nostrae, Joelis n. et Deuter. iv. Sed ista loca exigunt quidem dolorem summum appretiative, ut supra diximus, non tamen intensive. Converti enim ex corde, nihil est aliud, nisi serio ac sincere converti: ex toto autem corde converti, est integre et perfecte converti, ita ut non partim peccata detestemus, partim illis.afficiamur, sive non unum peccatum odio habeamus, et alteri adhuc adhaereamus, sed omnia detestemur, ab omnibus simpliciter avertamur; idque tam perfecte, ut nullum sit malum quod vitatum malimus, quam peccatum. Neque aliter intelligenda sunt loca ista, quse conversionem ex toto corde requirunt, quam illa, quae dilectionem ex toto corde praecipiunt; illa autem loca non exigere summam dilectionem intensive, sed solum appretiative, ut videlicet nihil Deo anteponatur, vel aequetur, ostendimus in ii. lib. de membris Ecclesiae, qui erat de Monachis, cap. 13. ubi ista omnia diligenter excussimus.

Deinde, probaitur eadem propositio experimento hominum piorum, qui (ut paulo ante de sancta Paula referebamus) intensius aliquando dolent ob mortem carorum, quam ob peccata, licet paratissimi sint omnia perpeti potius, quam ut peccatum in Deum committerent. Neque reprehendi potest vehemens ille dolor, qui ex amissione filiorum in parentibus cernitur, tum quia naturalis est, tum etiam quia in sanctissimis h ordinibus locum invenit. Certe patriarcha Jacob ita doluit mortem filii sui Joseph, ut Scriptura dicat Genes, xxxvii: Congregatis cunctis liberis ejus, ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere; sed ait, Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et S. David II. Reg. xix. ita vehementer Absalonem filium suum deflevit, ut licet multa legantur de insigni contritione ejus ob peccatum adulterii, atque homicidii, majora tamen signa doloris ob filii mortem ostendisse videatur.

Accedit tertio, quod ex iis, qui serio et ut oportet, de peccatis suis dolent, alii magis, alii minus dolent. Non enim tantopere celebraretur Marise Magdalena? contritio, si omnes, qui recte Poenitentiam agunt, paremcontritionem haberent, quoad intensionem, sicut revera parem habent, quoad appretiationem.

Praeterea, si dolor summus pro quolibet lethali crimine exigeretur, nemo posset magis de uno, quam de alio peccato dolere; quod est et contra experientiam, et contra rationem. Experimur enim, graviora crimina acrius conscientiam pungere, etmajoremtum verecundiam, tum displicentiam parere, quam leviora: et judicium recta? rationis ici postulat, ut majora delicta major Poenitentia, et contritio intensior consequatur.

Denique, si summus dolor intensive ad veram contritionem necessarius esset, vix unquam possemus, non dico certo scire, sed ne probabiliter quidem cognoscere, nos id

fecisse quod debemus, in sceleribus detestandis. Quis enim est, qui non possit, si studium adhibere velit, ad contritionem paulo majorum se excitare? At profecto absurdum, et alienum a divina benignitate videtur, ut eam medicinam instituerit, in qua pacem animi, ac tranquillitatem nullam inveniamus.

Quarta propositio: « Non requiritur certus gradus intensionis, neque mora ulla temporis, ad veram contritionem ». Hsec est jid versus nonnullos, qui veram contritionem esse negant, nisi ad 'certum quemdam intensionis gradum perveniat, et certo spatio temporis duret. Sed facilis est hujus sententiae confutatio. Nam Scripturae conversionem et Poenitentiam exigunt; sed certi gradus aut temporis mentionem nullam faciunt; quare si certus gradus, certumve tempus requireretur, id esset omnino incognitum, et proinde non ex electione, sed casu fieret, ut aliqui ad justam mensuram doloris pervenirent, et in eo dolore justo tempore versarentur. Deinde, quis unquam in praeceptis fidei, spei, dilectionis, aliarumque virtutum istas mensuras excogitavit, ut non sit fides, aut spes, aut charitas, nisi certum gradum intensionis, et certam moram temporis habeat? quod si in virtutibus caeteris istanon requiruntur, cur requirerentur in Poenitentiae virtute?

Quid, quod Scriptura et Patres satis a perte tradunt, quovis momento posse hominem per veram Poenitentiam justificari;? Isai. xxx. juxta editionem LXX. Interpretum: Cum reversus ingemueris, salvus eris; et Ezechielis cap. 18. non semel Deus indulgentiam promittit iis, qui a. peccatis aversi, atque ad vitam meliorem conversi fuerint. Et Ecclesiast. cap. ii: Facile est, inquit, in oculis Dei, subito honestare pauperem.

S. Cyprianus tract. i. qui est ad Demetrianum, extremo: « In isto, inquit, mundo manenti, Poenitentia nulla sera est. » Et infra: « Tu sub ipso licet exitu, et vitee temporalis occasu pro delictis roges, et Deum, qui unus, et verus est, confessione, et fide agnitionis ejus implores, venia confitenti datur etc. » Et in sermone de coena Domini: « Sed, inquit, et in eodem articulo temporis cum jam anima festinet ad exitum, et egrediens ad labia expirantis emerserit, Poenitentiam clemcntissimi Dei benignitas non aspernatur. » Et infra: « Nec quantitas criminis, nec brevitas temporis, nec hora? ex-

tremitas, nec vita) e.iormitas, si vera contritio, si pura fuerit voluptatum mutatio, excludit a venia. » Et infra, de bono latrone:

« In momento, inquit, impietas religionem, crudelitas induit pietatem, et statim consummatus civis Sanctorum, et domesticus Dei praemissus est in regnum. » S. Basilius homil. de Poenitentia: « Tantummodo voles, inquit, et ipse Deus ultro occurret. » Et probat ibidem Basilius exemplo filii prodigi, incredibilem esse Dei benignitatem erga pcenitentes. S. Joannes Chrysostomus in epist. priore ad Theodorum lapsum: «Non, inquit, ad temporis rationem, sedjuxta affectum anima) solet dijudicari Poenitentia. » Et infra de bono latrone: « In eo momento, inquit, totius vita) peccata simul abstersit, atque ante Apostolos, officii grati preemium suscepit. » S. Leo in epist. 91. ad Theod. Episcopum: « Apud Deum, inquit, nullas patitur venise moras vera conversio, dicente Spiritu Dei per Prophetam: Cum conversus ingemueris, salvus eris. » Sanctus etiam Coelestinus I. Papa in epist. ad Gallos: « Desperat, inquit, de misericordia Dei, qui ei ad subveniendum morienti sufficere, vel inmomento, non credit posse. « Etinfra: » Vera ergo ad Deum conversio in ultimis positorum mente potius lestimanda est, quam tempore, Propheta hoc taliter asserente, Cum. conversus ingemueris, tunc salvus eris. » Quinta propositio: « Neque illud exigitur ut tot sint actus contritionis, quot sunt peccata; modo de omnibus, qua) post examen menti occurrunt, ex animo doleamus. » Nam ut negandum non est, singula peccata detestanda esse, cum scriptum sit Isaia) xxxvm: Recogitabo tibi omnes annosm eos, etc.. Et Ezech. xviii: Si impius egerit Poenitentiam ab omnibus peccatis suis, etc., sic est etiam concedendum, posse hominem unica actione peccata omnia, qua) memoria) forte accurrunt, detestari, atque ob ea commissa dolere: alioqui enim falsum esset quod paulo ante demonstravimus, inmomento posse hominem converti, et justificari.

Sexta propositio: « Utilissimum tamen est, peccata singula amarissime, et longo tempore ita deflere, ut contritio non solum appretiative, sed etiam intensive, et extensive, ut sic loquamur, summa dici possit. »

Hanc propositionem satis nobis persuadent exempla, et cohortationes Sanctorum; nam

et David lavabat per singulas noctes lectum suum, Psalm. vi. et S. Petrus flevit amare, Luc. xxii et Magdalena lacrymis suis pedes Domini irrigavit, Luc. vn. et S. Augustinus de se loquens lib. vm. Gonfess. cap. xn: « Ubi, inquit, a fundo arcano alia consideratio contraxit, et congessit totam miseriam meam in conspectum cordis mei, oborta est procella ingens, ferens ingentem imbrem lacrymarum. » Et infra: « Ego sub quadam fici arbore stravi me, nescio quomodo, et dimisi habenas lacrymis, et proruperunt flumina oculorum meorum, acceptabile sacrificiumtuum. » Et infra: « Dicebam ha)c, et flebam amarissima contritione cordis mei. » S. Cyprianus in serm. de lapsis, extremo: « Orare, inquit, oportet impensius, et rogare diem luctu transigere, vigiliis noctes ac fletibus ducere, tempus omne lacrymosis lamentationibus occupare, etc. >; S. Ambrosius in libro ad Virginem corruptam, cap. 8: « Defluant, inquit, oculi lacrymas, qui masculum simpliciter non aspexerunt: pallesca facies, quse quondam viruit impudice: cor vero sit liquescens, sicut ceera etc. »

Hsec et similia passim apud sanctos Patres inveniuntur, quse quidem non eo solum toto animo amplectenda sunt, quod (ut diximus) contritio eo sit utilior, quo est major: sed etiam quia periculum est, ne homo se ipse fallat; et dum se ad acrem et intensam contritionem excitare non satagit, revera ne appretiative quidem toto corde crimina detestetur.

Chapter 33 of 63