Skip to the text

Caput XVIII. Solvuntur objectiones

„ Martinus Lutherus in sermone de Poenitentia, et in assertione articuli sexti, adversus ea, qiue jam explicata et constituta sunt, pauca qutedam objicit argumenta, quse licet jam olim a viris doctissimis Joanne It offensi, et Ruardo Tappero dissoluta fuerint, nihil tamen oberit, si etiam a nobis brevissime dissolvantur.

Primo igitur objicit, Contritionem ex timore prsecepti et minarum, extortam, ac violentam esse, et augere peccatum, non minuere. Nam remoto praecepto et minis, qui antea ex timore dicebant sibi displicere peccatum, jam dicerent placere, et eo magis peccant, et peccatis suis afficiuntur, quo magis coguntur: non autem volunt illa odisse; siquidem lex et cognitio peccati, mggis abundare facit peccatum, ut ait Apostolus ad Rom. 5.

Respondeo: dubitari non potest, quin dolor de peccato ex solo timore legis et poenarum profectus, non sit ita liber ac voluntarius ut est ille, qui oritur ex amore justitia;, et Dei, simpliciter tamen liber, et voluntarius est etiam ipse; cum ex deliberato consilio, et electione nascatur etpossithomo, ut etiamipse reipsa inulti faciunt, malle peccando praesenti jucunditate frui, quam non peccando futuras poenas evadere. Sed etiamsi dolor iste aliquo modo extortus dici queat, non ideo tamen est medus, neque peccatum auget, sed bonus est, et a peccato retrahit, alioqui lex ipsa, quae timorem incutit, esset mala; et Deos, qui timorem illum inspirat, mali auctor esset, Quod autem nitamur in vetitum, et inde peccatum; abundet ex cognitione legis et timore poenarum; non oritur ex lege, vel timore, sed ex corrupta hominis voluntate, quae ex bono accipit occasionem mali. Quocirca B. Paulus aperte scribit, non a lege occasionem dari, sed ex lege occasionem accipi: Quid ergo, inquit ad Rom. 7, dicemus? lex peccatum est? absit: sed peccatum non cognovi nisi per legem, nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex dice-

Rom. VII, et 7 et seqq.

ret: Non concupisces. Occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me, omnem concupiscentiam. Et infra: Peccatum occasione accepta, per mandatum seduxit me et per illud occidit: itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Quod idem de timore dici potest, esse videlicet eum sanctum, et bonum, cum ex se retrahat a peccando, licet interdum corrupta hominis voluntas eo magis concupiscat, quo magis ab opere coercetur.

Sed sciendum est praeterea, duos quasi gradus distingui posse in timore servili. Primus est, quando impedit opus peccati externum, sed non voluntatem: et hic timor est bonus, et bonae rei causa, quia bonum est impediri opus externum; sed quia conjunctus est cum mala voluntate, non gignit Conti itionem neque Attritionem. Secundus est, quando non solum opus externum peccati, sed etiam voluntatem peccati coercet: saepe enim homines etiamsi nondum toto corde Deum diligant, tamen consideratis malis effectibus peccati, et suppliciis aeternis, ad quae ipsos perducit, simpliciter odium contra peccatum concipiunt, et serio abjiciunt peccandi voluntatem. Et hic timor est melior, neque ex eo ullo modo crescit peccandi voluntas; et de eo loquuntur Theologi, cum dicunt, Attritionem ex timore conceptam, dispositionem esse ad justificationem, et Sacramento accedente, revera justificare, ut perspicuum est ex Concilio Tridentino, sess. 14. cap. 4, ubi legimus, attritionem disponere ad justificationem, si voluntatem peccandi excludat.

Secundo objicit idem Lutherus in eodem serm. de Poenitentia, neminem posse perfecte odisse aliquid, cujus contrariumnon prius dilexerit, cum amor sit prior odio, et odium ex amore naturaliter fluat; proinde non esse verum odium peccatorum, quod ex timore poenarum oritur, sed illud solum, quod nascitur ex amore justitia;: atque ideo peccatores hortatur, ut si veram Poenitentiam concipere volunt, non attendant ad peccati foeditatem, sed ad speciem, et pulchritudinem virtutis.

Respondeo: si admitteremus, quod Lutherus assumit, nihil aliud inde efficeretur, nisi dolorem de peccatis oh timorem poena; non esse perfectum odium peccatorum, quod quidem nos minime negamus: fatemur enim

perfectum odium peccati esse illud, quod ex amore Dei, justitiseque procedit, et ideo dolorem, sive odium ex timore poenee conceptum, non Contritionem, sed Attritionem nominamus. Verumtamen principium illud Lutheri, non posse videlicet aliquid vere perfecteque odio haberi, cujus contrarium prius non diligatur, non habet locum nisi in iis rebus, quse propter se odio habentur: nam si. quid alterius rei gratia odio habeatur, vere ac perfecte odio haberi poterit, si res illa diligatur, cujus causa istud odio habetur. Hoc modo ssepe cibum suavem detestamur, non quod ejus contrarium, id est, cibum insuavem diligamus, sed quia diligimus sanitatem, cui cibus ille suavis creditur obfuturus: sic igitur peccata verissimo, vehementissimoquc odio prosequi possumus, etiamsi contrarias illi virtutes minime diligamus, quia diligimus felicitatem, a qua peccando nos excludi, atque excidere persuasi sumus. Porro, cohortatio illa Lutheri, ut Poenitentiam acturus, non in ea damna qua} gignit peccatum, sed in speciem virtutis oculos mentis intendat, prorsus intempestiva est. Qui enim sordibus peccatorum assuetus est, non movetur ad speciem virtutis; neque fieri potest ut avaro liberalitas, luxurioso castitas, superbo humilitas repente placere incipiat, nisi Deus singulari miraculo in momento hominem aliquem divinitus illustrare, et immutare voluerit. At supplicia, qua} Deus peccatoribus comminatur, facile possunt cujuslibet hominis, quamvis impii et nefarii animum permovere: et idcirco ordinarie divina providentia a timore poenarum incipere solet, cum peccatorem ad Poenitentiam ducit. Vere enim a Davide, et Salomone scriptum est: Initium sapientix timor Domini. Et Augustinus tract. 9. in epist. Joannis, vere dixit: « Si nullus est timor, non est qua intret charitas. Sicut videmus per sciam introduci linum, quando aliquid suitur, seta prius intrat, sed nisi seta exeat, non succedit linum: sic timor primo occupat mentem, non autem ibi remanet timor, quia ideo intravit, ut introduceretur charitas.

Tertio, idem Lutherus in assertione art. G. multa dicit ut probet, Contritionem ex timore poenarum conceptam, esse hypocrisim quamdam, et homines hypocritas facere: sed summa ratiocinationis haec est. Quod non sit ex corde ac sincere, simulatum et hypocriticum

est, juxta illud Matth. 15: Cor eorum long, est a me; rursus quod non fitex charitate, non fit ex corde, et nihil, vanum, et falsum, est, I Corinth. 13. Igitur quod non sit ex charitate, simulatum et hypocriticum est. At Contritio ex timore concepta, non oritur ex charitate; ergo simulata et hypocritica est.

Respondeo: primapropositio verissima est, at secunda falsissima. Quod enim non fit ex charitate, non est quidem meritorium vitae aeternae, quam Deus promisit diligentibus se, Jacob 1. Tamen verpm, sincerum, et utile esse potest. Qui enim orat pro remissione peccatorum, et charitate accipienda, non frustra laborat, etiamsi ex charitate, quam nondum habet, id facere nequeat: et qui peccatum odit, quia ad interitum sempiternum ducit, vere, ac serio peccatum odit, sicut vere, ac serio interitum sempiternum timet: et qui peccata sua eleemosynis redimebat, juxta concilium Danielis, vel ad Jonae praedicationem, urbis eversionem metuentes, jejunio ac cilicio se affligebant, nequaquam hypocrita} erant. Neque Apostolus Paulus I Corinth. 13. scripsit, id quod fit sine charitate, nihil, vanum, ct falsum esse; aut fidem, linguas, prophetiam, scientiam, miracula, sine charitate nihil esse, aut vana, et falsa esse: sed hominem, qui illa omnia sine charitate habet, nihil esse, quia non est amicus Dei, neque illaomnia, si charitas absit, beatum illum unquam facient.

Quarto objicit idem Lutherus in epistola ad Vicarium ordinis sui, Pamitentiam nihil amarum, aut asperum, sed rem dulcem, et suavem sonare: timor autem poenam habet, ut scribit- S. Joannes.

Respondeo, id nimirum Lutherani audire cupiunt, Poenitentiam agi suaviter dormiendo, ac potando: quibus aptissime convenit quod scribit Tertullianus in lib. dePoo nitentia, cum ait: « Num ergo in coccino, et tyrio pro delictis supplicare nos condecet? cedo acum crinibus distinguendis, et pulverem dentibus elimandis, et bisulcum aliquid ferri vel seris, unguibus repastinandis: si quid ficti nitoris, si quid coacti ruboris, in labia, aut genas urgeat. Praeterea exquirito balneas laetiores, hortulani maritimive recessus; adjicito ad sumptum, conquirito altilium enormen saginam, dcfecato senectutem vini. Cum quis interrogarit, cur animse largiaris? Deliqui (dicito) in Deum, ot periclitor in soternum perire. » Haec ille. Non sic Petrus, qui flevit amare; non sic publicanus, qui prae confusione non audebat oculos ad coelum levare, et cum dolore pectus suum percutiebat: non sic mulier illa peccatrix, quae, ut sanctus loquitur Grogorius hom. 33, tanto dolore ardebat, ut etiam inter epulas flere non erubesceret. Denique longissime abest Poenitentia * ista Lutheri, tota suavis et blanda, ab illis praeceptis, qui jubet affligere animos, scindere corda, luctum facere quasi unigeniti.

Quinto posset objici,, quod timor servilis inordinatus videatur, ac per hoc etiam malus, cum magis poenam, quam culpam timeat'.

Respondeo: argumentum recte probat, eos, qui timorem servilem habent, inordinatos ac malos esse, non tamen ipsum timorem inordinatum esse, vel malum. Nam timor servilisnon dicitur servilis ab aliquaformaservilitatis sibi intrinsecaetessentiali,sedaforma servilitatis extrinseca sibi, intrinseca autem subjecto suo. Dicitur enim timor servilis, quia reperitur in servis, quasi diceretur timor servorum: quomodo fides informis est fides hominum peccatorum, sed ipsa non est peccatum, quia informitas est conjuncta cum fide; sed non est illi intrinseca. Itaque qui serviliter timet, malus est, quia pluris facit poenam, quam culpam, sed timor ipse non est malus, sed bonus: quia non ideo ille est malus, quia vehementer timet poenam, sed quia non vehementius timet culpam; quod autem non vehementius culpam timeat, non oritur ex timore poeme, sed ex defectu charitatis. Gregorius in 1. cap. Cant.: «Recti, inquit, diligunt te, non recti adhuc timent te. »

Dices: si hsecita se habent, cur non potest etiam timor mundanus bonus et sanctus nominari, licet mali sint qui illum habent? Quod enim peccet qui timore mortis Christum negat, non videtur adseribendum timori, mors enim jure timetur, sed defectui charitatis. Respondeo: maximum est discrimen inter timorem servilem, et timorem mundanum: timor enim servilis, timor Dei est; timor mundanus, timor creaturarum.

Ex hoc autem discrimine duo alia oriuntur. Alterum est, quod timor servilis, licet cum peccato conjunctus sit, tamen non est peccati causa: neque enim fieri potest, ut quis ideo Deum offendat, quia Deum timet, sed contra potius a peccando se abstinet, quia Deum timet; et hujus boni effectus non nisi

bona causa esse potest. Timor autem mundanus non solum cum peccato conjunctus est, sed est etiam peccati ipsius causa, propterea enim timidus Deum offendit, quia nimis timet creaturam, et ex eo timore peccatum eligit, tamquam medium ad fugiendum malum temporale quod timet, et hujus mali fructus non nisi mala arbor causa esse potest.

Alterum est discrimen, quod timor servilis non potest esse nimius intensive: nemo enim Deum iratum, aut sempiternum exitium nimis timere potest; quin etiam nemo tantum in hoc mundo timet gehennam, quantum timeret si eam bene perspectam haberet. Potest quidem gehenna nimis timeri appretiative, ut si quis, data optione, mallet gehennam fugere, quam peccatum, sed iste excessus non oritur ex vitio timoris, quasi ille in se sit nimius, et proinde sit causa malee sestimationis, sed ex defectu charitatis. Itaque qui plus timet poenam gehennae, quam culpam, non ideo peccat, quia nimium timet poenam gehennae, sed quia defectu charitatis non tantum culpam timet, quantum deberet. At mundamus timor, quia timor est mali creati, finiti, ac teniporalis, facile potest esse nimius non solum appretiative, sed etiam intensive: et plerumque ideo nimius est appretiative, quia nimius est intensive, et tunc proprie dicitur timor mundanus. Quare mundanus timor in se, atque intrinseci, inordinatus et malus est.

Ultimo posset objici, peccare eos qui Deum diligunt propter aliud: proinde peccare etiam cos, qui Deum timent propter aliud, id est, ad fugiendas poenas.

Sed facilis responsio est. Nam quia objectum amoris est bonum, et timoris malum: et Deus in se bonus est, vel potius summum atque infinitum bonum; non autem est in se malus, sed solum in effectis, quibus juste peccatores affligit: idcirco propter se diligendus est, timendus autem propter aliud. Atque hasc de tota hac disputatione sint satis.

Una quidem adhuc qusestio tractari potuisset. An videlicet attritio, sive imperfecta Contritio, quam certum est sine Sacramento non sufficere ad justificationem; sufficiat cum Sacramento, ita ut poenitens ex attrito virtute Absolutionis fiat contritus, et justificetur. Lutherus enim id aliquando negavit, ut perspicuum est ex ejus responsione ad dialogum Sylvestri Prieratis, ubi de conclusione sexta loquens: Error est, inquit, quod attritus fiiat contritus virtute Clavium. » Cseterum discipuli ejus, qui Contritionem in terroribus constituunt, et soli fidei ex verbo Absolutionis conceptse, quse terrores illos consequi¬

tur justificationem adscribunt, nullo modo negare possunt, quin attritio, et sola non sufficiat, et cum Absolutione sufficiat: ut in Concilio Trident. sess. 14. cap. 4. declaratum est.

Chapter 40 of 63